Commentarii Collegii Conimbricensis e Societate Jesu. In universam dialecticam Aristotelis Stagirita, 1606

List of thumbnails

< >
961
961 (543)
962
962 (544)
963
963 (545)
964
964 (546)
965
965 (547)
966
966 (548)
967
967
968
968
969
969
970
970
< >
page |< < (543) of 990 > >|
961543QVAESTIO I. ARTICVL. III. bet accentum in antepenultima, poſteriori in penultima. Secundum, cum
accentus nomen accipitur pro quantitate ſyllabarum.
Vnde oritur hoc
ſophiſma, qui librum edit librum deuorat, ſed tu librum edis (hoc eſt in
lucem emittis) tu igitur librum deuoras, vbi deceptio eſt in verbo, Edo,
quod prioriloco habet primam breuem, poſteriori longam.
Tertium ge-
nus ob diuerſitatem aſpirationis contingit.
V. c. Nulli homini adhibenda
eſt fides, alicui homini credendum eſt, igitur alicui credendum eſt, cui
non ſit adhibenda fides.
Quartum prouenit ex diuerſitate proferendi ſyl-
labas eiuſdem dictionis nunc coniunctim ſub vno accentu, nunc ſepara-
tim ſub diuerſis.
Vnde extat hoc ſophiſma; omnis via pedibus conculca-
tur, ſed omnis via res quędam eſt publica, ergo Reſpublica pedibus con-
culcatur.
In quo reſpublica ob ſeparationem, & coniunctionem varie ac-
cipitur.
Quintum denique naſcitur ex diuerſitate pronuntiationis, ironi-
cę, aut ſerię:
interrogatoriæ, & aſſertorię. Vnde hæc Sophiſmata fabricã-
tur.
Qui dicitte egregiè reſpondiſſe, laudat te, ſed pręceptor cum repre-
hendit, ait te egregie reſpondiſſe, igitur cum te reprehendit laudat te
Item qui dicit, audiſti ſacrum, ait te ſacrum audiuiſſe, ſed qui te interro-
gat an ſacrum audieris, dicit, audiſti Sacrum, ergo qui te interrogat, an
Sacrum audieris, ait te Sacrum audiuiſſe.
Deceptio primi ſophiſmatis.
oritur ex ſenſu ironico pro ſerio, deceptio ſecundi ex interrogatorio
pro aſſertorio.
Sexta & vltima fallacia ex ijs, quæ in dictione poſitæ ſunt, eſt figura di-
11Fallacia fi-
gurę dictio-
nis.
ctionis, hoc eſt locus ad fallendum aptus propter ſimilitudinem dictio-
num.
Quæ ſimilitudo in genere duplex eſt, altera in ipſa vocis ſtructura,
quę materialis vocari poteſt:
altera in re ſignificata. Prima etſivarijs mo
dis ſpectari poſſet, hic tamen ſolum conſideratur quoad terminationem,
quando ſcilicet duo vocabula eodem modo deſinunt, & inde ſumit occa-
ſionẽ ſophiſta, vt vnitribuat affectionem grammaticam, quam cernit in
alio, veluti ſi colligat pontem, & fontem eſſe generis fœminini, quia videt
huius generis eſſe frontem.
Secunda ſimilitudo in duas quaſi ſpecies di-
ſtribuitur, prima eſt quando verba, quę pertinent ad diuerſa prędicamẽ-
ta propter aliquam conuenientiam, vel ipſa prolatione in frequenti vſur
patione pro eadem re, videntur ad idem pertinere, vt ſuperficies & ma-
cies:
ſecunda cum vocabulum, quod ſignificatrem vniuerſalem, videtur
ſignificare particularem, vel è contrario.
Exprima ſimilitudine in re du-
citur hoc ſophiſma, quencunque hominem vidiſti heri, vides hodie, heri
vidiſti hominem ſanum, igitur ſanum vides hodie.
Vbinomina, homo, &
ſanum, quę pertinent ad diuerſa prędicamenta, accipiuntur quaſi ambo
ad ſubſtantiam pertinerent.
Quo loco notandum eſt ideo vnam tantum rationem ſimilitudinis cõ-
ſiderari in verbis quoad omnia prædicamenta, quia in pręſenti ſolum ha
betur ratio diſtinctionis, quę eſt inter ſubſtantiam, & cętera accidentiũ
prędicamenta, quatenus ſubſtantia ſignificatur per modum ſubſiſtentis,
cętera tanquam adiacentia:
vnde ad prædicamentum ſubſtantiæ perti-
nent omnia vocabula abſoluta, quę ſignificant rem per modum ſubſiſten
tis, eſto res ſignificata ſit accidens, vt candor, ſuperficies, ſimilitudo:
ad
prędicamentum vero accidentium reuocantur omnia vocabula con-
notatiua, quæ ſignificant rem, quaſi adiecentem, licet ea ſit quoad enti-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index