Commentarii Collegii Conimbricensis e Societate Jesu. In universam dialecticam Aristotelis Stagirita, 1606

List of thumbnails

< >
261
261 (259)
262
262 (260)
263
263 (261)
264
264 (262)
265
265 (263)
266
266 (264)
267
267 (265)
268
268 (266)
269
269 (267)
270
270 (268)
< >
page |< < (264) of 990 > >|
266264IN PRÆDIC. ARIST. CAP. DE DECEM PRAEDIC:
Secunda pars eſt loco differentiæ, ſigniſicatque accidens nec eſſe par-
11Exponitur
ſecũda pars
definiciõis.
tem ſubiecti, in quo eſt, nec alicuius tertij per ſe conſtituti ex ſubiecto, &
tali accidente:
hęc reijcit primum modum, tertium, quartum, & primam
partem quinti, quod perpicuum eſt; nam pars integrans phyſica, aut me-
taphyſica, verè ſunt in toto, vt eius partes, forma verò phyſica ita eſt in
materia, vt ex vtraque conſurgat vnum ens per ſe, accidens autem, vt di-
ximus ex D.
Thoma, ſemper eſt in ſubiecto alterius rationis, alioquin ac-
cidens non eſſet;
ex pluribus verò, quæ eiuſdem rationis non ſunt, vnum
per ſe fieri non poteſt, quare licet forma non ſit pars materiæ, excluditur
tamen per hanc partem, quia eſt quędam pars vnius entis per ſe;
tertia
denique ſignificat id, quod propriè eſt in ſubiecto, non poſſe per vires na-
turæ ab eo ita ſeparari, vt perſiſtat, qua excluditur à definitione Octauus
modus, & nonus;
quanuis enim res omnes Vniuerſi à Deo transferrentur
inuacuum, vbi nec locus realis eſt, nec tempus, durarent nihilominus ali-
quandiu, quemadmodum etiam perſiſterent piſces à flunio extracti.
Defi-
nitio ſic expoſita omni, & ſoli conuenit accidẽti:
quia hoc ſolùm propriè
formaliter, & naturaliter eſt in ſubiecto, cum eoque non coaleſcit in vnũ,
& ab illo diuelli non poteſt, aut omnino, vt quod eſt idẽ realiter cum ſub-
iecto, videlicet relatio, vbi, & modi ſimiles, aut per ſolam diuinam poten-
tiam, vt accidentia ſacræ Euchariſtiæ ſeparantur.
Hæc eſt definitionis expoſitio: ſed quid in ea primò definiatur apud
22Incertũ eſt,
quid primo
in ea defini
atur.
omnes non conſtat.
Boetius, Diuus Thomas, Burlæus, & alij non pauci
33Boetius. exiſtimant definitum eſſe accidens:
Caietanus vero, & alij, accidentis cõ
44D. Thom. ditionem, videlicet eſſe in ſubiecto, quod alij vocant inhærens actu.
Vt
55Quatuor in
Accidente
ſunt diſtin-
guenda,
Primum.
66Burlęus. hæc controuerſia dirimatur, quatuor in accidente diſtinguẽda ſunt:
pri-
77Caieta. mum, eius natura, & quidditas; ſecundum, peculiaris modus, quo deter-
minat ens, & veluti quadam differentia diſtinguitnr à ſubſtantia;
tertiũ,
eiuſdem exiſtentia in rerum natura, ſiue hæc ſit modus naturę additus, ſi-
88Secundum. ue nihil aliud, quam actualitas accidentis extra ſuas cauſas conſtituti;

99Tertium. quartum, vnio cum ſubiecto, quæ dicitur inhęrentia actualis, & creditur
1010Quartum. modus ex natura rei, ab accidentis natura diſtinctus, quando accidens
realiter à ſubiecto differt, vbi enim fuerit realis identitas, eiuſmodi vnio
neceſſaria non eſt, vt in tertio argumento initio propoſito oſtenſum eſt,
in hac vnione fundatur quædam relatio accidentis ad ſubſtantiam, quam
1111Scotus. vocant inhærentiam, vt docet Scotus in quarto diſt.
12. quæſt. 1. & alij, ſed
vſus obtinuit, vt ille inhærendi modus, inhęrentia appelletur.
Caietanus igitur, & qui illum ſequuntur, exiſtimant in propoſita defi-
1212Opinio Ca
ietani, & ali
orum reijci
tur.
1313Caietanus. nitione, accidens remotè ſolum, & materialiter explicari, primarium ve
rò definitum eſſe inhærentiam in concreto, ſeu ipſum eſſe in ſubiecto, eo-
rum fundamentum eſt Ariſtotelem apertè aſſerere ſe definire id, quod
eſt in ſubiecto:
verum ex ijſdem verbis oppoſitum manifeſtè colligitur,
nam id, quod eſt in ſubiecto, non eſt ipſum eſſe in ſubiecto, ſed accidens:

ſicut id quod exiſtit per ſe, non eſt ipſum exiſtere per ſe, ſed ſubſtantia,
quę per ſe exiſtit:
deinde Philoſophus ex communi interpretum ſententia
diuidit in ſecundo capite ens, in ſubſtantiam, & accidens, ipſumque acci-
dens appellat, quod eſt in ſubiecto, ſicut ſubſtantiam vocat, quod non eſt
in ſubiecto, & hic definit ſecundum membrum, ergo primo, & per ſe defi-
nit accidens.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index