Commentarii Collegii Conimbricensis e Societate Jesu. In universam dialecticam Aristotelis Stagirita, 1606

List of thumbnails

< >
241
241 (239)
242
242 (240)
243
243 (241)
244
244 (242)
245
245 (243)
246
246 (244)
247
247 (245)
248
248 (246)
249
249 (247)
250
250 (248)
< >
page |< < (240) of 990 > >|
242240IN PRAEDIC. ARIST. CAP. DE AEQVIVOCIS. de priori, & poſteriori, ſecundum nobilitatem, id enim perpetuo eſt ve-
rum, vt inter analoga vnum emineat excellentia illius formæ, in qua con
ueniunt, vt inter principia effectiuum, inter entia ſubſtantiam & c.
Quod
affertur ex poſt prædicamentis, nihil efficit, quia fit conſecutio ab inad
æquata ratione:
nam cauſa totalis, cur aliquæ ſint ſpecies vnius generis,
non eſt ſimultas naturæ, ſed vlterius identitas in ratione omninò vna,
11Ad ſecundũ
argumẽtum
quam analoga deſiderant.
Ad ſecundum argumentum reſponden. artic.
ſequenti.
Ad tertium reſpond. non ſufficere ad analogiam, quanuis comparatio
nem, ſed eam, quę fit in natura tranſcendente incluſa non ſolum in infe-
rioribus, quæ comparantur, ſed etiam in rationibus differendi.
Cauſa
22Ad tertium huius rei eſt, quoniam ſi conferantur duo inferiora in aliqua natura cõ-
muni, non incluſa in differentijs, inueniuntur perfectè vna, abſque vlla di
uerſitate:
at ſi illa natura, in qua fit comparatio, incluſa eſt in differẽtijs,
cum hæ ſint omninò ſimplices, & per ſe totas afferant diſtinctionem in-
ferioribus, neceſſe eſt vt ratio cõmunis in differentijs incluſa cauſet etiã
illam diſtinctionem, & conſequenter prædicta inferiora collata in ratio-
33Diſcrimen
inter vniuo
ca & analo-
ga.
ne communi, non ſint perfecte vna, ſed aliquam habeant diuerſitatem, vt
manifeſtum relinquitur;
hoc ergo differunt comparatio in natura vniuo
ca, & analogica, quod illa fiat in ratione non tranſcendẽte, hæc vero ma
xime, quod aduerſarij cum concedant in ente, non eſt cur negent in prin
cipio, & cæteris analogis per proportionem.
44Obiectio cõ
tra ſuperio-
rem doctri-
nam.
At oppones ſublata dependentia, nullam ſupereſſe regulam diſcernen-
di proportionem vniuocam ab analogica.
Reſpondemus primò depen-
dentiam non eſſe ſufficientem regulam, vt enim dependentia faciat analo
giam, debet eſſe ratione prædicati communis, non autem ratione diffe-
rentiarum;
nam potentia dicit habitudinem eſſentialem ad actum, & ta-
55Solutio ſe-
cunda.
men vniuoce conueniunt in qualitate, quia dependentia eſt ratione pro-
priæ naturæ, non communis, quare nec ipſis aduerſarijs eſt certa nota il-
lius diſtinctionis.
Reſpondemus ſecũdo notam à priori nullam eſſe, quia
vt bene notauit Caietanus, eſſe vnius, vel diuerſæ rationis, prouenit ex ip-
66Caiet. ſa natura rei, quæ talis eſt, vt ſit perfecte vna, aut multiplex:
à poſteriori
vero illud colligẽdum eſt ex effectibus præſertim formalibus, ſi enim ſint
ita diuerſi, vt nullo modo identificari videantur, arguunt analogiam;
ſin
minus vniuocationem.
Verbigratia actiones omnes tam ſubſtantiales,
quam accidentales afficiunt ſubſtantiam vno modo, videlicet vt princi-
pium actiuum influens eſſe:
quantitas, & qualitas longe diuerſis modis,
unde horum analogia, illarum vniuocatio à philoſophis deprehenſa eſt.
ARTICVLVS TERTIVS.
Explanatur, ac defenditur Aequiuocorum definitio.
DVAS conditiones Aequiuocorum expreſsit Ariſtoteles in ſua
definitione, altera eſt eorum conuenientia in vocabulo:
altera
diuerſitas in natura.
Prima ſignificatur illis verbis, quorũ no-
men commune eſt.
Secunda verbis ſequentibus, ratio vero ſub-
ſtantiæ diuerſa, vtraque videtur eſſe relatio.
Et quidem de prima non eſt

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index