Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

Page concordance

< >
Scan Original
51 35
52 36
53 37
54 38
55
56
57
58
59
60
61
62
63 39
64 40
65 41
66 42
67 43
68 44
69 45
70 46
71 47
72 48
73 49
74 50
75 51
76 52
77 53
78 54
79 55
80 56
< >
page |< < (42) of 300 > >|
6642De Mundi Fabrica. rens, nunc ob aggerationem mare ab ea multum receſſit. Patauium mare alluebat, quod nunc 25. millia pa@-
ſuum diſtat.
Aeſtuarium ipſum Venetum ob arenas à fluuijs hinc inde inuectas, fundum adeo extulit, vt vix
amplius nauigationi ſit idoneum:
periculumq; immineat ne Venetiarum mirabilis locus ex maritimo fiat
terreſtris.
demum noſter Bononienſium Rhenus, quamuis exiguus torrẽs paucis tamen annis quibus in Pa-
dum, in quem arte immiſlus, influxit, eum ita arena, atq;
limo compleuit, vt & Pado, & fibi magno agrorũ
damno, viam in mare obſtruxerit.
Cum igitur ob varias aggerationes mare cogatur magis quotidie rece-
dere, fiatque alueus ipſius anguſtor, &
e@atior, neceſſe eſt aliquando futurum, vt exundare incipiat. quod iam
pleriſq;
in locis accidit, vt in littore Baltico, Danico, & Hollandico; quibus in locis iam pridem ſunt extru-
cti prælongi, ac præalti aggeres contra maritimas exundationes:
quibus antiquitus minimè opus fuiſſe Hi-
ſtoricorum, &
Geographorum ſilentium comprobat. Hoc igitur modo terra ea, quæ montes conflat, pau-
latim ab aquis in maris concauitates deducta, cauſa eſt vt mare ſenſim modo hac, modo illac, terræ ſuperfi-
ciei ſuperfundatur;
ſicq; iterum terræ globus, vti erat exordio mundi inhabitabilis ob aquarum effuſionem
reddatur:
atq; omnino ad priſtinum ſtatum, & figuram terra, & aqua reuertantur, in quo naturaliter quie-
ſcere debent.
Quod probare volebam.
Tantum æui mutare poteſt longæ@a vetuſtas.
Hinc nonnulla deducuntur conſectaria ſcitu digniſſima; Mundum videlicet, vel ſaltem terram ab æter-
no non fuiſſe figura hac præditam, quam nunc videmus, nec mundum perpetuo duraturum:
nam ſi hæc illi
montuoſa figura ab æterno ineſiet, iam pridem tota illa montium tuberoſitas fuiflet ab aquis exeſa, &
con-
ſumpta:
neq; æterna eſſe poterit, quia, vt probauimus, ſucceſſu temporis, reducetur ad perfectam rotundi-
tatem, atq;
a mari inundabitur, vnde fiet inhabitabilis; indeq; neceſſario mortalium genus interibit qua-
propter niſi igneo illo, quem ſacræ literæ innuunt, cataclyſmo ille præueniretur, aqua nihilominus interi-
turum eſſet.
ſi plura deſideras conſule opus noſtrum de locis Mathematicis apud Ariſtotelem. multo poſt
tempore a quo hæc literis mandaueram, incidi in libellum Philonis Hebræi de mundo.
vbi ipſe hanc rem
pauciſiſſimis ac obſcurè tangit.
De Magnitudine. Cap. V.
DV pliciter telluris magnitudo conſideranda eſt, comparatè videlicet, & abſolutè. Terra igitur ſupremo
cælo, ac toti mundo comparata eſt inſtar puncti, ac illius veluti centrum inſenſibile in eius medio reſi-
dens quod quidem ex eo patet, quod vt ſupra probauimus ex quouis terræ ſuperficiei loco, non minus cæli
climidium, quam ſi in eius centro eſſemus, videamus;
argumentum ſanè euidens terræ craſſitiem nullatenus
obſtare, quin mundi hemiſphærium, ſeu ſemimundum ſpectemus, ac proinde ipſius molem ad totum mun-
clum collatam inſenfibilem omnino euadere.
inſpiciatur figura ſeq. pag. 88. vbi quia terra maior eſt quã opor
teret ideo horizon phyficus K L.
non dirimit cęlum in partes æquas, nam pars K C L. ſupra dictum horizon
tem, quæ ſola à ſuo habitatore vi deri poteſt, multò minor eſt ſemimundo.
Quod ſi terra ibi depicta eſſet adeò parua, vt centro ſuo ibi depicto æqualis eſſet, tunc horizon K L. coin-
cideret ferè cum horizonte aſtronomico A D.
ac proinde cælum in partes ad ſenſum æquas ſecaret, nõ aliter
ac ipſa terra faciat.
exiſtimandum igitur eam ad cælum nullius eſſe magnitudin s.
2 Ex probatiſſimorum Aſtronorum ſententia, vt poſtea videbimus inerrantium ſphæra, ſiue firmamen-
tum ad terram collatum, eam ſaltem habet rationem, quam 2.
milliones millionum, & c. (vt aiunt) habent ad
1.
ideſt, 2, 744, 000, 000, 000, ad 1. hoc eſt intra firmamenti concauitatem continerentur duo milliones mil-
lionum, &
c. Terrarum, quare merito dicendum eſt, eam inſenſibilem euadere ſi cum firmamento compare-
tur, um vnitas ad tantum numerum ſit pené nihil.
3 Idem oſtenditur ex Aſtronomicis inſtrumẽtis, vti ſunt ſolaria horologia; quando enim ea conſtruunt
Aſtronomi, ſupponunt ſtyli apicem eſſe præcisè in centro terrę ac mundi, cum tamen poſtea eo vtimur, non
in centro mundi, vel terræ, ſed valdè ab eo diſtantes, videlicet in terræ ſuperficie lumus;
nihilominus tamen
horas adeo exactè indicat, ac ſi in centro exiſteret.
quod euidens indicium eſt, Telluris globum non ſolum
ad totius vniuerſi machinam, verum etiam ad cæleſtem Solis regionem indiuidui puncti vicem obtinere;
quandoquidem Sol circa ſtyli apicem ſupra terram exiſtentem, eadem efficit, quæ ſi in eius centro eſſet, ef-
ficeret.
4 Argumenta illa omnia ſuperius allata, quæ terram in medio mundi eſſe conuincunt, eandem quoque
eſle inſtar puncti demonſtrant:
oſtendunt enim primo terræ ſuperficiem in centro mundi exiſtere. Illud po-
ſtremo notandum quatuor has rationes pro terræ paruitate allatas, conuenire etiam, &
applicari poſſe Ele-
mento aquæ, ſiue mari, vt conſideranti fac@lè patebit.
Terræ magnitudo abſoluta.
Iam tandem ad hanc ſubtiliſſimam Aſtronomorum indagationem, atq; vt ita dicam, ad primum Aſtro-
nom@æ miraculum peruenimus:
Enimuero non ſolum illiteratorum vulgus, verum etiam philoſophan-
tium complures ſæpius audiui, præclaram hanc atq;
abſtruſam cognitionem humani ingenij viribus impa-
rem exiſtimantes.
quis enim, aiunt, eam metiens obiuit, aut ambire potuit, pelagus, lacubus, montibus cir-
cumambulantẽ impedientibus.
Verum enimuerò Aſtronomi non pedibus, ſed ingenio, ac ſolertia ſublimius
incedentes, eam circumluſtrarunt.
Rem autem aggrediamur. Quadruplicem in quauis ſphæra, vti terra

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index