Commentarii Collegii Conimbricensis e Societate Jesu. In universam dialecticam Aristotelis Stagirita, 1606

List of thumbnails

< >
331
331 (329)
332
332 (330)
333
333 (331)
334
334 (332)
335
335 (333)
336
336 (334)
337
337 (335)
338
338 (336)
339
339 (337)
340
340 (338)
< >
page |< < (333) of 990 > >|
335333EXPLANATIO CAP. VII. D E RELATIONE.

cipere, vt magis minusuè talia ſint, ſimile nanque & magis &
minus dicitur ſimile & dißimile, & æquale & inæquale ſimi-
liter:
quorum vtraque ad aliquid ſunt. Quippe cùm ſimile, cui-
dam ſimile, & dißimile cuidam dißimile, & inæqnale cuidam
inæquale dicatur.
Non vniuerſa tamen banc ſubeunt legem.
Duplũ enim non magis minusuè dicitur duplum, neque quic-
11Text. 4. quam talium vllum.
Atqui vniuerſa quæ ſunt ad aliquid, ad ea dicuntur, quæ conuertuntur: ſeruus enim beri dicitur
ſeruus, & berus ſerui dicitur berus:
& duplum dimidij
duplum, & dimidium dupli dimidium dicitur, & in cæte-
ris ſimili modo:
quanquàm interdum dictio caſu diſſert. Scien-
tia enim ſcibilis ſcientia, & ſcibile ſcientia ſcibile, & ſenſus ſen-
ſibilis ſenſus, & ſenſibile ſenſu ſenſibile dicitur.
Verum interdũ
conuerſio fieri non videbitur, ſi id, ad quod dicitur, non accom-
modatè ſuerit aßignatũ ſed qui aßignat, errauerit:
veluti ſi ala
auis fuerit aßignata, non conuertitur auis alæ, non enim primò
accommodatè eſt aßignata ala auis:
nam non boc ala ipſius di-
citur, quod eſt auis, ſed quo eſt ales:
complurium enim & ali-
orum alæ ſunt, quæ aues non eſſe conſtat.
Quare ſi accõmodatè
fuerit aßignata, fiet conuerſio ſanè:
veluti ala alitis ala, & ales
ala eſt ales.
Atqui interdum & nomen facere neceße eſt, ſi po-
ſitum nomen, ad quod accommodata fuerit aßignatio, nõſit, ceu
ſi clauus nauigij aßignabitur, non accommodata ſit aßignatio:

non enim eò clauus ipſius dicitur, quo nauigium eſt ſunt enim
nauigia, quorum clauinon ſunt.
Sed forſitan accommodatior
aſsignatio fuerit, ſi clauus clauati clauus, aut aliquo alio ſimili
modo dicatur, non enim poſitum nomen eſt.
Atqui conuertitur
ſi accommodata fuerit aßignatio:
clauatũ enim clauo eſt claua-
tum.
Idem fuerit & in cæteris modus: veluti caput acommoda-
us fuit aſsignatum, ſi capitati caput, quàm ſi animalis eſſe di-
xerimus:
non enim eo caput babet, quo animal eſt, complura
nanque animalium capite vacant.
Hoc autem pacto facilimè
quiſpiam eorum nomina ſumet, quibus nomina poſita non ſunt
ſi à propoſitis primũ vocibus, etiam bis imponat nomina, quæ
cum primis conuertuntur:
vtin prædictis intueri licet, vbi ab

taneè ad Gręcum contextum, ea ipſa, quæ ſunt, hoc eſt ſecundum ſuas naturas, & eſſentias, alio-
rum eſſe, aut ad aliquid aliquo alio modo dicuntur, id eſt, relatione ad aliud explicantur, ſiue iſl
caſu accuſandi, ſiue in quouis alio, id enim ſignificant illa verba, vel aliquo al o modo, vt Simpli
cius expoſuit.

Veluti duplum] A ſtert varia relatorum exempla, quæ diuerſis caſibus ad alia explicantur,
ac priora duo exempla ſunt verè relatorum, quæ ad hoc prædicamentum ſpectant, poſteriora
quatuor ſunt rerum, quę li
cet in alijs prædicamen-
tis collocentur, in defini-
tione tamen comprehen-
duntur, quam ob cauſam
cum priora numeraſſet tã-
quam vera exempla, poſte
riora diuiſit interijciendo
illa verba (ſunt &hæc etia)
quæ eſt Ammonij commẽ-
tatio.

Sunt autem.]
Conſti-
tuit hoc diſcrimen, inter
abſtracta & concreta ſitus,
quod abſtracta, ſcilicet re-
cubatio, ſtatio, &c.
ſint re-
lata iuxta hanc definitio-
nem, recubare verò, ſtare,
&c.
minimè, cuius rei hanc
cauſam reddũt Ammonius
22Ammon.
Simplic.
Tolet.
& Simplicius, quos ſequi-
tur Toletus, quoniam ab-
ſtracta dicunt ſolas poſitio
nes, quæ habitudinem ha-
bent ad ſubiectum, & ideo
iuxta propoſitam definitio
nem pertinent ad hoc prę
dicamentum:
concreta ve-
rò, quia includunt ſubie-
cta, ſunt aliorum prædica-
mentorum.
Planior tamen
ſenſus eſt, illa abſtracta di
ci relata ſecundum propo-
ſitam definitionem, quia
ex modo ſignificandi im-
portant habitudinē ad ali-
ud, id eſt ad ſubiectum, per
quam explicantur;
concre-
ta, cum iam denotent ſub-
iecta, ad nihil aliud expli-
cantur:
fieri autem poſſe, ve
eadem res modo ſignifice-
tur cum habitudine, modo
ſine illa ſtatim patebit.

Eſt autem & contrarie
tas.]
Hæ c eſt ſecunda pars
33Primum at-
tributum.
capitis, in qua numerantur
attributa, quorm primum eſt habeie contrarium, quod aduertit non conuenire omnibus, ſed
quibuſdam tantum, veluti virtuti, & vitio, ſcientiæ & errorl, nomine enim ignorationis errorē
poſitiuum intelligit, non priuationem;
alioqui priuatiua eſſet oppoſitio, nõ contraria. Hoc attri-
butum nullo modo eſt proprium, ſiquidem non conuenit omnibus relatis, vt capite ſequenti pa-
tebit, non ſolis, vt ſiperioribus capitibus viſum eſt, imò non conuenit vlli relato vere prædica-
mentali, ſed quibuſdam ſecundum dici.
Vnde patet Ariſtotelem ſibi non contradicere, cum ſu-
periori capit.
ab ſolutè negat relationem habere contrarium, hic verò oppoſitum affirmat; quia

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index