Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

Page concordance

< >
Scan Original
31 15
32 16
33 17
34 18
35 19
36 20
37 21
38 22
39 23
40 24
41 25
42 26
43 27
44 28
45 29
46 30
47 31
48 32
49 33
50 34
51 35
52 36
53 37
54 38
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < (20) of 300 > >|
Idem apparet comparata ad Solem Luna, cum præſertim noua eſt, manifeſtè enim omnes videmus eam
magis
quotidie ab eo verſus Orientem recedere.
Neque verò putandum eſt eundem Planetam duobus hi-
ſce
motibus eodem tempore ferri in contrarias partes, hoc enim impoſſibile eſt, ſed ſemper magis Occiden
tem
verſus appropinquat, quia motus diurnus velocior eſt motu eius proprio, &
ideo præualet, & ſuperat;
& proinde Planetam ad Occidentem, vel inuitum quaſi rapit: interim tamen minimè Planeta præpeditur,
quo
minus per Zodiacum paululum verſus Orientem, progrediatur.
exemplo ſit formica poſita in princi-
pio
Arietis, adeò tardè verſus Orientem incedens, vt vno die gradum vnum tantum abſoluat:
quo eodem
die
, motu diurno conuertatur circa totum mundum ſimul cum Zodiaco, &
primo illo gradu, quem inte-
rim
inambulabat:
certum eſt eam ſemper velocius ad partes Occidentis deferri, quamuis eodem tempore.
gradum
primum Arietis tardè ſcandat.
ſed hæc alibi fuſius explicanda ſunt. Quantum autem declinent
ſingula
Eclyuticæ puncta ab æquatore facilè eſt in Sphæra materiali, aut globo aliquo Aſtronomico fa-
brefacto
reperire, in qua Sphæra, vel in quo globo conſtituta ſit@ prius Eclyptica ſecundum maximam.

eius
declinationem, per obſeruationem inuentam, quam noſtra ætatc ponimus eſſe graduum 23.
{1/2}. quæ de-
clinatio
eſt angulus, quem facit cum æquatore, &
quem menſurat Colurus ſolſtitiorum; ſi enim per ſingula
eius
puncta, ducantur circuli declinationum, de quibus ſupra dictum eſt, erunt eorum arcus inter dicta pun-
cta
, &
Æquinoctialem interpoſiti eorum declinationes ab æquatore. Quam declinationem ſic reperies ex
materiali
Sphæra:
applica quoduis Eclypticæ punctum circulo mer@diano, & numera gradus meridiani in-
ter
punctum illud Eclypticæ, &
æquatorem interceptos, ij enim erunt quęſita illius puncti declinatio; quia
hac
ratione meridianus fungitur officio omnium circulorum declinationum.
eandem declinationem ſic cir
cino
accipies;
pone pedem alterum in puncto Eclypticæ quouis, alterum ita dilata vt lineam æquatoris cir-
cinando
attingat:
apertura circini applicetur Eclypticæ, aut Æquatori, & apparebit quot graduũ ea, decli-
natio
ſit;
Tandem Aſtronomi vt expeditè has declinationes reperiant, condidere ſibi Tabellam ſequentem.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index