Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17 (1)
18
18 (2)
19
19 (3)
20
20 (4)
< >
page |< < (8) of 300 > >|
248De Circulis Shpæræ.13[Figure 13] id eſt vertici incumbentem, alterum vero hu-
millimum, ideſt, Cęli imum occupantem:
qui
ſtatus paralellam Sphęram conſtituit.
quę om
nia liceat perſpicuę in appoſito ſchemate cõ-
templari;
in quo tres ſint diuerſi habitatores
G H I.
in tribus locis in ſuperficie terræ ro-
tunda.
ex hac rotunditate oriuntur eorum
diuerſi Horizontes;
habitator enim G. habet
Horizontem.
A D. tranſeuntem per mundi
polos, vnde habet Spęram rectam habitator
ad H.
habebit alium Horizontem B E. quia
debet quilibet habitator perpendicularis, ſuo
Horizonte inſiſtere, quando ſtat:
qui Hori-
zon B E.
infra polum D. ex vna parte depri-
mitur:
ex altera vero ſupra polum A. attolli-
tur, quæ eſt Sphæræ obliquæ conditio.
tan-
dem eadem de cauſa, habitator ad I.
horizon-
tem alium habebit C F.
cui pro vertice alter
vero A.
pro Nadir erit: quam Sphæram no-
minabimus paralellam.
rotunditas igitur ter-
ræ varios efficit Horizontes, ac proinde va-
rias Sphęræ habitudines.
4 Tandem lectorem monitum velim, ad noſtræ Sphęræ intelligentiam neceſſarium eſſe habere ob ocu-
los Armillarem Spęram materialem, qualem nos ſupra conſtruximus, vel ſaltem aliam:
aliter non ſine ma-
gna difficultate ſæpius illi hærendum fore denuncio.
De Circulis Sphæræ generatim. Cap. II.
PRimo ſciat lector, aut auditor huius doctrinæ, Circulos hoſce ex quibus materialis compingitur, Sphæ-
ra nullo modo Cęlos vllos repręſentare, ſed tantum referre Circulos aut potius circumferentias quaſdã,
quas in primo Mobili, aut ſupremo Cælo Aſtronomi optimis rationibus concipiunt eſſe deſcriptas:
quod
ideo monere initio volui, quia animaduerti ſæpius Aſtronomiæ Tyrones hac in re grauiter decipi.
2 Hiautem Circuli ſunt vndecim, Horizon, Meridianus, Zodiacus, Æquator, Colurus ſolſtitiorum,
Tropicus Cancri, Tropicus Capricornus, Circulus polaris arcticus, Circulus polaris antarcticus;
Et Circu-
lus ſecundi motus:
qui ſolusnon eſt concipiendus in ſupremo Cęlo, ſed infra ipſum in regione Planetarum.
3. Horum ſex priores dicuntur Circuli maximi, ſeu etiam maiores; reliqui vero minores dicuntur. Ma-
ximiſunt qui totam Sphæram bifariam, ſeu in partes æquales diuidunt, idemq;
cum Sphæra centrum poſ-
ſident, ſuntque propterea reliquis maiores.
Minores ij ſunt, qui Sphæram inæqualia non diuidunt, aliud-
que centrum habent à centro Sphæræ, ac propterea minores ſunt prædictis:
quæ omnia in materiali Sphæ-
ra recognoſcere poteris.
4 Alij ſunt inuicem paralelli, vt Æquator, Tropici, & Polares; alij ſunt inuicem concurrentes vt Zo-
diacus cum Æquatore, Coluris, &
Tropicis.
5 Omnes Circuli maiores ſe mutuo bifariam, ideſt, in æqua ſecant; ſic vides in Sphæra materiali Hori-
zontem, ſecare bifariam Meridianum, &
viciſſim; pariter Æquatorem bifariam ſecari ab Horizonti, &
Meridiano, &
è contra. Minores verò Circuli neq; inuicem, neq; maiores circulos mutuo bifariam diui-
dunt:
quamuis poſſint ipſi a maioribus bifariam ſecari, ſic Polares, & Tropici per æqua ſecantur ab vtroque
Coluro, non tamen eos bifariam patiuntur.
6 Alij fixi ſunt, ac ſtabiles qui ſcilicet motu diurno neutiquam aguntur: vti ſunt Horizon, & Meridia-
nus:
alij ſunt mobiles, qui videlicet diurna conuerſione reuoluuntur, vti ſunt reliqui omnes, ex quibus pars
illa Sphęræ componitur, quam primum mobile appellandam eſſe cenſuimus, quæq;
intra Meridianum cir-
ca axem mundi circumuoluitur.
7 Alij vnici, & ſingulares ſunt, vt Æquator, Zodiacus, & cæteri omnes, præter Horizontem, & Meri-
dianum, qui ſunt plurales.
ſunt enim in Mundo infiniti Horizontes, & Meridia@i; ſingula enim terræ lo-
ca, habent pro rium Horizontem, vt in præcedenti figura tria loca G H I.
tres habent diuerſos Horizon-
tes;
vnde quotloca, tot Horizontes. ſimiliter innumeri ſunt Meridiani, quia quælibet loca, quorum alie
alijs ſunt Orientaliora, aut Occidentaliora ſub diuerſis exiſtunt Meridianis.
Et quamuis in Sphæra mate-
ria@@ſit vnicus tantum Horizon, ac Meridianus, ij tamen Horizontes, ac Meridianos omnes poſi biles pro
varia Sphæræ conſti@utione repræſentare poſſunt:
at verò eſt vnus tantum in Mundo Zodiacus, vnuſq; tan
tum Æquatori, &
cæteri omnes vnici in Mundo ſunt.
8 Notandum eſt tandem, centrum, & polum alicuius Circuli in Sphæra deſcripti, inuicem deferre. po-
lus enim eſt punctum in ſuperficie ſphærica a quo Circuli peripheria æquidiſtat, ſeu a quo omnes lineæ du-
ctæ ad eam ſu tæquales:
& ex quo tanquam centro Circulus deſcribi poteſt: ſic polus Mundi arcticus eſt po
@us non ſolũ Æquatoris, ſed etiam Tropici Cancri;
& Circulus polaris. ſupra aliter definitus eſt polus,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index