Commentarii Collegii Conimbricensis e Societate Jesu. In universam dialecticam Aristotelis Stagirita, 1606

List of thumbnails

< >
321
321 (319)
322
322 (320)
323
323 (321)
324
324 (322)
325
325 (323)
326
326 (324)
327
327 (325)
328
328 (326)
329
329 (327)
330
330 (328)
< >
page |< < (323) of 990 > >|
325323QV AESTIO II. ARTICVL. II. nouam, nimirum pondus, quia dixit graue, & leue affectiones eſſe quanti-
tatis;
ſunt autem propriæ affectiones ponderis, ergo ſignificauit põdus
eſſe quantitatem.
Si autem omnes ſpecies, quas vel Ariſtoteles, vel eius
11Optimus
colligendi
modus.
interpretes aſsignant, colligere velimus, hoc modo per diuiſionem pro-
cedemus.
Quantitas continua alia eſt permanens, alia ſucceſsiua; perma
nens, alia magnitudo, alia nõ magnitudo;
magnitudinis tres ſunt ſpecies,
corpus, ſuperficies, & linea;
non magnitudinis autem duæ, locus, & pon-
dus.
Succeſsiua quantitas diſtribuitur in duas ſpecies ſubalternas, tem-
pus, & motum;
earum q́uælibet in duas, vt volunt, infimas; tempus quidẽ
in tempus ſpirituale, & corporale;
motus item in ſpiritualem, & corpo-
ralem.
Non deſunt, qui hęc omnia veras quantitates eſſe arbitrentur, ſed ma-
22Locus, & põ
dus reijciun
tur.
ior, & melior Philoſophorum pars excludit imprimis locum, & pondus;

& quidem locum non eſſe ſpeciem quantitatis à magnitudine diuerſam,
33Philopo.
Simplic.
& ſi oppoſitum defendant veteres aliquot Philoſophi, vt Philoponus
& Simplicius 4.
Phyſ. tex. 49. ita ſuadetur. Locus trifariam ſumi poteſt,
primo pro ſpatio, quod corpus locatum replet;
Secundo pro ſuperficie
extrema corporis continentis ambiente locatũ;
tertio pro pręſentia rei
ad locum, ſeu pro vbi;
ſed horum nihil eſt propriè quantitas à cæteris cõ
tra diuiſa;
nam interuallum, iuxta veram Philoſophiam, quæ tradita eſt
4.
Phyſicorum citato, nihil reale eſt, cum nec productum ſit à Deo, nec
corrumpi aliquando poſsit:
quod autem reale non eſt, à prædicamento
44Quid ſitilo-
cus ſecundũ
mentem ve-
terum.
abeſt.
Quòd ſi cum veteribus reale quid eſſe permittamus, nõ erit locus
aliud, quam tres dimenſiones à ſubſtantia ſeparatæ, vt ipſi volunt, quę nõ
conſtituunt nouam ſpeciem à corpore, & eius partibus diſtinctam.
Iam
ſuperficies locantis comparatione corporis, non habet effectum forma-
lem quantitatis, qui eſt corpus ipſum extendere, quoniam locus ſuppo-
nit corpus intrinſeca ſua quantitate extenſum, vt extreme illud circun-
ſcribat, ergo non eſt noua ſpecies quantitatis.
Denique præſentia corpo
ris in loco exiſtentis alium habet effectum formalem, nimirũ corpus ali
cubi collocare, & idcircò diuerſum conſtituit prædicamentum;
quod ſi
aliquando pręſentia extenſa eſt, id ex genere ſuo non poſtulat, cum æque
in ſpiritu atque in corpore inueniatur, ſed ratione eius ſpeciei, quę in re
corporea extenſa reperitur.
Pondus admisit quidem Architas, receperunt Simplic. & alij in hunc
locum, Diuus Auguſt.
10. lib. confeſs. cap. 8. ſed reſpuunt quotquot reliqui
55Atehitas.
Simplic.
D.Auguſt.
66Põdus inter
ſpecies quã-
titatis nõ be
ne quidã ad
miſerunt.
ſunt;
& ratio eſt ſatis manifeſta, quoniam pondus non eſt aliud, quã gra
uitas deorſum corpus impellens, quæ omnium confeſsione ad prædica-
mentum ſpectat qualitatis, quia eſt productiua impulſus deorſum, quod
eſt proprium munus qualitatis.
Prætereà perſiſtente eadem quantitate
fit corpus nunc grauius, nunc leuius, quam antea;
ergo podus non eſt quã
titas, ſed qualitas:
qua fortaſſe de cauſa Ariſtoteles appellauit graue, &
leue affectiones quantitatis.
Alia etiam ratione dici poſſunt grauitas, &
leuitas paſsiones quantitatis nimirum, quod corpus maius cum eadem
intenſione grauitatis magis ponderat, quam corpus minus, quod in alijs
qualitatibus non contingit;
neque enim corpus calidum bipedale cali-
dius eſt, intenſiuſuè calefacit, quam corpus pedale ſub eadem caloris in
tenſione;
ſed hæ c per accidens ſe habent ad quantitatem, cuius nomen

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index