Commentarii Collegii Conimbricensis e Societate Jesu. In universam dialecticam Aristotelis Stagirita, 1606

List of thumbnails

< >
251
251 (249)
252
252 (251)
253
253 (251)
254
254 (252)
255
255 (253)
256
256 (254)
257
257 (255)
258
258 (254)
259
259 (255)
260
260 (258)
< >
page |< < (254) of 990 > >|
258254IN PRAEDIC. ARIST. CAP. DE DECEM PRAED.
QV AESTIO PRIMA.
Deprima entis diuiſione in ſubſtantiam, & accidens.
ARTICVLVS PRIMVS.
Diuiſionis explicatio, & defenſio.
SI à capite omnes entis diuiſiones hoc loco explicandę forent
ab ea ſane inchoandum eſſet, qua partimur ens per finitum, &
infinitum, quam omnium conſenſu conſtat eſſe primã.
Sed nec
locus, nec operis inſtitutum patitur, vt plura dicamus, quam
quæ Ariſtoteles ad prædicamẽtorum cognitionem neceſſaria eſſe duxit:

11Ariſtote. nec altiora, quam imbecilis adhuc tyronũ intellectus ferre poſsit, occa-
ſione duplicis diuiſionis, quibus Ariſto.
in 2. & 4. c. ens partitus eſt, altera
in ſubſtãtiã, & accidens, altera in decẽ prędic.
Verũ neq; de his vniuerſim
ltractabimus, perſcructantes nũ ſint vniuocæ, an ęquiuocæ, aliaq;
ſi mi-
ia, ſed hoc ſolũ nũ adæquatæ ſint, & ſingula earũ mẽbra rectè explicẽtur.
Quòd igitur attinet ad primam entis diuiſionem in ſub ſtantiã, & acci-
dens ab omnibus ſupponitur vt per ſe nota, expreſſa vero fuit ab Ariſto-
tele in capite 2.
ſub illis verbis. Eorum quæ ſunt, quædam ſunt in ſubie-
22Prima entis
diuiſio.
33Ariſtote. cto, quædam in ſubiecto non ſunt, quanuis enim ſingulis membris aliam
ſubdiuiſionem adiunxerit hoc perpetuo ſeruauit, vt quædam, videlicet
ſubſtantias, dixerit in ſubiecto non eſſe:
alia, nimirum accidentia, vt ex-
communi interpretum ſenſu docuimus, in ſubiecto eſſe.
Quibus verbis
non ſolum diuiſionem perfecit, ſed diuidendi rationem, & membrorum
oppoſitionem eleganter expreſsit.
Nam primum, & vniuerſale difcrimẽ
inter ſubſtantiam, & accidẽs eſt, quod vna ſit natura perfecta, atq;
adeò
nihil extra ſuum genus requirens vt ſit;
accidens vero per ſe ſit imperfe
ctum, & alteri, vt exiſtat, anexum.
Dixi ſubſtantiam nihil requirere extra
44Difcrimen
inter ſubſtã
tiam, & acci
dens.
ſuum genus, quia multæ ſunt ſubſtantiæ incompletæ, quæ abſq;
aliarum
conſortio exiſtere nõ poſſunt, vt materia abſq;
forma, ſubſiſtẽtia ſine na
tura, verum illa etiam, quæ ab ijs ſubſtantijs deſiderantur, ſunt intra ge-
nus ſubſtantię latiſsimè ſumptę, ſiquidem ſunt ſubſtantię incompletę:
at
verò accidens exigit ſubiectum vltimum alterius generis, ſeu prędica-
menti:
quod diſcrimen expreſsè tradidit S. Tho. opuſ. 41. ca. 1. quod poſ-
teà magis explicabimus;
repetit eandem diuiſionem Ariſtoteles 3. Me-
55D. Thom.
Ariſtote.
taph.
tex. 10. D. Tho. opuſ. 42. & in 1. diſt. 8. quęſt. 4. art. 2.
Sed quò magis eluceat, ita poſſimus obijcere. Inter ens, & reliqua ge-
nera ſumma nihil eſt mediũ, ſed ſi ens hoc pacto diuidatur, inter ens, &
66Obiectio cõ
tra primam
entis diuiſio
nem.
genera accidentiũ interponetur accidens, ergo non eſt probanda hæc
diuiſio:
minor, & cõſequentia patent, maior traditur ab Ariſt. 8. Metaph.
77Ariſtote. c.
6. aſſerente vnum quodq; horũ, & vnum quidpiam eſſe, & ens quoddam,
hoc eſt abſq;
vlla cõmunicatione media. Et probatur quia ſi inter ens, &
nouem genera accidentium mediaret accidens, non poſſent illa genera
diſtinctè cognoſci non percepto prius illo prædicato.
Illatio tamẽ eſt fal
ſa, quoniam vt in ſingulis prædicamentis erit manifeſtum, ad qualẽcũq;

illorum definitionem, diſtinctamque cognitionem ſolum requirimus ens
in communi, & peculiarẽ cuiuſq;
modum, vt in ſubſtantia eſſe per ſe, in
88Secunda ob
iectio.
quantitate eſſe extenſum, in relatione eſſe ad aliud.
Secundo pleraq; ſunt, quæ nec ſubſtantiæ ſunt, nec accidentia, ergo diui

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index