Commentarii Collegii Conimbricensis e Societate Jesu. In universam dialecticam Aristotelis Stagirita, 1606

List of thumbnails

< >
331
331 (329)
332
332 (330)
333
333 (331)
334
334 (332)
335
335 (333)
336
336 (334)
337
337 (335)
338
338 (336)
339
339 (337)
340
340 (338)
< >
page |< < (330) of 990 > >|
332330IN CAP. VI. DE QVANTITATE.
ARTICVLVS II.
cuiuſmodi ſit æqualitatis, & inæqualitatis relatio.
DIximus potentiam ad ęqualitatem eſſe aptitudinem ei ſimilem,
11Quæ ſit rela
tio æqualita
tis, & inę-
qualitatis.
quam ſubſtantia habet ad ſuſcipienda contraria;
videlicet, ſi
pro fundamento ſumatur, nihil aliud, quam i pſam naturã quan
titatis, vt commenſurationis capacem, formaliter verò quan-
dam non repugnantiam ad actualem æqualitatem, & inęqualitatem ſub-
eundam.
Reliquum eſt, vt quidnam ſit ipſa æqualitas, eique oppoſita in
ęqualitas, videamus.
Vtranque in relatione ſitam eſſe pro comperto ſup
ponimus, cum in mutua duorum habitudine, eaque minimè tranſcendẽ-
te conſpiciatur.
Sed num relatio realis ſit, an rationis adhuc incertum.
Quidam reſpondent relationes, quibus diuerſæ quantitates inter ſe refe
22Aliqui rea-
lem eſſe opi
nantur.
runtur, eſſe reales, quia requiſitas habẽt conditiones;
at quibus vna eiuſ
dem quantitatis pars cum altera comparatur, eſſe rationis ob deffectum
diſtinctionis realis extremorum.
Exiſtimant nimirum hi philoſophi nõ
ſolum totam vnam quantitatem eſſe ęqualem, vel inæqualem alteri, ſed
vnam partem eius alteri;
Verbi gratia in motu cœli vnius anni, circula-
33Aliorũ placi
tum.
tionem habere relationem æqualitatis ad cir culũ alterius anni, inæqua-
litatis verò ad circulum menſis, quanuis vnicus ſit motus ſola ratione di
uiſus.
Alij exiſtimant quantitates permanentes habere relationes rea-
les;
inter ſucceſsiuas autem, relationes quidem ęqualitatis effe reales,
inæqualitatis verò rationis.
Quod aſſerunt de permanentibus, probant; quia nulla deeſt conditio
ad relationem realem requiſita;
diſcrimen verò ſucceſsiuarum inde cõ-
firmant, quoniam æquales motus, verbi cauſa, ſimul incipiunt, ac deſi-
44Quo pacto
ſuam ſenten
tiam confir-
ment.
nunt;
inęquales autem ſic ſe habent, vt quando inæquales eſſe incipiunt,
iam alter non exiſtat, ſi enim pariter finiuntur, æquales ſunt;
ſed quando
alterum extremorum non exiſtit, relatio non eſt realis ergo, &c.
Vt quæſtioni reſpondeatur, aduertendum eſt, relationem æqualitatis
non eſſe eandem cum relatione conuenientiæ in ſpecie, neque relationẽ
55Aſsignatur
diſcrimẽ in
ter relatio-
nem ęquali-
tatis, & rela
tionem con-
uenientiœ.
Primum diſ
crimen.
inæqualitatis eandem, ac relationem differentiæ, quod plerique ſuſpica-
ti ſunt, arbitrantes relationem conuenientiæ in ſpecie vocari in ſubſtan-
tia identitatem, in qualitate ſimilitudinem, in quantitate æqualitatem,
in reliquis cõmune conuenientiæ nomen retinere.
Sed quod de quantita
te aſſeruimus ſic probatur.
Si æqualitas idem eſſet, atque identitas ſpe-
cifica, nunquam poſſent eſſe inæquales duæ lineæ, aut duę ſuperficies, cũ
ſpecie non diſcrepent;
at inęqualitas in his præſertim viſitur, ergo aliud
habet fundamentũ, quam ſpecificam diuerſitatem, nimirũ inadęquatã cõ
menſurationẽ, vt diximus.
Deinde non aſsignaretur attributũ per diſiũ-
66Secundum. ctionẽ, cũ impoſsibile ſit duas quantitates eiuſdẽ ſpeciei nõ habere cõue
nientiã in ſpecie, & duas diuerſarũ ſpecierũ nõ habere diſcrepãtiã, atque
ad ſequeretur neceſſario, & actu eandẽ quantitatẽ reſpectu vnius fore
ęqlẽ, & reſpectu alterius inæqualẽ. Deniq; nihil nouũ quãtitati attribue
77Tertium. retur præter nomen, ſiquidem in quouis prędicamento indiuidua conue-
niunt eſſentialiter in ſpecie, & ſpecies diſcrepant ſub vno genere.
Recte

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index