Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

Page concordance

< >
Scan Original
71 47
72 48
73 49
74 50
75 51
76 52
77 53
78 54
79 55
80 56
81 57
82 58
83 59
84 60
85 61
86 62
87 63
88 64
89 65
90 66
91 67
92 68
93 69
94 70
95 71
96 72
97 71
98 72
99 73
100 74
< >
page |< < (56) of 300 > >|
8056De Mundi Fabrica. zontis halitus, qui ſunt apud K. ſit C I V. qui terram tangat in I. iam ſic diſcurrendum eſt, noctu ante crepu-
ſculum vapores, qui ſunt ſupra horizontem F K.
non videbantur quia nondum illuſtrabantur, primus enim
radius C I K.
non prouenerat nec ad I. nec ad K. ſed infra I. tangebat terram; & vltra K. per aerem purum
extendebatur.
nihil etiam videbatur vltra punctu@ K. quamuis ibi radij Solis plures excurrerent, ob aeris
meram diaphaneitatem, quæ nullam efficit viſionem.
tunc igitur tantum neceſſario incipimus aliquid in ho-
rizonte videre, cum radius primus C I K.
ad punctum K. vbi ſunt extremi vapores, & vbi circumferentia@
Atmoſphæræ ſecatur ab horizonte phyſico F K.
quæ prima viſio dicitur crepuſculum.
Notandum poſtea ex Aſtronomorum obſeruationibus, in initio crepuſculi, Solem eſſe infrà Aſtronomi-
cum horizontem gr.
18. in circulo verticali O S P D. vel in arcu terræ G T. v. g. ſi arcus P D. fuerit gr. 18. tũc
incipit crepuſculũ.
vltimo notandum Solem illuminare pluſquam terrę dimidium, vt in cap. de terræ illumi-
natione oſtenſum eſt;
illuminat enim vltra gr. 180. etiam min. 28. cuius dimidium eſt gr. 90. mn. 14. & repræ-
ſentatur in arcu T I.
intelligantur etiam lineæ H F X F. H L K. H I. H C. propoſitum eſt igitur inueſtiga-
re quantitatem lineæ L K.
hæc enim eſt maxima halituum altitudo: arcus itaque F G. eſt quadrans, ſcilice@
gr.
90. arcus veto G T. eſt gr. 18. tot enim gradibus Sol in crepuſcu@i initio infra horizontem O H P. depri-
mitur:
qui arcus tot gradus continet, quot etiam ſunt in arcu P D. ex prima propoſitione appar. totus igitur
arcus F I T.
eſt gr. 108. à quo ſi dematur, arcus T I. quem diximus eſſe gr. 90. 14′. remanet arcus F I. gr. 17. 46′.
cuius dimidium eſt arcus F L. eritq; gr. 8. 53′. quare etiam angulus F H L. quem ſubtendit, erit eorumdem.
gr.
8. 53′. ſicq; in triangulo F H K. iam duo anguli ſunt noti, cum angulus H F K. ſit rectus, notum etiam eſt
latus H F.
cũ ſit terræ ſemidiameter, quam ſupra in milliarijs metiti ſumus: quare per 5. & 6. propoſ. Appar.
veniemus in cognitionem reliqui lateris H K.
eumque reperiemus milliariorum ferè 3′479. iuxta noſtram@
terrenæ ſemidiametri menſuram.
iam ex linea H K. detracta terræ ſemidiametro H L. quæ eſt 3,426. rema-
net L K.
milliaria 43. ferè. alij aliam quantitatem reperiunt, vt Alhazenus, qui eam reperit 52. quod oritur
ex varia ſuppoſitione diametrorum Solis, &
terræ, & diſtantia eorum, necnon depreſſionis Solis infra hori-
zontem initio crepuſculi.
Cæterum cum ex communi Philoſophorum ſententia veriſimile ſit aeream re-
gionem, eam eſſe tantummodo in qua euaporationes, &
halitus, vel ſubtiliſſimi, ex terreſtri globo aſcenden-
tes ſpatiantur (non enim ratio vlla apparet cur non altius aſcendant, ſi altius aer attollatur) videretur iuxta
hanc opinionem Elemẽtum aeris attolli tantummodo milliaria 43.
vel ſi dixerimus aerem adhuc altius eue-
@i, ſaltem manifeſtè oſtenſum erit Atmoſphæræ altitudinem circa terram eſſe prædicta milliaria 43.
circi-
ter;
ita vt tanto interuallo à terra fit aeris, aut Atmoſphæræ ſuprema, & conuexa ſuperficies. ex hac altitu-
dine facile eſt totius aeris ſoliditatem rudi ſaltem Minerua colligere ſecundum milliaria cubica;
hac ratio-
ne, aqua tota vt viſum eſt, ad totam terram habet eam rationem, quam 1.
ad 2,290. & tamen dimidium tantũ
ſuperſiciei terræ cooperit, ſi igitur totam terram cooperiret, haberet rationem ad terram, quam 2.
ad 2 ′290.
quia vero aer eſt altior quam aqua quadragies, &
ter, erit etiã tota ipſius corporeitas, quadragies, & ter ma-
ior, quam eſſet aqua, quæ totam terram occuparet in altitudine vnius milliarij;
atqui talis aqua eſſet ad terrã
vt 2.
ad 2,290. ergo aer qui eſt ad talem aquam vt 42. ad 2. erit ad veram aquam vt 86. ad 1. ad terram verò vt
86.
ad 2,299. ſeu ferè 1. ad 27.
Aliter ſuperficies @otius globi terrenæ habet milliaria quadrata 148′456′800. hunc
11
Terra # 2,290.
Aqua # 1.
Aer # 86.
numerum multiplica per 43.
altitudinem aeris, & producentur milliaria cubica to-
tius aeris, ſed vero pauciora, quia altiora magis ampliantur, &
fiunt maiora, quo al-
tiora.
numerus autem productus eſt 6,373,642,400. qui ad numerum cuborum totius
terrenæ ſoliditatis habet rationem quam 1.
ad 27. quare terreſtris globus continet totam Atmoſphæram@
vicies, &
ſepties. tantus igitur eſt aer.
LIBER SEPTIMVS
De Æthere ſeu mauis putato Igne.
EA mundi pars quæ inter aerem vel Atmoſphæram, cælumq; intereſt, à plurimis ſcriptoribus
tam prophanis, quam Sacris appellatur Æther;
ſic. S. Gregorius Papa, Hom. 29. ait aliud eſt
cælũ aereum, aliud æthereum;
vbi perſpicuè ſupra aerem ſtatim collocat æthera. alij ignem
ibi quemdam collocant.
nonnulli aerem vſque ad lunares circuitus extollunt. quidquid ſi@
non eſt noſtrum definire, ſed eius locum, ſiguram, magnitudinem, motum, illuminationem,
v@in præcedentibus factum eſt, explicare.
diſtinctionis tamen gratia illud Æthera libenter
appellarem, cum id quod ſuperius eſt, &
in quo planetæ ac ſydera verſantur, cælum dicatur.
De loco Aetheris. Cap. I.
LOcus eius ex præmiſſis ſatis manifeſtus eſt, videlicet ſupra aerem, & infra lunares regiones.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index