Commentarii Collegii Conimbricensis e Societate Jesu. In universam dialecticam Aristotelis Stagirita, 1606

List of thumbnails

< >
331
331 (329)
332
332 (330)
333
333 (331)
334
334 (332)
335
335 (333)
336
336 (334)
337
337 (335)
338
338 (336)
339
339 (337)
340
340 (338)
< >
page |< < (334) of 990 > >|
336334IN PRAEDICAMENTA ARISTOTELIS.

ala ales, & à clauo clauatum aßignabatur.
Vniuerſa igitur ea
quæ ſunt ad aliquid, ſi accommodate quis reddat, ad ea ſane
dicuntur, quæ conuertuntur.
Nam ſi ad quoduis vnũquodque,
& non ad id, ad quod dicitur, aßignetur, non fit ſanè conuerſio.

Neque enim quidquã eorum, quæ ſine controuerſia ad ea di-
cuntur, quæ conuertuntur, nomenque babent, conuertitur:
ſi nõ
ad id quod dicitur, ſed ad accidentiũ aliquid aßignetur.
Veluti
ſi ſeruus non beri, ſed bominis, aut bipedis, aut cuiuſpiam ſimi-
lium fuerit aßignatus, non fuerit ſanè conuerſio:
non enim ac-
cõmodata eſt aßignatio.
Prætereà ſi accõmodatè ad id quod dicitur fuerit aßignatum, ſublatis quidem cæteris omnibus, quæ
ſunt accidentia, relicio autem eo ſolo, ad quod eſt aßignatum
accõmodatè, ad illud ſanè dicetur:
ceu ſi ſeruus ad berũ dicatur,
ſublatum quidem cæteris vniuerſis, quæ accidunt bero, bipede
inquam, ſcientiæ ſuſceptiuo, ac bomine:
relicto autem tãtumodò
bero, ſeruus ad ipſum ſemper dicetur:
ſeruus enim beri dicitur
ſeruus.
Quòd ſi non accòmodatè ad id, ad quod tandem dicitur
fuerit aßignatum, cæteris quidem ſublatis, eo verò ſolo relicto
ad quod eſt aßignatum, non ad ipſum ſanè dicetur.
Aßignatus
enim ſit ſeruus bominis, alaque auis:
atque ab bomine berus
auferatur, non ad bominẽ ſanè eruus dicetur. Nam cum berus
non ſit, neque ſeruus eſt ſanè.
Similiter & ab aui ales auferatur
non vlterius ala profecto ad aliquid erit:
ſi enim ales non ſit,
neque erit ala cuiuſquam.
Quare quodque aßignetur ad id, ad
quod tandem dicitur accommodatè, oportet.
Atque ſi ſit quidẽ
poſitũ nomen, facilis aßignatio fit:
ſin verò non ſit, nomina for-
taße ponantur neceſſe eſt.
Quod ſi boc aßignentur modo ea, quæ
ad aliquid ſunt, vniuerſa ad ea ſanè dicentur, quę conuertuntur
vt patet.
At verò ea, quæ ſunt ad aliquid, ſimul natura eſſe 11Text. 5. vidẽtur. Atque in plurimis quidẽ vera eſt bæc ſētentia, in qui-
buſdam autem vera non eſt.
Simul enim duplum eſt, & dimidi-
um:
& ſi eſt dimidium, duplum eſt, & contrà: & ſi ſeruus eſt,
berus eſt etiam:
ſimiliter & in cæteris. Quin & mutuò bæc inte-
rimunt ſeſe.
Nam ſi duplum non eſt, dimidium non erit: & ſi
di midiũ non eſt, duplum non erit.
Idem eſt & in cæteris modus,

ibi loquitur de relatis ſecundum eſſe, & prædicamentalibus, hic de omnibus, quæ veterum defi-
nitione comprehenduntur.

Videntur etiam ea.]
Secundum attributum relatorum ait eſſe magis, ac minus ſuſcipere,
quod facile eſſet eiſdem relatis ſecundum dici accommodare, quibus primum adſcripſimus, nam
22Secundum
attributum.
ſuſcipere magis, & minus, & habere contrarium ferè ſunt coniuncta, cum remiſsio, & intenſio,
ex admixtione contrarij enaſcantur;
vel certe illud tribuere relatis ſecundum eſſe, non ratione
relationis, ſed fundamenti,
vt Simplicius, Ammonius,
33Simplic.
Ammon.
Boetitus.
Albertus.
& Boetius hoc loco, Alber
tus tractatu de hac mate-
ria capite quinto fecerunt.

Quo ſenſu non dicuntur
relationes magis, & minus
admittere, quia ipſę gra-
dus intenſionis ſuſcipiant;

ſed quoniam ſunt in qua-
litatibus intenſionis, & re-
miſsionis capacibus.
Huic tamen interpreta-
tioni manifeſtè repugnat
Ariſtoteles, qui inter exẽ-
pla relatorum, quæ magis,
minuſque ſuſcipiunt, nu-
merat æquale, & inæqua-
le, quorum fundamentum
eſt quantitas, quæ intendi,
& remitti non poteſt.
Qua-
re multis aliorum interpre
tationibus reiectis, omni-
no probanda eſt illa Fon-
ſecæ quinto Metaph.
cap.
44Fonſeca.
Cur dicãtur
Telationesſuſ
cipere magis
& minus.
15.
quæſt. 5. ſect. 2. qua do-
cet ipſas relationes dici à
Philoſopho ſuſcipere ma-
gis, & minus non propriè,
quaſi vna relatio ſimilitu-
dinis accipiat plures gra-
dus perfectionis, eò quod
fundamentum magis intē-
datur, conſiſtit enim ſimi-
litudo in indiuiſibili, & à
fortiori ęqualitas, & inæ-
qualitas, ſed improprièqua
tenus fundamentis ad ma-
iorem vnitatem, & diuiſio
nem progredientibus mu-
tantur relationes, & quia
fundamenta ratione adue-
nientium relationum di-
cuntur perfectius ſimilia,
vel diſsimilia, æqualia, vel
inæqualia, dicuntur ipſæ
relationes, magis, &minus
admittere, non in rigore Philo ſophico, ſed locutione vulgari, vt Toletus aduertit in quæſtio-
55Toletus. ne ad hunc textum.

Atqui vniuer ſa.]
Tertium attributum eſt, dici ad conuertentiam, ſeu ad reciproca, hoc eſt,
explicari ſolere relatione ad ea, quæ viciſsim ad ipſa explicantur, licet non ſemper eodem caſu,
vt Ariſtoteles explicat in contextu.
Verbi cauſa, Dominus dicitur ſerui dominus, & ſeruus do-
66Tertium at-
ibutum.
mini ſeruus, ſcientia dicitur ſcibilis ſcientia, ſcibile autem dicitur ſcientię ſcibile.
Hoc attibu-
m eſt proprium quarto modo, reſpectu omnium relaorum, tam prædicamentalium, quam non

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index