Commentarii Collegii Conimbricensis e Societate Jesu. In universam dialecticam Aristotelis Stagirita, 1606

List of thumbnails

< >
961
961 (543)
962
962 (544)
963
963 (545)
964
964 (546)
965
965 (547)
966
966 (548)
967
967
968
968
969
969
970
970
< >
page |< < (546) of 990 > >|
964546IN DVOS LIB. ELENCHORVM ARIST. eſt animal, cum inferre oporteret, igitur ſi nõ eſt animal, non eſt equus.
Monet Ariſtoteles eodẽ loco hanc fallaciã aliquo modo ſub fallacia ac-
cidentis contineri, nam quidquid ex aliquo ſequitur, eſt eius accidẽs, vt
nomen accidẽtis hoc loco vſurpatur, nõ tamẽ quidquid eſt alicuiꝰ rei ac-
cidens, eſt illius conſequẽs, vt cernere eſt in albo, quod hominis accidẽs
eſt, non tamẽ conſequẽs;
Hinc efficitur, vt omne Sophiſma conſequentis
alia ratione appellari poſsit accidentis, non tamen è contrario.
Sextus locus eſt non cauſæ vt cauſæ: cuius captio in eo conſiſtit, vt fal
ſitas alicuius concluſionis tribuatur illi propoſitioni, quaſi ab ea efficia
11Fallacianen
eauſæ vt cau
ſæ.
tur, ex qua tamen reipſa non efficitur;
veluti ſi ex eo, quod auarus pecu-
nijs abutatur, colligas carum vſum eſſe exterminandum, aut arma non
eſſe in Republica permittenda, eo quod multis turbandę pacis occa-
ſionem præbeant.
Vnde colliges nomen cauſæ non accipi hoc loco pro
ſola rei cauſa, ſed pro qualibet cauſa illationis, eſto ſecundum ſe ſit effe-
ctus, aliudvè peraccidens annexum.
Septimus, & vltimus locus dicitur plurium interrogationum vt vnius,
22Fallacia plu
ruim inter-
regationum
quia in eo plures interrogationes tanquam vna proponuntur, vt qui ſim
plicem reſponſionem reddit, omnibus minime ſatisfaciat, proindeq;
de-
cipiatur.
Tria vero ſunt interrogationum genera, quę ex hac fallacia de-
promuntur;
primum, cum vnum de pluribus interrogatur, veluti ſi Sophi
ſta accipiat multa:
quorum aliqua ſint bona, alia non, & interroget, an
illa ſint bona?
ſi enim reſpondeas eſſe bona, colliget ille nõ bona eſſe bo-
na, ſi reſpondeas eſſe mala colliget bona eſſe mala, quod exemplum affor
tur ab Ariſtotele in cap.
4: ſecundum eſt, cum plura quęruntur de vno: vt
eſt ne Socrates homo, & equus?
nam ſi reſpondeas affirmatiue, inferet So
phiſta Socratem eſſe equum, ſi negatiuè, concludet Socratem non eſſe ho
minem.
Tertium genus eſt. cum plura de pluribus interroganrur, v. c. (vt
Ariſtotelis exemplo vtamur) accipiat Sophiſta Socratem cęcum, & Pla-
tonem videntem, & quærat, ſunt ne Socrates, & Plato videntes, & cæci;
ſi-
ue enim reſpondeas eſſe videntes, ſiue cæcos, ſemper colliget abſurdum,
cum vtriquenec viſus, nec cæcitas attribui poſsit.
ARTICVLVS QVINTVS.
Quo pacto Sophiſtæ alios quatuor fines conſequi nitantur.
Q Væ hactenus diſſeruimus, tradidit Ariſtoteles primis quatuor ca-
pitibus primi libri.
In quinto capite oſtendit omnes fallacias ad
33Quid Ariſt.
ad ca. 8.1. li
br. doceat.
ignorationem ſyllogiſmi Elenchi reuocari, quod qua ratione in-
telligendum ſit, artic.
ſuperiori in 3. loco explicatum eſt. In cap. 6. varias
adducit cauſas, ob quas ij, quireſpondẽt, à Sophiſtis capiuntur, & percur
rit omnes decipiendi locos, propriam deceptionis cauſam ſingulis aſsig
nando:
quæ & in contextu perſpicua ſunt, & ex collectione locorum initio
huius quæſtionis propoſita, ſatis liquent.
In cap. 7. explanat eam Sophiſ-
matis partitionem, cuius ſupra meminimus, qua Sophiſma diſtribuitur
in illud, quod peccat defectu materiæ, & in illud, quod peccat defectu for
mę.
In capite verò 8. docet numerum Elenchorum sophiſticorum à ſe tra
ditum intelligendum eſſe de Elenchis in communi, hoc eſt in ſpecie, quo-
niam Elenchi in indiuiduo, id eſt, qui in proprijs omnium facultatum ma
terijs fieri queunt, ad certum numerum redigi non poſſunt, cumipſæ ma

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index