Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

Page concordance

< >
Scan Original
31 15
32 16
33 17
34 18
35 19
36 20
37 21
38 22
39 23
40 24
41 25
42 26
43 27
44 28
45 29
46 30
47 31
48 32
49 33
50 34
51 35
52 36
53 37
54 38
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < (19) of 300 > >|
7 Iuxta Aequatorem ſumunt Aſtronomi aſcenſiones, deſcenſiones, & cæli mediationes, quę nihil aliud
ſunt
, quam quidam arcus eiuſdem Aequatoris, quibus Aſtronomi menſurant ortum, occaſum, cælique me-
diationem
alicuius arcus Eclipticæ, aut alicuius gradus, vel Stellæ:
vt enim dictum eſt, motus Aequatoris
ob
ipſius vniformitatem, &
æquabilitatem cæte is lationibus menſurandis idoneus eſt. Aſcenfio alicuius
arcus
Eclypticæ eſt arcus Aequatoris, qui ſimul cum eo cooritur;
Deſcenſio verò eſt arcus Aequatoris, qui
vna
cum eodem occidit;
Mediatio cæli eſt a rcus pariter Aequatoris qui cum eodem meridianum pertran-
ſit
.
At vero aſcenſio alicuius puncti Eclypticæ, vel alicuius Stellæ, ſimiliter eſt arcus Aequatoris a ſectione
verna
, ſeu ab Arietis initio verſus Orientem, ſeu ſecundum ſignorum ordinem, &
ſequelam, vſque ad hori-
zontem
computatus, dum punctum illud, vel illa Stella eſt in horizonte, vel oritur.
idem proportionaliter
de
cæli mediatione, ac deſcenſione eiuſdem puncti, vel ſtellæ intelligendum eſt.
Porrò aſcenſio, & deſcen-
ſio
duplex eſt recta, &
obliqua. Recta eſt, quæ ſit apud horizontem rectum, ſeu in Sphæra recta: obliqua,
quæ
in obliquo horizonte, ſeu obliqua Sphæra.
Eſt autem aduertendum aſcenſiones, & deſcenſiones re-
@as
æquales eſſe cæli mediationibus;
Meridianus enim apud quem perficiuntur mediationes, eſt inſtar re-
cti
horizontis, ideſt, eodem modo ſe habet ad Aequatorem, quo horizon rectus;
quia vterq; angulos rectos
cum
Aequatore efficit:
imo meridianus omnis coincidit cum aliquo horizonte recto. Hæc vero fuſius ex-
plicare
eſt alterius loci, vbi videlicet agitur de ijs rebus, quarum aſcenſiones, deſcenſiones, mediationes con-
ſiderantur
, vt ſunt Eclyptica, necnon Ortus, &
Occaſus ſtellarum.
De Zodiaco. # Cap. VI.
ZOdiacus vox græca eſt: ζωδιακος enim græcè dicitur à nomine ζωδιον, quod animalculum ſignificat. Et
quoniã
in Zodiaco collocata ſunt animalia illa Aries, Taurus, &
c. ideo appellatus eſt a græcis ζωδιακος.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index