Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

Table of contents

< >
[11.] Qua ratione Angulorum quantitates menſurentur. # Propoſ. 2.
[12.] Omne triangulum habere tres angulos continentes gr. 180. hoc est, aquales eſſe duobus rectis angulis. # Propoſ 3.
[13.] Triangula æquiangula habere latera proportionalia. # Propoſ. 4.
[14.] Datis duobus angulis vnius trianguli, alterum triangulum constituere, quod illi ſit ſimile, quod habe at latera analoga lateribus illius. # Propoſ. 5.
[15.] Cognitis duobus angulis, & vno latere ſecundum aliquam menſuram, alicuius dati trianguli@ reliquorum quoque laterum quantitatem inuenire. # Propoſ. 6.
[16.] Sphæram materialem, atque Armilarem coſtruere. Propoſ 7.
[17.] Quadrantem Astronomicum, vnà cum quadrato conſtruere. # Propoſ. 8.
[18.] FINIS PARTIS PRIMÆ.
[19.] SPHÆRÆ MATERIALIS. ET MVNDANÆ SIMVL EXPLICATIO. LIBER PRIMVS.
[20.] Suppoſitiones. Cap. I.
[21.] De Circulis Sphæræ generatim. Cap. II.
[22.] DeHorizonte. Cap. III.
[23.] De Meridiano Circulo. Cap. IV.
[24.] De Aequatore, ſeu Aequinoctiali circulo. # Cap. V.
[25.] Vſus Tabellæ.
[26.] De Zodiaco. # Cap. VI.
[27.] Vſus, & declaratio Tabulæ ſequentis.
[28.] Tabula declinationem omnium Eclypticæ graduum, & conſequenter Solis.
[29.] De duobus Coluris. Cap. VII.
[30.] De duobus Tropicis. Cap. VIII.
[31.] De duobus Circulis Polaribus. Cap. I X.
[32.] De Circulo ſecundi motus. Cap. X.
[33.] De alijs Circulis, qui in materiali Sphæra non ponuntur. Cap. XI.
[34.] De quinque Zonis, & Climatibus. Cap. XII.
[35.] Finis Libri Primi.
[36.] LIBER SECVNDVS DE TOTO MVNDO IN VNIVERSVM.
[37.] De Mundi loco. Cap. I.
[38.] De totius Mundi motu. Cap. II.
[39.] De Mundi fabrica. Cap. III.
[40.] De Mundi quantitate, & Magnitudine. Cap. IIII.
< >
page |< < (19) of 300 > >|
7 Iuxta Aequatorem ſumunt Aſtronomi aſcenſiones, deſcenſiones, & cæli mediationes, quę nihil aliud
ſunt
, quam quidam arcus eiuſdem Aequatoris, quibus Aſtronomi menſurant ortum, occaſum, cælique me-
diationem
alicuius arcus Eclipticæ, aut alicuius gradus, vel Stellæ:
vt enim dictum eſt, motus Aequatoris
ob
ipſius vniformitatem, &
æquabilitatem cæte is lationibus menſurandis idoneus eſt. Aſcenfio alicuius
arcus
Eclypticæ eſt arcus Aequatoris, qui ſimul cum eo cooritur;
Deſcenſio verò eſt arcus Aequatoris, qui
vna
cum eodem occidit;
Mediatio cæli eſt a rcus pariter Aequatoris qui cum eodem meridianum pertran-
ſit
.
At vero aſcenſio alicuius puncti Eclypticæ, vel alicuius Stellæ, ſimiliter eſt arcus Aequatoris a ſectione
verna
, ſeu ab Arietis initio verſus Orientem, ſeu ſecundum ſignorum ordinem, &
ſequelam, vſque ad hori-
zontem
computatus, dum punctum illud, vel illa Stella eſt in horizonte, vel oritur.
idem proportionaliter
de
cæli mediatione, ac deſcenſione eiuſdem puncti, vel ſtellæ intelligendum eſt.
Porrò aſcenſio, & deſcen-
ſio
duplex eſt recta, &
obliqua. Recta eſt, quæ ſit apud horizontem rectum, ſeu in Sphæra recta: obliqua,
quæ
in obliquo horizonte, ſeu obliqua Sphæra.
Eſt autem aduertendum aſcenſiones, & deſcenſiones re-
@as
æquales eſſe cæli mediationibus;
Meridianus enim apud quem perficiuntur mediationes, eſt inſtar re-
cti
horizontis, ideſt, eodem modo ſe habet ad Aequatorem, quo horizon rectus;
quia vterq; angulos rectos
cum
Aequatore efficit:
imo meridianus omnis coincidit cum aliquo horizonte recto. Hæc vero fuſius ex-
plicare
eſt alterius loci, vbi videlicet agitur de ijs rebus, quarum aſcenſiones, deſcenſiones, mediationes con-
ſiderantur
, vt ſunt Eclyptica, necnon Ortus, &
Occaſus ſtellarum.
De Zodiaco. # Cap. VI.
ZOdiacus vox græca eſt: ζωδιακος enim græcè dicitur à nomine ζωδιον, quod animalculum ſignificat. Et
quoniã
in Zodiaco collocata ſunt animalia illa Aries, Taurus, &
c. ideo appellatus eſt a græcis ζωδιακος.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index