Commentarii Collegii Conimbricensis e Societate Jesu. In universam dialecticam Aristotelis Stagirita, 1606

List of thumbnails

< >
271
271 (269)
272
272 (270)
273
273 (271)
274
274 (272)
275
275 (273)
276
276 (274)
277
277 (275)
278
278 (276)
279
279 (277)
280
280 (278)
< >
page |< < (275) of 990 > >|
277275QVAESTIO II. ARTICVLVS III. menta, per rationes extrinſecus ad venientes abſolui, quam opinio-
nem, cum poſteà improbemus, eius rationem in pręſenti probare non
poſſumus.
Ochamus ex numero interrogationum, quas de prima ſub-
11Opinio O-
chami rectè
ſe habet in
enumeratio
ne.
ſtantia efficere poſſumus, prędicamenta cõcludit in prima parte ſuę Lo-
22Ochamus. gicę cap.
42. & quodlib. 5. quæſt. 22. debere enim rerum numerum colligi
ex ordine ad prjmam ſubſtantiam, conſentiunt omnes, cum ea ſit primũ
ſubiectum omnium rerum, quæ alicubi eſſe poſſunt, aut ergo, inquit, de
prima ſubſtantia quærimus quid ſit, & eſt ſubſtãtia, aut quanta, aut qua-
lis;
aut quò referatur, quid agat, quid patiatur, vbi ſit, & quomodo, qua
duratione, quomodo induta.
Rectè quidẽ Ochamus, ſi huius enumera-
tionis, ex qua denarium colligit numerum, aliquam afferret rationem.
Diuus Thomas lib. 5. Metap. lect. 7. hanc attulit omnibus, quę hactenus
33D. Thom. 44Pręfertur
opinio.
D. Thom.
inuentę ſunt, probabiliorem.
Quidquid eſt in prima ſubſtantia, & de illa
prędicatur, vno è tribus modis illi conuenit, aut enim pertinet ad illius
eſſentiam, aut non pertinet, illi tamen inhęret, aut nec ad eſſentiam per-
tinet, nec inhęret, ſed extrinſecè afficit;
ſi ad eſſentiam pertinet, eſt ſub
ſtantia primum prędicamentum, ſi eſt extra eſſentiam, & inhęret;
vel cõ
uenit abſolute, vel reſpectiuè;
ſi abſolute, aut ſequitur materiam, & eſt
quantitas, aut formam, & eſt qualitas;
ſi reſpectiuè, eſt relatio. Si afficit
extrinſecus, aut in ordine ad potentiam actiuam, aut ad paſsiuam, aut ad
neutram:
ſi ad actiuam, eſt actio, ſi ad paſsiuam, paſsio; ſi ad neutrã, vel
conuenit per modum menſuræ, vel aliter, ſi vt menſura, vel quantitatis,
vel durationis;
ſi quantitatis, aut quantitatis abſolute ſumptę, & eſt lo-
cus, ſeu vbi;
aut quantitatis certo modo, & eſt ſitus, vt ſedere, ſtare, & c.
ſi durationis, eſt quando;
ſi nullo ex his modis ſe habet, extrinſecus tamẽ
afficit, eſt habitus.
Hæc ratio vnum aſſumit aliquantulum obſcurum, alterum planè diffi-
cile;
illud eſt inter accidentia intrinſecus inhęrentia, quantitatem ſequi
55Oſtenditur
obſcuritas,
& difficul-
tas in colle-
ctione facta
à D. Thom.
materiam, qualitatem verò formam;
aut enim ſignificat quantitatẽ in-
hęrere ſoli materiæ, & qualitatem ſoli formæ, aut illam à materia, hanc
à forma profluere;
quorum neutrum dici poteſt; nam omnes corporeæ
qualitates in materia exiſtunt, & quantitas fortaſſe actuat formam, licèt
oppoſitum ſit multo probabilius;
& tum quantitas, tum plurimæ qualita
tes ab eſſentia totius compoſiti manare videntur, vt in libris de ortu, &
interitu diſputamus;
ad hoc tamen reſponderi poteſt, rationem, cur à
philoſophis appelletur quantitas accidens materiæ, & qualitas formæ,
nullam ex commemoratis eſſe, ſed quoniam quantitas molis, quę nomi-
ne quantitatis abſolutè intelligitur, non eſt niſi in rebus materia conſtã
tibus, qualitas verò eſt in quacunque forma ſecundum eſſentiam de fini-
ta, ſiue ea actuet materiam, ſiue per ſe conſiſtat;
adeò vt Ariſtoteles li-
bro 4.
Metaphyſ. cap. 5. nomine quantitatis materiam intellexerit, & no-
mine qualitatis formam;
quanuis id etiam fecerit obſimilitudinem, quæ
eſt inter quantitatem, & materiam in munere recipiendi, & inter quali-
tatem, & formam quoaduim agendi, & actuandi.
66Secundum
eiuſdem ra
tionis afsũ-
ptum nõ re
ctè percipi.
Difficilius eſt ſecundum eiuſdem rationis aſſumptum, videlicet ſex vl-
tima prędicamẽta, eſſe formas externas;
etenim paſsio neceſſario ineſt
in re, quæ patitur, cum ſit idem realiter cum forma in paſſo in herente, &
77Ariſtoteles. inter actiones, tametſi tranſeuntes externę ſint, immanẽtes intrinſecus,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index