Commentarii Collegii Conimbricensis e Societate Jesu. In universam dialecticam Aristotelis Stagirita, 1606

List of thumbnails

< >
261
261 (259)
262
262 (260)
263
263 (261)
264
264 (262)
265
265 (263)
266
266 (264)
267
267 (265)
268
268 (266)
269
269 (267)
270
270 (268)
< >
page |< < (265) of 990 > >|
267265QV AE STIO I. ARTIC. III.
Dicendum ergo eſt definiri accidens per ipſum modum eſſendi in ſub-
11Vera ſentẽ
tiaaſtruitur
iecto, quemadmodum ſubſtantia definita eſt per modum eſſendi per ſe,
22D. Thom. quod expreſſè docer Sanct.
Thom. in 4. diſt. 12. quæſt. 1. art. 1. quæſtiuncu-
la prima, & ſubijicit eam definitionem, in qua accidens, per modum eſſen-
di in ſubiecto definitur, perinde eſſe deſcriptiuam, ac eam, in qua ſubſtan
tia explicatur per modum eſſendi per ſe:
pro eadem ſententia affert eo lo
33Auicen. co Auicennam in Metaphy ſ.
idem repetit quotlibet. 9. art. 5. ad primum,
& ſecundum, & alijs locis ibidem allegatis;
admonet tamen Diuus Tho-
44D. Thom. mas hoc ſecundo loco hanc definitionem (quod nos de Logicis definitio-
nibus ſępè diximus) non eſſe accipiendam ſecundum actum, ſed ſecundũ
aptitudinem, quaſi dictum ſit, accidens eſt natura, cui debetur eſſe in ali-
quo non vti pars, &c.
hoc enim modo conueniet omnibus accidentibus,
etſi actu non exiſtant in ſubiecto.
Illud quoque prętereundum non eſt, ſi
verbum, eſſe in alio, ſumatur in definitione non pro actuali inhærentia,
nec pro aptitudine ad illam habendam, quę eſt accidentis proprietas,
ſed pro modo, quo accidens conſtituitur in ſuo eſſe, & ens determinat, ac
cedere maximè definitionẽ ad eſſentialem, vt diximus de definitione ſub
ſtantię, in rigore tamen eſſentialem non eſſe, quia accidens eſt gradus
ſimplex ex genere, & differentia minimè conſtitutus.
His poſitis, facile eſt ad argumenta reſpondere, ad primum ex dictis
55Reſponde-
rur argumẽ
tis in oppo-
ſitum addu
ctis.
patet reſponſio;
eorum enim, quæ ibi afferuntur, quædam ſunt partes, ſi
non ſubiectorum, certè alicuius tertij ex vtroque compoſiti, quædam im
propriè ſunt in aliquo, vt res creatę in intellectu diuino, vbi obiectiuè tã-
tum ſunt, cum nobis ſermo ſit de exiſtentia reali;
alia denique ſeparata
66Primo. perſeuerant, nam deſtructo hoc vniuerſo perinde apud ſe eſſet Deus Op-
timus Maximus, vt ante illius conditionem fuiſſe Regius Pſaltes decan-
77Dauid. 88Secundo. tauit, Sedes tua Deus, ex tunc à ſęculo tu es.
Ad ſecundum negandum eſt
vllum eſſe accidens ſub definito comprehenſum, cui non competat defi-
nitio, & quod attinet ad locum, habitum, & actionem tranſeuntem, vel nõ
intelliguntur hoc loco ſub nomine accidentis, eo quod minus propriam
habeant accidentis rationem, vel eſſe in ſubiecto, ſumitur latius, prout
complectitur affectionem etiam extrinſecam, ſub qua ratione tota defi-
nitio conuenit illis tribus accidentibus, cum neque actio, neque habitus,
locusvè perſiſtere poſsint ſub ratione accidentis, qua afficiunt ſubiectũ,
tametſi hoc ſit diſcrimen quod actio, quæ eſt accidens à cæteris diſtinctũ
non modo non poſsit eſſe abſque principio actiuo, quod extrinſecè affi-
cit, & denominat, ſed nec illud naturaliter mntare poteſt;
locus verò, &
habitus, quia prout eiuſmodi ſunt, non dicunt ſpecialem rationem acci-
dentis à cæteris diſtinctam, ſubiectum mutare poſſunt, quin corrumpan-
tur, vt ex hac parte in definitione minus propriè comprehendantur.
Reſ-
ponderi etiam poteſt hæc accidentia vendicare duo ſubiecta;
alterum ex
iſtentiæ, alterum denominationis, & quanuis extra hoc ſint, extra illud ta
men eſſe non poſſe, idque ſatis eſſe ad veritatem definitionis:
quæ hacte-
99Locus du-
pliciter ſu-
mi poteſt.
nus de loco dicta ſunt, intelliguntur de loco phyſico, & extrinſeco, ſuper-
ficie, ſcilicet corpus ambiente, nam locus intrinſecus, ſeu vbi, cum ſit mo
dus corporis in loco conſtituti, omnes conditiones accidentis propriè
dicti participat.
Ad ſecundum exemplum eifſdem argumenti de accidente communi,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index