Commentarii Collegii Conimbricensis e Societate Jesu. In universam dialecticam Aristotelis Stagirita, 1606

List of thumbnails

< >
281
281 (279)
282
282 (280)
283
283 (281)
284
284 (282)
285
285 (283)
286
286 (284)
287
287 (285)
288
288 (286)
289
289 (287)
290
290 (288)
< >
page |< < (284) of 990 > >|
286284IN PRAEDICAMENTA ARISTOTELIS.

videtur:
Nam ſi quiſpiam opinatur quempiã ſedere, ſi ſurgat ille
falſo nimirum opinabitur, qui de illo eandem babet opinionem.

Enim verò ſi quispiam & his illud accommodatum duxerit eſſe,
in modo tamen babebit vtique differentiam:
ſubſtantię enim ipſæ
ſui mutatione contrariorum ſunt ſuſceptrices:
ſi fit enim ex calido
quipipam frigidũ, mutatur ſanè, alteratur enim vt patet:
& ſimi
liter ſi nigrum ex albo fit, & ſtudioſum è vitioſo, & in cæteris
ſimilimodo, vnum quidque mutationem ſuſcipiens, contrariorũ
eſt ſuſceptiuum:
In oratione verò atque opinione non ita fit, ſed
ipſè quidem immobiles penitus manent:
ſi res autem moueatur,
ibi tum euadunt circa ea contraria:
oratio nanque eadem manet,
quempiam inquam ſedere:
re autem mota, interdum uera, inter-
dum falſa fit.
Eadem circa opinionem etiam fiunt. Quare ſaltem
hoc quidem modo ſubſtantiæ proprium erit, ipſam ſui mutatione
ſuſceptricem cõtr ariorum eſſe.
Quod ſi quiſpiam & hoc acceptet,
opinionem vt putet, orationemue ſuſceptiuas contrariorum eſſe,
ſcit id ipſum verum non eſſe.
Oratio nanque opiniòue, non quia
ſuſcipiunt aliquid, ideo ſuſceptiua contrariorum eſſe dicuntur:

ſed quia circa quippiã aliud accidit aliquid.
Ex eo nanque vera
vel falſa or atio ac opinio dicitur eſſe, quia res ipſa eſt, aut nõ eſt:

non quia ipſæ contrariorum ſunt ſuſceptiuæ.
Simpliciter enim à
nulla re prorſus aut or atio aut opinio mouetur, quare non erunt
ſuſceptiuæ profectò contrariorũ, ſi paßio in ipſis nulla eſſiciatur.

At ſubſtantia hoc ſuſceptiua contrariorum dicitur eſſe, quòd cõ-
traria ſuſcipiatipſa.
Morbum enim & ſanitatem, nigredinẽ atq;
albedinem ſuſcipit:
atque vnum quodque talium ipſa ſuſcipiens,
ſuſceptrix contr ariorum dicitur eſſe.
Quare ſubſtantiæ propriũ
erit, ipſam vnum idemque numero permanentem, mutatione ſui
ſuſceptrisem eſſe contr ariorum.
Sed de ſubſtantia quidem ba-
ctenus.

e.
Te in ſubiecto, in ſecunda verò, quia licet de prima ſubftantia dicatur, in ea tamen non eſt ve
in ſubiecto;
nam quæ ſunt in ſubiecto, ſolo nomine de illo prędicantur, ſecundæ autem ſubſtan
tiχ nomine & ratione de primis dicuntur.
Eadem ratione oſtendit hoc attributum conueni-
re differentijs ſubſtantiarum, nimirum, quia nomine & ratione de primis dicuntur;
vnde colli
git hanc proprietatem non eſſe rigoroſam comparatione ſubſtantię prædicamentalis, ſeu non
convenire quarto modo apud Porphyrium explicato, ſed ſecundo, conuenit enim omni, ſed nõ
ſoli, cum conueniat differentijs, & partibus ſubſtantiarum, quæ videri alicui poſſent, inquit, in
toto eſſe, vt in ſubiecto, re tamen vera non ſunt, vt earum nomen & ratio indicat, nam quę ſunt
in ſubiecto, nõ ſunt ſub
iectorũ partes, vt ex ca-
pite ſecundo apertũ eſt.

In eſt autem.]
Secun
dum attributũ eſt vniuo
11Secund pro
prietas, qui-
bus ſubſtan-
tijs, & quo-
modo conue-
nit.
cè prædicari, prædicatio
ne, ſcilicet, directa & ar
tificioſa, quod etiam ſub
ſtantiarum differentijs
conuenire docet, & ita
conſirmat.
Omnis præ-
dicatio à ſubſtantijs de
ducta, aut eſt ſpeciei de
indiuiduo, aut Generis,
vel differentiæ de ſpecie
bus, ſed omnis hæc eſt
vniuoca, ergo & c.
probat
maiorẽ, quia prima ſub-
ſtantia de nullo dicitur,
ſecundæ verò & differẽ-
tiæ non prædicantur de
alijs, quam de inferiori-
bus, quę vel ſunt ſpecies
vel indiuidua:
probat Mi
norẽ, prædicatio vniuo-
ca eſt, quæ ſit nomine, &
ratione, ſed genera, ſpe-
cies, & differentiæ ita
prædicantur, ergo prædi
cantur vniuocè.
Hoc at
tributum, ſi cum ſubſtan
rijs prædicamentalibus
conſeratur, nullo modo
eſt proprium, cũ nec om
nibus nec ſolis attribua-
tur, ſi vero cũ omnibus
tàm completis, quàm in
completis, eſt proprium
primo modo, licèt enim
omnibus nõ conueniat,
vt explicatum eſt, at competit ſolis;
nam accidẽtia quanuis de aliquibus vniuocè prædicentur,
id tamen non vendicant reſpectu omnium de quibus directè, artificioſe, & tanquam de minus
latè patentibus affirmantur, ſiquidem de ſubſtantijs nomine, & ratione prædicari non poſſunt.

Omnis autem ſubſtantia.]
Tertia proprietas eſt, ſignificare hoc aliquid, ideſt, quidpiam per
22Tertia pro-
prieas quo-
medo accipiẽ
da.
ſe omninò exiſtens;
Quod attributũ vt proponitur, nõ ſubſtantijs, ſed earũ nominibus accõmo-
datur, facile tamen in res cadet, ſi pro, ſignificare, intelligas eſſe hoc aliquid;
conuenit autẽ ſolis
primis ſubſtantijs, nã ſecundæ, etſi videantur hoc aliquid eſſe, ideſt per ſe vltimo exiſtere, (vt
Plato exiſtimabat) potius tamen ſunt quale quid, hoc eſt, ſubſtãtiæ per modũ qualitatis, ſeu ſor
mæ:
quod ſi nomina ſecundarũ ſubſtantiarũ aliquando dicũtur ſignificare hoc aliquid, id accide
re docet ob figurã appellationis, vel quia plerũq;
primas ſubſtantias nominibus ſecundarũ voca
mus, vt cũ dicimus, noui hominẽ:
vel cũ ſint nomina abſoluta, ſignificant ſecundã ſubſtantiã per
ſe, quaſi in nullo exiſteret.
Hoc attributum ſiue ad nomina, ſiue ad ſubſtantias comparetur, eſt
proprium primo modo, cũ ſolis cõtingat ſubſtantijs, & nõ omnibus, vt ex dictis maniſeſtũ eſt

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index