Commentarii Collegii Conimbricensis e Societate Jesu. In universam dialecticam Aristotelis Stagirita, 1606

List of thumbnails

< >
271
271 (269)
272
272 (270)
273
273 (271)
274
274 (272)
275
275 (273)
276
276 (274)
277
277 (275)
278
278 (276)
279
279 (277)
280
280 (278)
< >
page |< < (270) of 990 > >|
272270IN PRAEDIC. ARIST. CAP. DE DECEM PRÆD.
Ad primum argumentum, quo oſtenditur ſubſtantiam abſtractè ſumẽ-
11Soluiturpri
mum argu-
mentum de
ſubſtantia
inabſtracto
ſumenda.
dam eſſe, reſpondetur, ſiue ille modus ſit ipſa exiſtentia per ſe ſubſtantię,
ſiue alius ſubſtantialis modus, quę eſt communior, & probabilior ſẽten-
tia, ſemper requiri ad complementum ſubſtantię, cum enim ſit terminus
ſubſtantiæ, & nulla res interminata, ſit perfecta, & abſoluta, ſit vt ille mo-
dus compleat ſubſtantiam, & efficiat vnum per ſe cum illa, vt efficiunt cę
teri termini cum rebus, quas terminant in eodem genere;
veluti punctum
cum linea, hæc cum ſuperficie:
cum autem obijcitur in prędicamẽtis col-
locari eſſentias, ſenſus eſt non requiri actualem exiſtentiam, vt res in prę
dicamẽto ponatur, quia conſiderari poteſt eſſentia in eſſe poſsibili:
verũ
quemadmodum cum exiſtit, defert ſecum actualem exiſtentiam, ita cum
accipitur ineſſe poſsibili, flagitat exiſtentiam poſsibilem ad ſui comple-
mentum, qui labor neceſſarius non eſt, ſi ſubſiſtentia eſt modus ab exiſtẽ
tia diuerſus, quia hic pręciſa exiſtentia componit vnum per ſe cum natu
ra.
Diſſoluen dum tamen eſt, quod tunc obijcitur, illũ ſcilicet modum cõ-
uenire primo ſingularibus, & impedire ſeriem prędicamentalem.
Reſpon
demus igitur primò falſum eſſe illum modum conuenire primo ſingulari-
bus, quod poſteà magis patebit, cum oſtendemus nullum eſſe incommo-
dum, ſi ille modus per ſpecies, & genera ſimul cum natura diuidatur.
Ref-
pondemus ſecundò, eſto primo conueniat ſingularibus, non continuò im
22Duplex reſ
ponſio pro-
poſitę diffi-
cultatis.
pedire ſeriem prędicamentalem, quoniam non eſt neceſſarium, vt condi-
tio requiſita ad hoc, vt aliquid ponatur in prędicamento, ſit etiam vniuo
ca.
Ad aliam obiectionem ex dictis patet, negandum eſſe naturam abſque
ſubſiſtentia eſſe perfectè completam, cum ſit interminata termino eiuſ-
dem rationis.
Denique ad vltimum, quod contendit inter accidens, & ſubſtantiã nul-
33Diluitur vl
timum arg.
quod nullũ
ponebat diſ
crimen in-
ter ſubſtan
tiam, & ac-
cidens.
lum eſſe diſcrimen, reſpondendum eſt, longè diuerſam eſſe rationem in
modo eſſendi ſubſtantiæ, & accidentis;
quanuis enim proportionem ſer-
uent in hoc, quod quemadmodum vnus conſtituit ſubſtantiam in ſe, ita
alter conſtituit accidens in alio, tamen hoc ipſum eſt in cauſa, vt vnus ſit
vtilis ad ſeriem prædicamentalem, alius inutilis;
etenim cum prædicamẽ
ta inſtituta ſint, vt diximus, ad res diſtinguendas, & modus eſſendi in ſe di
uidat ſubſtantiam à cęteris;
modus autem inhærendi permiſceat accidẽs
cum ſubſtantia;
ille inſeruit ad prædicamentum, hic verò impedit. Ad cõ
firmationẽ reſpondetur efficere quidẽ inhærentiã vnũ per ſe cũ accidẽte
44Reſponde-
tur ad con-
firmationẽ.
qui eſt terminus eiuſdem rationis, & per ſe requiſitus ad formalẽ eius ef-
fectũ, nihilominus tamẽ, quia hunc effectum pręſtat in ordine ad aliud, nõ
pertinet ad complementũ accidẽtis in genere accidẽtis, & idcirco eſt ad
ſeriẽ inutilis.
Dices vnũ per ſe non fit ex duobus entibus, niſi vtrunque ſit
55Proponitur
obiectio, &
diſſoluitur.
incompletũ, quod ſequẽti articulo oſtendetur, ergo ſi ex inhærentia, & ac
cidẽte conſurgit vnũ per ſe, tam inhærentia ipſa, quã natura accidentis,
ſunt incõpleta, atq́;
adeo natura per ſe ſola non eſt ad prędicamentũ ido-
nea.
Reſpondeo naturã accidentis in genere entis ſecundum quid, id eſt,
adiacentis completã eſſe in abſtracto, idq́;
ſufficere, vt in prædicamento
accidentiũ collocetur, eſſe verò incompletã in genere entis ſimpliciter,
quod eſt ſubſiſtẽs, & cõpleri per inhærentiã ad ſubiectũ, in quo exiſtit;

diffitemur accidentiũ cõcreta, & abſtracta ſubſtantiarũ aliquo modo ad
prædicamẽta pertinere, illa ratione abſtractorũ, hæc cõcretorũ merito.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index