Commentarii Collegii Conimbricensis e Societate Jesu. In universam dialecticam Aristotelis Stagirita, 1606

List of thumbnails

< >
301
301 (299)
302
302 (300)
303
303 (301)
304
304 (302)
305
305 (303)
306
306 (304)
307
307 (305)
308
308 (306)
309
309 (307)
310
310 (308)
< >
page |< < (300) of 990 > >|
302300IN CAP. V. DE SVBSTANTIA. ſtantiam hoc pacto non eſſe ens prædicamentale, concedendum eſt, nec
id repugnat Phylolopho, nec enim reponit in prædicamẽto primam ſub-
11Ad 2. ſtantiam incommuni, ſed ſingulas primas ſubſtantias.
Ad fecundum, etſi
non nulli admittant, quidam homo, eſſe primam ſubſtantiam, & ad inſtan
tiam reſpondeant, non prædicari de pluribus, vt de ſubiectis, quorum in-
grediatur eſſentiam, ſed vtidem cum illis, cum enim dicimus Socrates eſt
quidam homo, non prædicamus aliquod prædicatum per ſe cõmunius So
crate, ſed ſub quadam diſiunctione affirmamus Socratem eſſe hunc, vel
illum hominem:
reſpondendum tamen eſt, quidam homo, & quodlibet va-
gũ indiuiduum, non eſſe primam ſubſtantiam, quia componitur, ex natu-
ra communi, & differentia indeterminata, vt oſtendimus in queſt.
de nu-
mero vniuerſalium, ex quibus non fit vnum per ſe;
adductum verò fuiſſe
loco exempli, ratione eorum, pro qnibus verificatur, nam Socrates vere
eſt quidam homo, & eſt prima ſubſtantia;
maluit autẽ Ariſtoteles vtieo
22Scot. exemplo, quã alicuius determinati indiuidui, ſi credimus Scoto, vt Philo-
ſophicam maieſtatem, quæ ad certa indiuidua non deſcẽdit, ſuſtineret.

33Ad 3. Ad tertium dic minus proprie quidem, ſed aliquo modo effe infer iora in
ſuperioribus, vt partes potentiales in toto, quod quæſtione prima in cap.

quartum aduertimus.
44Ad4.
Ad quartum reſponderi poteſt, ex capreol. in 3. diſt. 5. quæſt. 3. ad vnde-
55Capr. cimum contra tertiam Cõcluſionem, hominem factum ſingularem in So,
crate, eſſe ſecundam ſubſtantiam, quia ſeruat aptitudinem remotam, vt
ſit in pluribus;
cũ enim in deſinitione dicitur ſecunda ſub ſtantia eſſe ge-
nus, aut ſpecies, nõ intelligitur actu, & ſormaliter, ſed vel actu vel potẽtia:

nihilominùs cũ oſtenderimus naturam cõmunem in ſingulari nullam ſer
uare aptitudinem, vel etiam remotam, imò nihil actu diſtingui còmune, &
fingulare, ſimpliciter reſpondendum eſt, hominẽ prout eſt in prima ſub-
ſtantia, & habet eſſe in rerum natura, eſſe primam ſubſtantiam, ſi tamen
formetur conceptus hominis, ex quo, & conceptu differentiæ conſtitua-
tur Socrates, non negauerim hominem prout ita componit, eſſe ſecun-
dam ſubſtantiam, quia repræſentatur ſimpliciter præciſus à contractio-
ne ſingularium, licet extrinſecè ſit contractus;
quare ad formam argumẽ
ti reſpondebis, ſi per hominem contractum per accidens intelligat homi
nem à parte rei, ſupponere falſum in ſententia, quam tuemur;
ſi illum, quẽ
proxime diximus, eum eſſe ſecundam ſubſtantiam, & predicari poſſe de
66Ad s. & vlt. pluribus, vt planum eſt.
Ad quintum negandum primam, & ſecũdam ſub-
77Caietan. ſtantiam, non deſiniri ſecundùm rationem, in qua diuiduntur:
nam Caie-
tanus hoc loco aſſerit primam ſubſtantiam definiri ſecundùm proprium
modum ſubſiſtendi, idem diceret de modo ſubſtandi, & de ſecunda ſubſtã
tia;
deſcribuntur tamen per alias fundamenti conditiones, vt monuimus.
Quare ad mentẽ Caietani ita conſtruendæ ſunt definitiones.
Prima ſub-
ſtantia, id eſt, id quod primo ſubſiſtit, & ſubſtat alijs, eſt ens prædicamen
88Definitur I.
ſubſtãtia ad
mentẽ Ca-
ietan.
Definiturz.
tale, quod in nullo ſubiecto eſt, & de nullo dicitur.
Appoſitum eſt, prædica
mentale, vt excluderetur à deſinitione Deus, & diuinæ perſonæ, quibus
cæteræ conditiones conueniunt.
Secũda ſubſtantia, ſeu id quod ſubſiſtit
per ſe ſecundo, eſt genus, vel ſpecies primarum ſubſtantiarum.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index