Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia
page |< < (52) of 300 > >|
7652De Mundi Fabrica ipſa globum conformari. Quinta, vbique terra, & aqua, per eandem lineam perpendicularem deſcendunt,
ergo ad idem centrum, quod eſt Mundi medium, ergo etiam vnum eumdemque ſimul globum conſtituere
debent.
Sexta, eſt quam Ariſtoteles ſecundo de cælo affert, quæ ſumitur a liquiditate, & fluiditate aquæ,
ob quam trahente ipſius grauitate, ad loca decliuiora ſemper deuoluitur;
quare neceſſe eſt in Mari nuliam
eſſe partem al era eminentiorem;
quia ſi eſſet ſtatim ad humiliorem deflueret partem; cum igitur nulla ſit al-
tera altior, neceſſario ſequitur vt omnes eius ſupremæ partes à Mundi centro æquidiſtent, ac proinde rotun-
ditatem acquirant.
Hinc illud minime prætereundum deducitur, neceſſario ſcilicet omnia maria exactè eſſe
æquè alta, cùm enim omnia maria inuicem aliquatenus ſaltem coniungantur (excepto Hircano) neceſſe eſt
ſupremam eorum ſuperſiciem a centro Mundi æquidiſtare ob dictam fluiditatem, qu a ſi vnum eſſet altius
altero, altius in inferius influeret.
quocirca conſtat illos Seſoſtris Regis Aegypti conſiliarios hallucinatos eſ-
ſe, dum ei Aegyptiaci Iſthmi ſectionem diſſuaderent, quod dicerent Mare rubrũ altius eſſe Mari noſtro Me-
diterraneo, ac proinde fore, vt totam Græciam, ac parte Aſiæ, ſi Iſtmo perfoſſo, porta ei aperiretur, inuade-
ret, ac ſubmergeret.
Septimam, & vltimo loco addamus ſubtiliſſimam Archimedis demonſtrationem ex li-
bro de ijs, quæ in aqua vehuntur.
quæ quidem pręce dentem Ariſtotelis rationem reducit ad formam Geome-
tricam:
ſupponit autem primo humidi eam eſſe naturam, vt partibus eius ex æquo iacentibus, & inuicem con-
tinuatis, minus preſſa, a magis preſſa expellatur:
vna quæq; aurem pars pręmitur humido ſupra ipſam exiſten-
te ad perpendiculum, ſi humidum ſit deſcendens in aliquo, aut ab aliquo alio preſſum.
ſecundo demonſtrat
ſequentem propoſitionem.
Si ſuperficies aliqua plano ſecetur per idem ſemper punctum, ſitq; ſectio ſemper circuli circum-
ferentia, centrum habens punctum illud per quod planum ſecans tran-
ſit, ea Sphæræ ſuperficies erit.
SEcetur ſuperficies aliqua B E D F. plano per C. punctum tran-
43[Figure 43] ſeunte, &
ſic ſectio ſemper circuli circumferentia, prima ſit,
v.
g. G H I. ſecunda ſit E A F. & ſimiliter aliæ omnes ſint circu-
li circumferentiæ.
Dico ſuperficiem B E D F. eſſe Sphæricam,
cuius centrum C.
ſi enim non eſt Sphærica, rectæ quæ à C. ad
eam ducuntur non erunt omnes æquales:
ſint igitur ſi fieri po-
teſt inæquales lineæ C A.
C D. & per ipſas C A. C D. planum
ducatur faciens in ea ſectionem B A D.
ergo ex hypotheſi ſe-
ctio illa erit circuli portio cuius centrum C.
ergo æquales inui-
cem ſunt C A.
C D. atqui modo dicebantur inæquales, quod eſt
abſurdum;
ergo propoſita ſuperficies B E D E. Sphærica eſt. his
præmiſſus probat prinicipalem propoſitionem, nimirum.
Omnes humidi conſiſtentis, ac manentis ſuperficies ſph@@
rica@st, cuius ſphæræ centrum eſt idem,
quod centrum terræ.
INtelligatur humidum conſiſtens, manenſque, ſeceturque eius
ſuperſicies plano per centrum terræ K.
ducto, ſectio a@@em ſi@
in ſuperſicie linea A B C D.
quam dico eſſe circuli peripheriam,
cuius centrum K.
nam ſi negetur, erunt ergo à K. ad eam ductæ lineę inæquales, v. g. K A. minor quam K C.
ſumatur igitur recta K B. inter eas media; cuius interuallo ducatur circuli portio F B H E. eius igitur pars vna
erit extra circulũ A B C D.
pars vero altera intra. iungantur rectæ F K. B K. C K. quæ angulos ad K. æqua-
44[Figure 44] les facient.
deſcribatur etiam circumferentia X O P. in plano ſecan-
te.
ergo partes humidi, quæ ſunt ad circumferentiam X O P. æqua-
liter iacent, ac continuatæ inuicem ſunt:
& pręmuntur partes humi-
di quæ ſunt ſub X O.
humido quod loco A B X O. continetur quæ
vero ſub O P.
premuntur humido exiſtente in B C P O. inæqualiter
igitur præmuntur, magis enim premuntur partes, quæ ſub O P.
qua
quæ ſub O X.
exiſtunt, quare partes ſub X O. minus preſſæ a partibus
ſub O P.
magis preſſis, expelluntur. non ergo humidum conſiſtens
ac manens eſt, quod eſt contra hypotheſim, &
proinde abſurdum.
neceſſarium igitur eſt lineam A B C D. eſſe circuli circumferẽtiam,
cuius centrum K.
hoc enim negato ſequitur abſurdum. eodem mo-
do oſtendemus quamlibet aliam ſectionem humidi per centrum K.
tranſeuntem, eſſe circuli portionem, cu-
ius centrum K.
ex quibus per præcedentem propoſitionẽ ſequitur omnis humidi conſiſtentis, ſeu non

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index