Commentarii Collegii Conimbricensis e Societate Jesu. In universam dialecticam Aristotelis Stagirita, 1606

List of thumbnails

< >
261
261 (259)
262
262 (260)
263
263 (261)
264
264 (262)
265
265 (263)
266
266 (264)
267
267 (265)
268
268 (266)
269
269 (267)
270
270 (268)
< >
page |< < (267) of 990 > >|
269267QVÆSTIO II. ARTICVLVS I.
QVÆ STIO SECVNDA.
Vtrum ſecunda entis diuiſio in decem prædicamenta probanda ſit?
ARTICVLVS PRIMVS.
Quid ſit ens prædicamentale.
TA Metſi Ariſtoteles, neque hoc loco, neque in 4. 5. & 8. Meta-
11Ariſtot. phyſicorum, vbi hanc vſurpat diuiſionem, ullum conſtituat
22Quid ſitens
prædicamẽ-
tale ex mẽ-
te Ariſtore
lis, & Diui
Thomæ.
diſcrimen, inter ens, quod diuiditur in accidens, & ſubſtantiã
& illud quod ſecatur in decem prædicamenta, nihilominus il
lud multò longius patet, quã hoc, nam ens cõmuniſsimè ſũp-
tum continet ſub ſe etiã incõpleta, vt partes phyſicas, integrales, & rerũ
differẽtias, de quibus eſſẽtialiter prędicatur, vt 4.
lib. Metaph. oſtendendũ
eſt, ens verò, quod in prędicamẽta diuiditur, de ſolis cõpletis affirmatur,
vt docet Ariſt.
3. lib. Metaphy. c. 3. vbi negat vllum prædicamentũ dici de
33Ariſtor differẽtijs, quibus cõtrahitur, non alia de cauſa, niſi quia ſunt entia incõ-
pleta, prædicamentum verò eſt ens completum:
vnde manifeſtè colligiur
ens, quod in prędicamenta diſtribuit, completum eſſe oportere.
Idem do
cet D.
Thomas in 4. diſt. 1. art. 4. quæſtiuncul. 2. recipiunt communi con-
44D. Thom. ſenſu omnes, & nos in ſequentibus amplius confirmabimus, vt cuiuſmodi
ſit ens prędicamentalc aperiamus.
Ante omniaverò opus eſt, quid nam ſit prædicamentum, à quo hæc de-
55Expẽditur
quid ſit præ
dicamentũ.
nominatio ſumitur propalare.
Prędicamentum igitur ſpectata nomi-
nis Ethymologia, de qua latius in præfatione diximus, illud eſt, quod de
aliquo prędicatur, & quia decem ſumma genera primo, & quaſi per anto
nomaſiã prædicantur de primis ſubſtãtijs, quæ habent pręcipua prędica
mentorũ fundamenta, decem prædicata, ſeu prędicamenta dicuntur, vt
66D. Damiſ-
cenus.
voluit D.
Damaſcenus de Dialect. cap. 20. verũ, quia non ſola prima gene-
ra, ſed quæcunq́;
ſub illis continentur, aliqua ratione de primis ſubſtãtijs
enunciantur, extenſum eſt vocabulũ ad totã ſeriem, ex ſummo genere in-
ter medijs ſpeciebus, ac indiuiduis ſignificandam:
in qua ſign ificatione
vſurpauit hoc nomen Porphyrius cap.
de ſpecie, cum dixit in ſingulis prę
dicamentis, eſſe ſingula prima genera, alia inter media, ſpecies infimas, &
77Porphyr. indiuidua:
prædicamentum ita ſumptum deſcribi ſolet. Alicuius generis
ſummi realis, & eorum, quę ſub ipſo ſunt, naturalis quædam diſpoſitio.

Dicitur naturalis diſpoſitio (cætera enim ſunt manifeſta) non quia ex na
tura rei dantur gradus ſuperiores diſtincti ab inferioribus, ita vt in re-
bus ipſis pręter conceptus intellectus reperiatur actu illa coordinatio
generum, ſpecierum, & indiuiduorum;
neque enim res ſunt in prędicamẽ
88Ammon. to, vt ludit Ammonius, ſicut vaccę in ſtabulo;
ſed quoniam iuxta naturã
rei eſt, vt à conceptibus communioribus, & ſimplicioribus ad contra-
ctiores, compoſitoreſque deſcendamus.
Ex hac deſcriptione colliges cũ
Capreolo in 1.
diſt. 8. quęſt. 2. ad decimum octauum argumentum, prædi-
99Capreol. camentum formaliter eſſe relationem or dinis inter ſuperiora, & inferio-
ra, quæ ex parte ſuperiorum non videtur eſſe alia, quam relatiovniuerſa-
lis ad ſua particularia, ex parte verò inferiorum, relatio particularis ad
ſua vniuerſalia, vel certè apud Logicũ relatio prędicabilis, & ſubijcibilis.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index