Commentarii Collegii Conimbricensis e Societate Jesu. In universam dialecticam Aristotelis Stagirita, 1606

List of thumbnails

< >
331
331 (329)
332
332 (330)
333
333 (331)
334
334 (332)
335
335 (333)
336
336 (334)
337
337 (335)
338
338 (336)
339
339 (337)
340
340 (338)
< >
page |< < (338) of 990 > >|
340338IN CAP. VII. DE RELATIONE.
Secundo probatur. Omnes denominationes relatiuæ in rebus creatis
11Secũda pro
batio.
abundè ſumuntur ex abſolutis:
ergo neceſſarium non eſt nouum genus in-
uehere.
Conſequentia eſt optima, quoniam relationes propter denomi-
nationes reſpectiuas inducuntur.
Antecedens probatur: poſitis enim duo
bus quantis eiuſdem extenſionis, & pręciſa quacunque alia forma, ſiue
mente, ſiue re ipſa, neceſſario dicuntur ęqualia, nihil enim aliud eſt æqua-
le eſſe, quam pari extenſione, ac alterum ſimul exiſtens aſſici:
ſatis ergo
ſunt res abſolutæ ſimul exiſtentes ad reſpectiuas denominationes.
Et con
firmatur, quia pleręque ſimiles denominationes à rebus abſolutis admit-
tentur ab aduerſarijs nulla interpoſita relatione, veluti eſſe viſum, eſſe
amatum, quæ deſumuntur ex actibus videndi, & amandi;
eſſe dextrum,
vel ſiniſtrum, quæ in columna verbi cauſa deriuantur à partibus anima-
lis;
ergo pari modo res habebit in cæteris. Tertio: eiuſmodi a pellatio-
nes adueniunt rebus abſque vlla ipſarum mutatione;
ergo & abſque noua
22Tertia pro-
batio.
entitate.
Conſequentia eſt bona, quoniam noua entitas realis non inci-
pit eſſe in mundo ſine noua productione:
quotieſcunque autem in ſubie-
cto noua productio inuenitur, neceſſe eſt illud mutari;
ergo ſi nihil muta-
33Confirma-
tur autorita
te Ariſtote-
lis.
tur, nihil de nouo ſuſcipit.
Antecedens eſt Ariſtotelis in quinto Phyſico-
rum cap.
2. text. 10. & patet in albo, quod, ſi ſolum exiſtat, nulli eſt ſimile,
verum ſimul atque alterum producitur, dicitur ſimile nulla cauſa circa
44Ariſtot. ipſum operante, vt in confeſſo eſt, & tradit Ariſtoteles loco citato:
inde-
que probat ad relationem non eſſe per ſe motum, quia aduenit per alte-
rius mutationem;
vnde eſſicax ſumitur confirmatio. Ens reale nõ incipit
eſſe in mundo abſque cauſa effectiua:
relatio, ſeu denominatio relatiua
conſurgit in re abſque vllius cauſæ concurſu, vt Ariſtoteles afferuit;
er-
go non defert realem entitatem.
Alias rationes afferri ſolitas prętermit-
timus, quia magis impugnant actualẽ diſtinctionem relationum à funda-
mento, de qua in præſenti nihil dicendũ eſt, quam realem earum entitatẽ.
Nihilominus præter relationes rationis, quas plerique omnes conce-
dunt, & nos apud Porphyrium explicauimus, admittendas eſſe alias rea-
55Admitten-
dæ ſunt re-
lationes rea
les.
Qui Auto-
res hæc ſen
ſerint.
les, quibus no um efficiatur prædicamentum poſt Platonem, & Ariſtote-
66Plato.
Ariſtot.
Porphyr.
D. Thom.
Alenſis.
Henriq.
Boetius.
Soncin.
lem omnes Philoſophi, ac Theologi tradiderunt;
illi quidem apud Philo-
ſophum hoc loco, & quinto Metaphyſic.
cap. 15. & Porphyrium cap. de
ſpecie;
hi a pud Magiſtrum in primo dift. 28. vel 30. & apud Diuum Tho-
mam prima part.
quæſt. 28. Alenſis in ſumma 1. p. quæſt. 9. Hẽrriq. quodli-
bet.
3. quæſt. 4. & quodlibet. 9. quæſtion. 3. Boetius de Trinitate, cap. 11.
Ab vtriſque etiam varijs rationibus ſtabilitur.
Inter Philoſophos plures
77Germana
probatio ex
duplici capi
te adduci-
tur.
rationes affert Soncinas quinto Metaphyſic.
quęſt. 28. quarum omnium
vis ad geminum caput reduci poteſt.
Primum & præcipuum eſt: in rebus
creatis abſque omni operatione intellectus reperiri aliquas denomina-
tiones per ordinem ad extrinſeca diuerſas à denominationibus, & for-
malibus effectis aliorum prędicamentorum, ad quas proinde exigitur
nouum genus rerum reſpectiuarum:
nam effectus formales diuerſi diſtin-
ctas cauſas depoſcunt;
aſſumptum patet in his appellationibus, Pater, cau
ſa, ſimile, ęquale, propinquum, &c.
Eſt enim Socrates vere, & vt vocant, à
parte rei pater, & duo alba ſimilia.
Confirmatur, quia pręfatę denomina-
88Stabilitur
comproba-
tio.
tiones variantur omni abſoluto penitus immutato, ſublato enim filio, aut
albo, amittit continuo Socrates Paternitatem, & album ſimilitudinem.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index