Commentarii Collegii Conimbricensis e Societate Jesu. In universam dialecticam Aristotelis Stagirita, 1606

List of thumbnails

< >
241
241 (239)
242
242 (240)
243
243 (241)
244
244 (242)
245
245 (243)
246
246 (244)
247
247 (245)
248
248 (246)
249
249 (247)
250
250 (248)
< >
page |< < (245) of 990 > >|
247245QVA ESTIO I. ARTICVLVS III. tineant vnum imperfectum.
Hoc vt verum ſit, non ſatisfacit plene quæſtioni, & experientiæ: nam
conceptus vnius membri, etſi aliquo modo cenſeri poteſt conceptus to-
tius analogi ob rationem Caietani, non eſt tamen adæquatus conceptus
nominis, neque haurit totum obiectum impoſitionis illius, quod eſt ana-
logum, ſecundum omnia membra, de quo eſt quæſtio.
Deinde nos expe-
rimur audito nomine entis formari vnum conceptum reſpondentẽ pri-
mo analogo communi, non alicui membro determinato.
Quare aliter vti
11Caiet. 22Conceptus
perfectus, &
imperfectus
quis.
poſſumus eadem Caietani diſtinctione, ipſo minime repugnante in cap.
5.
& 6.
ſi nimirum appellemus conceptũ perfectum illum, quo diſtinctè per
cipiuntur omnia immediata ſignificata analogi;
imperfectum, quo appre
henduntur omnia confuſe, quatenus aliquam habent conuenientiã.
Por-
ro Ariſtoteles habuit rationem perfecti conceptus, cum aſſeruit Aequi-
uocis reſpondere plures, & meritò non curauit confuſum, quia vt Aequi-
uoca differant ab Vniuocis, quod Ariſtoteles in præſenti oſtendere cona
batur, ſatis eſt quod hæc, prout conueniunt, vno conceptu diſtinctè, &
perfectè concipi poſsint, illa non niſi pluribus.
Petrus Fonſeca non contentus hac explicatione in 4. Metaphy ſ. cap. 2.
33Ponſeca. quæſt.
2. ſect. 5. inueſtigauit nouum modum ſatis Metaphyſicum, quo ratio
ne illius conceptus confuſi, quem diximus eſſe vnicum, dicatur analogũ
habere multos conceptus.
Docet ergo bifariam conceptum eſſe vnũ, pri-
more, ſecundo ratione:
conceptus vnus re dicitur ille, qui eſt vna nume
44Conceptus
vnus ve.
ro qualitas realiter diſtincta ab alijs, vt conceptus Solis:
vnus ratione di-
citur, qui præterea repræſentat vniformiter, & eadem ratione ſuum ſig-
nificatum, huiuſmodi eſt conceptus hominis, qui non ſolum eſt vna quali
55Conceptus
vnusratione
Conceptus
vnus re &
nõ racione.
tas, ſed repræſentat naturam ſimplicem eandem in omnibus hominibus:

vnus conceptus re, & non ratione eſt, qui tametſi eſt vna numero quali-
tas, repræſentatione tamen exiſtit multiplex, quia repræſentat aliquã ra
tionem communem minimè ſimplicem, ſed in ipſa cõmunitate diuerſam,
& ſolum proportione ſimilem, & huius generis eſſe conceptum analogi,
quem proinde Phyloſophus appellauit multiplicẽ, non re ſed ratione for
mali, ſeu repræſentatione, quæ fuſius explicanda ſunt quarto Metaphyſ.
Duo tamẽ pro loco obijci poſſunt aduerſus hanc expoſitionẽ. Primum
eſt, ſi detur conceptus repræſentatione multiplex, nullam ſuper eſſe ratio
nem ob quam, idem non appelletur analogus, ſicque non in vocibus tan-
66Obiectio-
nes in ſupe-
riorem do-
ctrinam.
tum, vt dici ſolet, ſed inconceptibus etiã analogiam reperiri:
illatio cõ-
ſpicua eſt.
Nam vocabulum ex eo contrahit analogiam, quia vnum cũ ſit,
diuerſas rationes obiectiuas ſignificat non conuenientes in aliqua natu-
77Prima obie
ctio.
ra ſimpliciter vna, ſed hoc ipſum cernitur inconceptu.
Quod ſi hoc ad-
mittatur, perget aliquis vlterius oſtendere poſsibilem eſſe conceptũ ca-
ſu Aequiuocum, ſi nimirum quis formet vnum conceptum immediatè re
preſentatiuum canis marini, & terreſtis, qui ſaltem Angelo poſsibilis vi
detur, is ergo conceptus eodem modo, quo vox, eſſentias omninò diuer-
ſas ſignificabit, quod Aequiuocationi ſufficiens eſt.
Secundum obiectum
88Secunda ob
iectio.
eſt, prædictum conceptum etſi detur, non poſſe in præſenti plures nuncu-
pari, cũ Ariſtoteles in eadem definitione appellet vnum nomen, id quod
habet æqualem, aut maiorem diuerſitatem in ſignificando, alioquin in ea
dem definitione committet Aequiuocationem.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index