Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

List of thumbnails

< >
31
31 (15)
32
32 (16)
33
33 (17)
34
34 (18)
35
35 (19)
36
36 (20)
37
37 (21)
38
38 (22)
39
39 (23)
40
40 (24)
< >
page |< < (15) of 300 > >|
3115Liber Primus. inueſtigari poſſunt, neglecta tunc meridiana linea: ſed in ſecundo modo per vmbram ſtyli, ſatis eſt accipe-
re vmbram ipſam pro latere vno trianguli A B D.
vti quilibet ſuo marte facilè exequi pote rit. alios huius
inueſtigationis modos, veluti implicatiores, de induſtria miſſos facio.
6 In ipſo me@idiano ſex puncta maximè notanda exiſtunt, duo mundi poli, Vertex, & Imum cæli; Se-
ptentrio, &
Meridies. Quorum poſtrema, quatuor eodem modo ſe habent in omni terræ loco, vbiq; enim
Septentrio, &
Meridies apud communes meridiani, & horizontis ſectiones exiſtunt; Vertex vero, & Imũ,
vbiq;
diſtant per quadrantes, ideſt gr. 90. ab horizonte, ille ſupra, hic infra: ſiue ſunt poli horizontis. At
vero duo poli variam pro locorum varietate ſortiuntur ab horizonte altitudinem, quæ altitudo, vt ſupra
innuimus, ſumenda eſt in circulo meridiano, quia tanta eſt poli altitudo, aut depreſſio, quanta eſt meridia-
ni portio ab horizonte ad vtrumuis polum.
Quoniam verò cognitio altitudinis poli cuiuſuis regionis, ſeu horizontis, magni eſt in rebus Aſtronomi-
cis momenti, eius hoc loco expeditiorem, ac certiorem inuentionem exponam.
Quadransigitur noſter,
Aſtronomicè in plano horizontali collocetur, vti ſupra dictum eſt, ideſt, ſupra lineam meridianam perpen
diculariter, ſed ita vt latus B C.
verſus Septentrionem ſpectet: hac enim ratione erit conſtitutus in plano
circuli meridiani, ſiue meridianum referet, &
proinde polum conſpicuum directè aſpiciet. quo parato, ini-
tio alicuius noctis longioris, &
ſerenæ, oculus per rimulas pinnularum Dioptræ aſpiciens ad ſtellam quam-
piam ex ſemper apparentibus collimet;
nam Dioptra interim ſtellæ altitudinem in arcu D E B. indicabit,
quæ ſit v.
g. D E. gr. 36. poſtea poſt horas circiter, duodecim eandem ſtellam reuiſat, eam enim iterum qua-
dranti appropinquantem inueniet:
in eam igitur cùm exactè è regione quadrantis fuerit, iterum collimet,
notando eius nouam altitudinem, v.
g. D G. Dioptra enim punctum G. v. g. attinget. poſt hæc, arcũ E G.
qui inter binas altitudines intercipitur bifariam diuidat, ſitq; diuiſio in H. punctum H. directè polum aſpi-
ciet;
& arcus D H. erit poli quæſita ſublimitas. cui æqualis neceſſario erit alterius poli depreſſio. huius ra-
tio eſt, quia ſtellæ illæ ad polum, conſpicuum ſitæ, ſunt ſempiternæ apparitionis, ac proinde propè polum
diurnas conuerſiones abſoluunt;
quare ſingulis duodenis horis ad meridianum reuertuntur; quæ igitur ini-
tio noctis meridianum ſeu quadrantem pertranſierit, eadem poſt horas 12.
ſemicirculum abſoluens, ad eun-
dem meridianum, ſed tamen in alia altitudine reuertetur;
cum autem gyri eius ſint circumpolares, erit po-
lus inter vtramque altitudinem veluti centrum, medius.
ſi verò contingat obſeruatam ſtellam propius ho-
rizontem deſcendere, conſultum fuerit, aliam ab horizonte remotiorem, ac polum quam proximè circun-
dantem affumere.
quæ enim horizontem magis appetunt, eæ ob inſidentes horizõti vapores refractionem
patiuntur, ac proinde iuſto altiores collimantibus apparent:
vnde, & obſeruationi fallaciam inducerent.
Sed etiam ex materiali Sphæra, idem reperies ſic;
Habeas primum gradum Eciypticæ, quem Sol obtinet
tunc, cum hanc poli altitudinem quæris:
nos infra in Eclyptica, officio 9. id docemus gradum hunc meri-
diano applica.
Iam Sphæra Aſtronomicè ſita, Sole autem meridiem efficiente, ac Sphæra illuſtrante, ita
meridianum reuolue per horizontis inciſuras, vt vmbra Zodiaci tota cadat in partem alteram ipſius Zodia-
ci exactè, ideſt, pars Zodiaci illuſtrata, alteram partem exactè adumbret;
in hoc enim ſitu polus Sphęræ ean-
dem ſortietur altitudinem ſupra horlzontem Sphæræ quam polus mundi habet ſupra mundi horizontem.

