Commentarii Collegii Conimbricensis e Societate Jesu. In universam dialecticam Aristotelis Stagirita, 1606

List of thumbnails

< >
301
301 (299)
302
302 (300)
303
303 (301)
304
304 (302)
305
305 (303)
306
306 (304)
307
307 (305)
308
308 (306)
309
309 (307)
310
310 (308)
< >
page |< < (307) of 990 > >|
309307EXPLANATIO CAP. VI. DE QVANT.

mus eſſe, qui tamen longe ſunt illis plures:
& in domo quidẽ mul-
tos, in theatro verò paucos, qui quidẽ & ipſi multo ſunt illis plu-
res.
Præterea bicubitum quidem atque tricubitũ & talium vnũ-
quodque quantum ſignificat, magnum autem & paruum, quantũ
non ſignificat, ſed magis ad aliquid.
Alterius enim cõtemplatione
magnũ paruumque intelligitur.
Quare patet, bæc ex bis eſſe, quæ
ad aliquid ſunt.
Prætereã ſiue quãta bæc quiſpiã eſſe ponat, ſiue
non ponat, nibil eſt ipſis contrarium:
quod enim per ſe ipſumſumi
non poteſt, ſed ad aliud ſemper refertur, ei quo nam pacto cõtra-
rium quicquam fuerit?
Prætereà ſi magnum, ac paruum contra-
ria junt, fiet vt idem contraria ſimul ſuſcipiat, & eadem ſibi ipſis
contraria vt ſint.
Fit enim interdum, vt magnum atque paruum
ſit idem.
Eſt enim ad hoc quidem paruum, ad aliud verò magnũ:
quare fit, vt idem eodem tempore magnũ ſit atque paruũ.
Quod
ſi bęc contraria ſint, idem profecto contraria ſimul ſuſcipiet:
at
nibil uidetur ſimul ſuſcipere contraria poſſe:
ſubſtantia nanque
ſuſceptrix quidem contrariorum eſſe videtur, non tamen valet
ſimul, atque ægrotat quiſquam:
neque ſimul album eſt quicquam
atque nigrum, neque cęterorum quicquã quod quidem contra-
ria ſuſcipiat ſimul.
Fit etiam, vt ipſa ſibi ipſis contraria ſint.
Nam ſi magnum contrariũ paruo eſt, cùm idem corpus & mag-
num ſit & paruum eodem tempore:
maximè ſequens videtur, vt
idem quoque ipſum ſibi contrarium fateamur.
Sed vt quicquam
ſit ipſum ſibi contrarium, fieri nequit.
Ergo nec magnum paruo

ſpecie determinata, ſed pro definita menſura, quare nomine ſuperficiei in vltimo exemplo in-
telligit aliquam certam menſuram definitam, vt cubitum.

Niſi quiſpiam.]

Quanuis æque certum ſit quantitatibus incertis nihil eſſe contrarium, vt
manifeſtius hoc reddat, duplex obiectum proponit.
Primum eſt, magnum, & paruum, multũ, &
11Obiectio con
tra ſuperiorẽ
doctrinam.
Solutio.
paucum ſunt quantitates, & ſunt contraria, igitur quantitatibus incertis aliquid eſt contrariũ.

Ad hoc argumentum bifariam reſpondet Ariſtoteles, primo negatione maioris, duplici ratio-
ne concludens, magnum & paruum nõ eſſe quanta, ſed relata.
Prima eſt, ea, quæ alicui rei non
conueniunt abſolutè & in ſe, ſed comparatione ad aliud, non ſunt quantitates, ſed relationes;

atqui nulla res dicitur magna, vel parua, &c.
niſi comparatione aliorum, ergo non ſunt quanti-
tates.
Maiorem huius rationis ſupponit, quia quantitas eſt ens aoſolutum. Minorẽ probat mul
tis exemplis, nam mons
(inquit) dicitur paruus,
& granũ millij magnũ,
quod non poreſt eſſe ve
rum niſi per cõparatio-
nem ad aliud;
itẽ in vr-
be dicuntur eſſe pauci
homines, in pago mul-
ti, quod aperte falſũ eſt,
niſi reſpectiuè dicatur.

Alia ratio eſt, quoniam
id, cuius vocabulum re-
lationem ſignificat, non
eſt quantum, ſed relatũ,
vocabula autem magnũ
& paruum, multum, &
paucum ſignificant rela
tiones exceſſus, & defe
ctus in magnitudine, &
numero.
Nec obijcias magni-
tudinem, & multitudi-
22Occurritur
alteri obie-
ctioni.
nẽ eſſe quantitates, ergo
idẽ erit dicendũ de mag
no, & multo;
ſiquidẽ cõ
cretum, & abſtractum
non differunt in forma
li ſignificato.
Nam mag
nitudo, & multitudo
nunc ſignificãt quantita
tem, illa continuã per-
contra-
manentẽ, hæc diſcretã:

nunc verò exceſſum in quantitate.
Quando priorimodo deſumuntur, non dantur paruum, &
paucum, quæ illis opponantur, quia in eo ſenſu, quęuis minima quantitas dicitur magnitudo,
& quilibet exiguus numerus multitudo:
quando ſumuntur poſteriori modo, ſignificant relatio-
nes, & concreta inde reſultantia ſunt relata, cum ergo Ariſtoteles magno, & multo oppoſuerit
paruum, & paucum, proculdubio ſumpſit hæc, quatenus à relationibus deducuntur.
Secunda reſponſio eſt negando minorem, ſcilicet hęc eſſe contraria, ſiue ſint quantitates, ſiue
33Secunda ſo-
lutio ſuperio
ris argumẽti
non.
Si enim quis dicat ea non eſſe quanta, ſed relata, ex eo ſequitur non eſſe contraria, quo-
niam contrarium eſt naturę abſoutæ, &per ſe producitur in ſubiecto, vt alterũ expellat;
relata
vero ſunt ad aliud, & non producuntur per ſe, vt poſteà patebit.
Si autem quis dicat magnum,
& paruum eſſe quanta, inde probabitur non eſſe contraria, quia ex oppoſito ſequeretur eandẽ
rem ſimul ſuſcipere contraria, & ſibi ipſi aduerſari, quod eſt abſurdum.
Probatur illatio, nam
eadẽ res eodẽ tempote eſt magna, & parua reſpectu diuerſorũ, & cum hoc habeat ratione eiuſ-
dem numero quantitatis, eadem quantitas ſibi erit aduerſa.
Abſurditatem illationis, inde ſatis
confirmatam exiſtimat, quia nec ſubſtantia, cui maximè conuenit contraria ſuſcipere, poteſt ſi-
mul contraria habere;
nec enim eodem tempore eſt alba, & nigra, ſana & ægra: idem dicẽdum
eſt de multo, & pauco.

Maximè autem.]

Secundum obiectum eſt, locus ſupremus, & infimus ſunt quantitates, &
44Secunda obie
ctio.
ſibi contrarij, ergo aliquid eſt contrariũ quantitati.
Prima pars antecedentis cõſtat ex hoc ipſo

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index