Commentarii Collegii Conimbricensis e Societate Jesu. In universam dialecticam Aristotelis Stagirita, 1606

List of thumbnails

< >
261
261 (259)
262
262 (260)
263
263 (261)
264
264 (262)
265
265 (263)
266
266 (264)
267
267 (265)
268
268 (266)
269
269 (267)
270
270 (268)
< >
page |< < (263) of 990 > >|
265263QVÆSTIOI. ARTICVLVS III. odorem, qui eſt accidens, in manus, vt experientia compertum eſt: ſepa-
rantur ergo aliqua accidentia à ſubiectis, in quibus erant.
Tertiò, eſſe in
ſubiecto, idem videtur eſſe, atque inhærere, ſed multa ſunt accidẽtia, quæ
non inhærent, ea videlicet, quæ ſunt idem realiter cum ſubiectis;
vt rela-
tiones, & cęteri modi accidentales;
nam inhærentia eſt modus vniens for
mam cum ſubiecto, ſed vbi eſt identitas realis, eſt maior vnitas, quam in-
hęrentia, ergo nulla accidentia realiter identificata cum ſubiectis pro-
priè inhęrent.
11Approba-
tur deſin-
tio tdir
ab Ari
Dicendum nihilominus eſt deſinitionem eſſe accommodatam: ad cu-
ius interpretationem aduertendum eſt ex Ariſtotele, quarto libr.
Phyſ. c.
3.
octo modis poſſe aliquid eſſe in alio. Primo, vt eſt pars in toto, ſeu inte-
22Arifrot. 33Octo mo-
dis poœſt a
liquid iſe
in alie.
grans, vt manus in corpore, ſeu phyſica, vt materia in ente naturali, ſeu
metaphyſica, vt genus, & differentia in ſpecie.
Secundo, vt totum in ſuis
partibus, quod in eiſdem exemplis oſtendi poteſt.
Tertiò, vt ſpecies in ge
nere, veluti homo in, vel ſub animali.
Quarto, genus in ſpecie, vt animal
44Primo.
Secundo.
Tert o.
Quarto.
Quinco.
Sexto.
Septimo.
in homine, qui modus partim coincidit cum primo, partim cum ſecundo.

Quinto, vt forma in materia, ſiue ſit forma ſubſtantialis in materia pri-
ma, ſiue accidentalis in materia ſecunda.
Sexto, vt eſt effectus in cauſa ef
ficiente, aut motus in mouente, vt lumen in ſole, populus in poteftate prin
cipis.
Septimo, vt res in fine, quo pacto auarus eſt in diuitijs. Octauo, in lo
55Octauo.
Addieno
nus
ex
nio, & Sim-
plicio.
co, aut vaſe, vt Socrates in gymnaſio, aqua in vrceo.
His modis addendus
eſt nonus ex Ammonio, & Simplicio, quo res eſt in tempore:
alij numera-
66Ammon.
Simplicius.
ri ſolent, ſed in octo prioribus continentur, qui hiſce verſibus compre-
henduntur.
Inſunt pars, totum ſpecies, genus, vtraque forma,
Et quæ producens, meta, locuſque tenent.
Ex omnibus hiſce modis, ſola ſecunda pars quinti ad pręſens inſtitutũ
77Secũda pars
quinti -
di pręſenti
inſtituto ac
commoda-
tior.
pertinet, quod patebit ex definitionis explicatione;
in ea igitur tres ſunt
partes;
prima, eſſe in aliquo: ſecunda, non vt partem; tertia, non poſſe ab
eo in quo eſt ſeor ſim exiſtere.
Prima ponitur loco generis, & non ſignifi-
cat quem cunque modum eſſendi, vt vult Caietanus, ſed modum eſſendi
88Caiet. proprium, & naturalem in aliquo poſitiuo;
qua proinde reijciuntur à de-
finitione, ſecundus, tertius, ſextus, ſeptimus, & nonus modus eſſendi;
quo-
niam ea, quæ his modis ſunt in aliquo impropriè eſſe dicuntur:
nam quod
ad ſecundum attinet, totum idcirco dicitur eſſe in ſuis partibus, quia ex-
99Arift. tra illas non eſt, vt Ariſtoteles eodem loco docet, quomodò etiam dixe-
ris idem eſſe in ſe, quod ſatis impropriè dictum erit:
ſpecies ſimpliciter lo
quendo in genere non eſt:
imo hoc continetur in ſpecie: ſed quatenus eſt
illius pars ſubiecta, quod propriè vocaueris eſſe ſub aliquo:
effectus verò
eatenus dicitur eſſe in cauſa, vt inquit Diuus Thomas, quatenus eſt in po-
1010D. Thom. 1111Res minus
propriè di-
cuntur eſſe
in fine.
teſtate, ſeu virtute illius:
proprius autẽ eſſendi modus eſt ſormalis, vnde
adhuc minus proprie res eſt in fine, quia non ſolũ non eſt ibi formaliter,
ſed nec ſimpliciter loquendo ibi eſt, ſed tantum per metaphoram, qua di
citur res appetens à bono teneri:
additum eſt in eadem parte modum de
bere eſſe naturalem, vt reijciatur ineffabilis modus, quo Pater æternus
eſt in Filio, & quęuis perſona diuina in alia;
item is, quo Sancti ſunt in Deo
Deuſq́ue in illis, cum in eadem parte ponitur, in aliquo, intelligitur quid
poſitiuum, vnde etiam excluditur modus, quo Deus Optimus Maximus
eſt in ſpatio inani extra cœlum.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index