Commentarii Collegii Conimbricensis e Societate Jesu. In universam dialecticam Aristotelis Stagirita, 1606

List of thumbnails

< >
261
261 (259)
262
262 (260)
263
263 (261)
264
264 (262)
265
265 (263)
266
266 (264)
267
267 (265)
268
268 (266)
269
269 (267)
270
270 (268)
< >
page |< < (259) of 990 > >|
261259QVÆSTIOI. ARTICVLVS II. tradere; ſatis ſit indicaſſe illud de identitate cũ accidente; quanuis cnim
multi accidentales modi cum ſubſtantijs identificentur, non proinde mo
dus ſubſtantialis idem eſſe poteſt cum accidente, quia nihil eſt, quod mi-
noris entitatis ſit ſecundum ſuam realitatem, quam ſecundum formalita.

tem, ſed realitas modi eſt ab ipſo fundamento, ergo ſi modus ſubſtantia-
lis in accidente ſit, præſtantior erit, ſecundum formalitatem, quam ſecũ-
dum realitatem ſuam, quod in commodum non viſitur, ſi modus acciden-
tarius cum ſubſtantia identificentur:
adde illam vnionem accidentium
cum modo ſubſtantiali futuram eſſe hypoſtaticam, quam ferè omnes ne-
gant accidenti immediate communicari poſſe.
11Ad 2. obie-
ctionem.
In qua opinione ad argumentum reſpondendum eſt, vt modus ſit acci-
dens non exigere tam formalem, & immediatam dependentiam à ſubie-
cto, quantam requirunt perfecta accidentia, ſed ſatis eſſe id habere per
22Ad exẽplũ
de creatio-
ne.
identitatem cum aliquo fundamento, vt re vera habet modus ſubſiſtendi
accidentium.
Ad exemplum de actione creatiua idem reſponderi poteſt
ſi ſola accidentia crearentur, aut eorum tantum productio eſſet accidẽ-
talis actio, vt quibuſdam videtur.
Verum, quia actio creatiua ſubſtantiæ eſt modus accidentarius, & non
identificatur cum vllo accidente, cuius beneficio participet ordinem ad
33Accidens in
communinõ
reſpicit eſſẽ-
tialiter ſubie
ctum inhæ-
ſionis.
ſubiectum, aliter reſpondendum eſt.
Credimus ſcilicet accidens in com-
muni non depoſcere tranſeendentalem reſpectum ad ſubiectum inhæſio-
nis determinatè, ſed ad ſubiectum, vel inhæſionιs, vel prædicationis, ita ta
men vt is reſpectus ſit illi eſſentialis, cuiuſmodi eſt ille, quem actio vendi-
cat reſpectu principij efficientis, de quo ſolo prædicatur more acciden-
tis, & quidem Ariſtotelem tam latè accepiſſe hoc loco eſſe in ſubiecto, ex
eo colliges, quia ſub eo complexus eſt prædicamentum habitus, quod in-
trinſecè non inhæret, ſed extrinſecus tantum afficiendo denominat.
Cum
verò à Philoſophis vſurpatur eſſentiam accidentis poſitam eſſe in aptitu-
dinali inhærentia, quod nos ſtatim proponemus, aut ſumitur vocabulum,
inhærentia latè, pro qualibet eſſentiali habitudine ad ſubiectum, aut in-
hæſionis realis, aut prædicationis per ſe, vel ratione alterius, aut certè ha
betur ratio maioris, & melioris partis accidentium, in qua non eſt actio,
neque ille modus ſeparatorum accidentium, & ita intelligenda ſunt, quæ
in lib.
Phyſiolog. huιus Curſus de reſpectu eſſentiali accidentis tradũtur.
ARTICVLVS II.
Vtrum primum diuiſionis membrum rectè explicari ſoleat.
PRIM VM huius diuiſionis membrum eſt ſubſtantia creata com-
muniſsimè ſumpta, vt continet completas, & incompletas, eam nõ
aliter explicuit Ariſtoteles, quam aſſerendo non eſſe in ſubiecto,
44Subftantiæ
definitio.
ex quo loco iuncto, cap.
8. 5. lib. Metaphyſ. hęc tradi ſolet ſubſtan-
tiæ definitio.
Subſtantia eſt ens non exiſtens in alio, quam vt explicemus,
afferendæ ſunt in medium præcipuæ huius vocabuli ſignificationes, quæ
55Significatio
nes nomi-
nis ſubftan-
tia.
omnino ſunt quatuor.
Primo accipitur ſubſtãtia pro cuiuſuis rei eſſentia,
quo pacto vſurpata fuit in definitionibus Aequiuoci, & Vniuoci, & 5.
Me-
taphyf.
cap. 8. Secundò pro quacunque re, quæ non eſt accidens, ſiue ſit cõ

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index