Commentarii Collegii Conimbricensis e Societate Jesu. In universam dialecticam Aristotelis Stagirita, 1606

List of thumbnails

< >
321
321 (319)
322
322 (320)
323
323 (321)
324
324 (322)
325
325 (323)
326
326 (324)
327
327 (325)
328
328 (326)
329
329 (327)
330
330 (328)
< >
page |< < (326) of 990 > >|
328326IN CAP. VI. DE QVANTITATE. ſed aliunde extenſionem, completionemq; participant. Ad ſecundã pa-
11Ad ſecundã riter diſtingue antecedens;
ſi enim velit nullam ſpeciem pertinere ad eſ-
ſentiam alterius ſub eodem genere contentæ, quatenus ſpecies eſt talis
generis, rectè habet;
at alia ratione pertinere non eſt incõmodum, linea
verò non ingreditur per ſe primo ſuperficiẽ, vt diuiſibilis, & quanta, ſed
quatenus indiuiſibilis;
quod eodem modo dicẽdum eſt de ſuperficie reſ-
pectu corporis.
Diximus per ſe primo, quoniam non videtur negandum
diuiſibilitatem lineę in ſuperficiei eſſentia includi, & diuiſibilitatem ſu-
perficiei in eſſentia corporis;
cum illa, ſecundum ſuam eſſentiam definia
tur quantitas duarum dimenſionum, hoc vero quantitas trium dimenſio
num, & diuiſibilitas, atq;
indiuiſibilitas in re non ſeparentur, quo circa
vbi eſt vna, neceſſario futura ſit alia;
verum indiuiſibilitas includitur
per ſe, & directo veluti pars formalis, diuiſibilitas autẽ ſecundario, & ma
terialiter, ratione.
f. indiuiſibilitatis, cui eſt annexa. Vnde patetreſponſio
ad vtranq;
probationẽ antecedentis, ad primã enim dices, ideo non eſſe
inſtantiam, quia non eſt ſimile rerũ genus, quod partim diuiſibile, partim
22Soluitur pri
ma pars an-
tecedentis.
indiuiſibile ſit, nec quęrenda eſt ſimilitudo ex vno prędicamẽto ad aliud.
Ad ſecundam reſpondebis, ſuperficiem, & lineam eſſe ſimul natura cũ
corpore quia ſub ea ratione, qua ſunt quantitatis ſpecies, non cõponunt
per ſe primo ipſum corpus, atq;
adeo non præſupponuntur. Dices hac ra
33Soluitur ſe-
cunda pars
eiuſdem.
tione punctum quoq;
dici poſſe aliqua ratione completum, & alicuius ge
neris ſpeciẽ, licet prout lineam terminat, & copulat, incõpletum ſit;
ſed
eſt longe diuerſa ratio, quoniã punctũ ſecundum omnem rationem eſt in
44Dubitatur
de puncto
Reſpõdetur
diuiſibile, & idcircò incomplectum, & alioquin cũ per ſe ſit ordinatũ ad
genus quantitatis cõplendum, non poteſt alterius generis rationẽ parti-
cipare.
Ad tertiam negandũ eſt ſolam longitudinẽ efficere omnes dimẽ-
ſiones, quanuis enim lineæ in infinitum multiplicentur, nũquam efficient
55Ad tertiam. latitudinem, niſi interponãtur partes materiales ſuperficiei, nec corpus
niſi partes materiales extenſionis corporis miſceantur, quod conſiderã
ti eſt manifeſtum.
Ad probationem autem reſpondemus, lineam nõ eſſe
mẽſuram adæquatam plani, & profundi, idcircò tamen adhiberi, quia in
66Satisfitpro-
bationi.
corpore verſus omnem partem ſunt lineæ, quod tametſi admodũ diffici-
le videatur, eſt nihilominusin hac ſententia neceſſario deuorandum.
Ad quartã reſpondent aliqui autores, quibus fauet Scot. hoc cap. q. 1.
77Ad quartã peculiare eſſe huic prædicamento, vt nomina concreta indifferenter prę
88Scot. dicentur de concretis, & de abſtractis, quod nõ ſolũ viſitur in ſpeciebus
reſpectu generis, ſed reſpectu ſuarum ſpecialium rationũ, & in ipſo gene
re ſummo cõparatione ſuæ formalis rationis, dicimus enim quantitatẽ
& extenſionẽ, & extenſam;
lineam eſſe longitudinem, vel longam, & ſic in
cæteris.
Huius diſcriminis inter hoc, & cætera prædicamenta variæ aſsi
gnantur rationes, quas omittimus, quia in re non poteſt eſſe contro-
uerſia.
Nam hæc concreta quantum, extenſum, longum, &c. vel ſignificãt
effectum formalem quantitatis, & ſpecierum illius, vel alterius formæ;

ſi detur primum, impoſsibile eſt, quod de abſtractis quantitatibus af-
firmetur, quia formalis accidentium effectus non fit, niſi per vnionem
accidentariam cum ſubiecto;
at nec ſuperius cum inferiori, nec idem
inferius ſecum accidentaliter vniri poteſt.
Si verò important effectum
formalem alterius formæ, tunc rectè prędicantur de ſpeciebus quantita

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index