Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

Table of figures

< >
[Figure 71]
[Figure 72]
[Figure 73]
[Figure 74]
[Figure 75]
[Figure 76]
[Figure 77]
[Figure 78]
[Figure 79]
[Figure 80]
[Figure 81]
[Figure 82]
[Figure 83]
[Figure 84]
[Figure 85]
[Figure 86]
[Figure 87]
[Figure 88]
[Figure 89]
[Figure 90]
[Figure 91]
[Figure 92]
[Figure 93]
[Figure 94]
[Figure 95]
[Figure 96]
[Figure 97]
[Figure 98]
[Figure 99]
[Figure 100]
< >
page |< < (54) of 300 > >|
7854De Mundi Fabrica.
Cum igitur tota totius terreſtris globi ex aqua, & terra conflati ſuperficies ſupra in tractatu de quantita-
te terræ innotuerit, videlicet quadrata milliaria 148,456,800.
ſi eius dimidium accipiatur, videlicet 74,228,
400.
id erit marinæ ſuperficiei in quadratis milliaribus quantitas. antiqui vero ſcriptores omnes, etiam Geo-
graphi, hanc maris ſuperficiem multo quam terræ maiorem opinantur, verum id eis ob magnam veteri@
Geographiæ imperfectionem condonandum eſt;
tunc enim vix quarta pars terreni huius globi Geographi@
perſpecta erat.
Tandem maris ſoliditatem metiri conuenit. cum igitur oſtenſum ſit ſuperficiem eius continere quadrata
milliaria 74,228,400.
conſtet etiam eius profunditatem rarò maiorem eſſe v@o milliari, ſed vbique ferè eſſe
ſemimilliariam, ponamus tamen, vt ſic etiam omnium paludum, lacu@m, ac fluminum aquas compute-
mus, eam eſſe vbique milliariam:
hoc enim poſito manifeſtum ſtatim fit maris ſoliditatem continere mil-
liaria cubica totidem, videlicet 74,228,400.
quodlibet enim milliare ſuperficiale continet ſub ſe vnum fe-
re milliare cubicum.
Conſectarium.
EX demonſtratis facilè innoteſcit proportio terræ, & aquæ.
Terra enim continet milliaria cubica 170,232,521,600.
Aqua continet milliaria cubica 170,228,400.
Horum numerorum ratio eſt ſicuti ferè 2,290. ad 1. vt patet diuidendo maiorem per minorem, dixi fere o
fractionem in quoticnte ommiſſam.
Terra igitur totius continet aquam, quoties numerus 2,290. contine@
vnitatem.
De Maris illuminatione, & vmbra nihil ſupereſt dicendum, præter id, quod dictum eſt de illuminatio-
ne, &
vmbra totius terreni globi, quem integrat ſimul cum terra, ac proinde ſimul ad eiuſdem globiillu-
minationem, &
vmbram concurrit.
LIBER SEXTVS
DE AERE.
De loco Aeris. Cap. I.
SEnſu manifeſtum eſt aerem proximè terrenum globum, ex aqua, & terra conſtantem
46[Figure 46] circumfundi, eumque complecti.
qui locus ei iure naturæ debetur, cum ſit terra, &
aqua leuior, vt patet in bullis aeris ſurſum in aqua aſcendentibus, de quibus ſequenti cap.
dicitur; quare cum aer ſit illis leuior, conſequens eſt etiam altiorem locum, quam illis con-
uenire.
Pulchrè autem mutuus hic aquæ, & aeris aſcenſus, & deſcenuſs cernitur in vitrea quadam
ampulla vndique clauſa, cuius collum ſit oblungum, &
gracile, in qua aer, & aqua ſimul
ſint occluſa:
figuram eius aſpice, aqua ſit A B C @eliquum aer occupet, ne vacuum ſit; iam
ſi inuertatur, vt pars A B C.
ſurſum, collum vero deorſum vergat, illico videre eſt aquam
per latera fiſtulæ deſcendere, aerem vero contra eodem tempore per medium aquæ, &
fiſtu-
læ, ideſt, vndique aqua circundatum, aſcendere.
De motu Aeris. Cap. II.
1 AEr natura ſua mouetur motu recto ſurſum, qui aſcenſus dicitur, vt patet in bullis aeris infra aquam
aliquando vi illatis, quæ ſlatim ac libertate donantur ſurſum celeriter, ac directè petunt;
vt etiam ſu-
perius explicatum eſt in loco aquæ.
2 Par eſt credere aerem diurno motu aliquatenus circumuolui præſertim ſub torrida zona; ſi enim ve-
rum eſt Oceanum eodem motu promoueri, multo magis verum erit aerem, qui fluidior eſt quam aqua, non
ſolum moueri verum etiam velocius, quod conſirmat loan.
Baptiſ@a Porta, de aeris tranſm. quia aſſerit hunc
motum ab experientijs nautarum, qui auxilio huius motus aeris, ſeu venti, citius nauigant verſus occidentẽ
quam verſus orientem.
Nonnulli ex diurno Cometarum motu, quos in ſupremo aere collocabant, hunc
acris motum rectè colligi opinabantur;
verum Cometas multo altius incedere poſtea compertum eſt, vt ſuo
loco videbimus, &
in opere de locis Mathematicis apud Ariſt. iam explicauimus.
3 Ineſt alius aeri motus, quo idem aer aliquando minor, aliquando maior euadit, ſeu ſuam auget, &
minuit magnitudinem, idque nullo extrinſecus additamento;
hunc phyſici rarefactionem, & condenſa-
tionem appellant.
quod etſi multis conſtet experientijs, libet tamen pulcherrimam nunc æque ac euiden-
tiſſimam afferre:
conſtruatur, vitrea ampulla, vti in figura vides; cuius venter B. collum vero E A. ſit

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index