Commentarii Collegii Conimbricensis e Societate Jesu. In universam dialecticam Aristotelis Stagirita, 1606

List of thumbnails

< >
311
311 (309)
312
312 (310)
313
313 (311)
314
314 (312)
315
315 (313)
316
316 (314)
317
317 (315)
318
318 (316)
319
319 (317)
320
320 (318)
< >
page |< < (310) of 990 > >|
312310IN CAP. VI. DE QVANTITATE. ram ſub ſtantiæ ſignificet eſſe accidens ſuapte natura oſtendens, quanto
loco aſsiſtere queat, ſubſtantia per propriam extenſionem, quam præha-
beat, etſi loquutio ſit impropria, non differet fortaſſè opinio ab ea, quam
vltimo loco approbabimus.
Quod attinet ad Philoſophum, neutro loco ſigniſicat quantitatem eſſe
11Explicatur
Ariſtoteles
pro prima
ſentẽtia ad-
ductus.
menſuram, ſed menſurabilem, inde enim colligit numerum, orationem, &
continuum eſſe quanta, quia ſub menſuram cadunt, quidquid ſit de ipſa
collectione, neque proinde ſignificat menſurabilem, eſſe rationem forma
lem quantitatis, ſed quandam illius proprietatem, ex qua rectè infertur
rei natura;
vnde colliges quantitati proprium eſſe non ſolùm menſurare
22Reddere ſu
bſtantiãmẽ
ſurabilẽ eſt
quantitati
proprium.
Reſponde-
tur ad pro-
bationem
primę ſent.
poſſe alia, ſed etiam menſurari poſſe, ſeu reddere ſubſtantiam menſurabi-
lem, imò hoc magis proprium eſſe, quam illud, cum eſle menſuram dicat
ordinem magis immediatum ad actum humanum applicantem vnum al-
teri, quam eſſe menſurabile ab alio, quod rei conuenit ſecundum ſe.
Ad
probationem reſpondetur quantitatem dici illas habere dimenſiones,
quia per ſuas ſpecies eſt in cauſa, vt corpus trifariam metiamur ſecundũ
longitudinem, latitudinem, & profunditatem, quę eſt earum affectio, non
eſſ entia.
Secunda ſententia ſtatuit rationem formalem quantitatis in eo, quod
33Secunda sẽ
tentia.
ſit diuiſibilis in partes eiuſdem rationis;
hanc etiam indicat D. Thomas
44D. Thom.
Capreol.
Albert.
Soncin.
Iauell.
in 1.
diſt. 19. quęſt. 1. art. 1. ad primum, & prima parte, quæſt. 50. art. 2. defẽ-
dunt Capreol.
in 2. diſt. 3. quęſt. 1. art. 3. ad vndecimum; & diſt. 19. quęſt.
1.
ad ſecundum contra primam concluſionem, Scot. hic quęſt. 17. Albertus
primo phyſicorum tractat.
2. cap. 4. Soncin. 5. Metaphyſic. q. 21. Iauellus
55Probaturt.
ex Ariſtot.
q.
20. Probatur primo ex Philoſopho ſic definiẽte quantitatem in quinto
Metaphyſic.
cap. 13. Quantũ eſt diuiſibile in ea, quæ in ſunt, quorum vtrũ-
que, vel vnum quodque vnum quid, & hoc aliquid aptum eſt eſſe, id eſt in
partes eiuſdem rationis, quæ ſeparatæ à toto poſſunt ſubſiſtere, vt vnum
quid tale, quale erat diuiſum.
Secundo, quia nihil apparet, quod prius tri-
66Probatur 2. bui poſsit quantitati, quam diuiſibilitas, formalis autem cuiuſlibet ratio
eſt prima, quæ illi tribui poteſt.
Hęc etiam opinio duplicem habet ſenſum, in primo ſumitur diuiſibili-
77Hæc ſenten
tia duplicẽ
poteſt habe
re ſenſum.
tas pro capacitate, vt partes quantitatis verè, & realiter ſeparentur ab
alijs partibus, idque per phyſicam actionem, atque hoc modo nequit eſſe
ratio quantitatis, cum non conueniat omnibus, nam corpus diuina potẽ-
tia redactum ad punctum ſeruat quantitatem, non verò eiuſmodi diuiſi-
bilitatem, quia circa indiuiſibile non poteſt phyſica diuiſio exerceri.
Di-
ces in eo euentu impediri diuiſionem, non diuiſibilitatem, vbi ratio quã-
titatis collocatur.
Sed non ſatisfacies, quia ratio formalis rei, itemq́ue
formalis eius effectus impediri non poſſunt forma in ſubiecto exiſtente,
ibi autẽ reuera impeditur aptitudo ad phyſicam diuiſionẽ.
Deinde prius
eſt rem habere partes eo modo affectas, vt inſeparabiles non ſint, quam
diuiſibilem eſſe;
ergo in eo priori ponenda eſt illius natura, & eſſentia. De-
nique eſſe diuiſibile in partes eiuſdem rationis conuenit etiam qualitati
ſecundum gradus intenſę;
quod ſi dicas quantitatem eſſe diuiſibilem in
partes quantas, idque eſſe illi proprium, ac peculiare, explicandum tibi
erit cuiuſmodi ſint illæ partes quantitatiuæ, indeq́ue ratio quantitatis
veſtiganda.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index