Non eſt autem ignorandum tantam eſſe poli altitudinem, quanta eſt eiuſdem loci latitudo.
Poſſumus autem per Magneticam acum, eo modo accomodatam, quem docet Guilelmus Gilbertus de
Magnetica Philoſophia, hanc poli altitudinem @imari.
porro huius nouæ, acmirabiſis Herculei lapidis
proprietatis, primus, ac nouus obſeruator extitit Robertus Normanus, vt ipſe in ſuo attractiuo tradit:
quare lapis hic verè Herculeus; non ſolum ad meridianam lineam, ſed etiam ad poli altitudinem, hoc eſt,
ad mundi Sphæræ conſtitutionem nos edocendum, magna erga nos naturæ munificentia, natus, atq;
in
Aſtronomorum auxilium comparatus videtur:
vt merito non ſolum Herculeus, ſed etiam lapis dici merea-
tur Aſtronomicus.
7 Inuenta @am linea meridiana in horizontali plano, necnon poli altitudine, ſupra illud, facile erit ma-
terialem Sphæram Aſtronomicè collocare:
quæ res perſæpe in hac ſphærali ſcientia vſui eſt; fit autem hoc
modo.
Eam in plano horizontali in quo ſit meridiana deſignata, ſtatuatur, ita vt & horizon ſit exactè ho-
rizontali plano æquidiſtans, ideſt, ad libeſlam ſitus, &
meridianus ad vnguem meridiei lineæ incumbat, &
polus conſpicuus ad Septentrionem conuerſus, ſit ſupra horizontem eleuatus iuxta loci dati eleuationem.
In hac enim ſituatione omnes Sphæræ partes, ac circuli partibus, ac ciroulis Sphæræ mundi correſpon-
debunt;
Vnde totius mundi conſtitutionem in data regione cognoſces, ideſt, ex qua parte ſit Septentrio,
ex qua Meridies, vbi Oriens, Occidens, vnde venti omnes expirent.
Quod ſi erexeris è verticè Sphæ-
ræ bracteola.
vel quippiam a vento facilè mobile, id flantem tunc ventum indicabit, nomina enim vento-
rum ſcripta ſunt in horizonte;
is igitur ventus fl bit, à quo directè bracteola auertetur. Ex eadem Sphæræ
poſitione apparebit, vbl in cælo ſit polus conſpicuus;
Qua etiam Æquator, ac Tropici in cælo incedant,
atque à vertice diſtent:
& alia huiuſmodi. Hæc eſt igitur Aſtronomica Sphæræ conſtitutio, quam opere-
prætium eſt rectè percipere.
8 Meridianus circulus Geographis plurimum vſui eſt, opera enim ipſius locorum longitudines, ac la-
titudines metiuntur.
Eſt autem Geographis locorum longitudo, diſtantia eorum ab vltimo terræ termi-
no occidentali terræ, inquam, priſ is cognitæ:
vltimæ autem terræ continentes occidentales, erantoræ
maritimæ Hiſpaniæ, &
Africæ occidentales, quæ Atlantico Oceano alluuntur; Inſulæ vero omn@um oc-
@identali ſſimæ erant, quæ in eodem O@eano ſitæ Fortunatæ dicuntur;
Qua propter ſtatuerunt harum In-
ſ@larum meridianum debere eſſe primum omnium meridianorum numerando, deinceps cæteros

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index