Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

List of thumbnails

< >
71
71 (47)
72
72 (48)
73
73 (49)
74
74 (50)
75
75 (51)
76
76 (52)
77
77 (53)
78
78 (54)
79
79 (55)
80
80 (56)
< >
page |< < (51) of 300 > >|
7551Liber Quintus. les obſtare videatur. cui dubitationi vt rectè occurramus, primo ſciendum eſt, Lunam multum à Sole iuuari
in hoc æſtu ciendo, conſtat enim ex obſeruatione maiorem tunc fieri fluxum, cum ſimul luminaria ſunt con-
iuncta, vt accidit in nouilunijs quam vnquam alias;
ſimiliter quando ſunt oppoſita, vt in plenilunijs; qu@a tũc
ctiam radij vniuntur magis, ſed vnius directi, alterius vero reflexi, vt mox patebit.
Secundo prænotandum
eſt radios tanto eſſe efficaciores, quanto ſunt rei, cui accidũt, perpendiculariores:
ſint ergo Sol, & Luna ſimul,
vt in figura apparet:
ſitque octauæ ſphæræ adhærentium ſtellarũ portio F G H I E. innumeris ſyderibus con-
ſtipata, vt patet adhibito nouo illo, ſed admirabili Teleſcopij inuento.
iam vt patet ex opticorum doctrina
omnes Stellæ, &
Planetę illuminantur a Sole, & lumen illud ad terram quandoque reflectunt; pars tamen eo-
rum illuminata ſemper ad Solem vergit;
vt in figura apparet, in qua ſtel æ omnes, qua parte ſunt illuſtratæ,
eadem Solem, ac Lunam reſpiciun@.
vbi rurſus conſide@andum eſt plures ſtellas, quæ videlicet ſunt in portio-
ne G H I.
obuertere partem ſui illuſtram non ſolum ad luminaria, verum etiam ad partem terræ B. hacq; ra-
tione lumen, ſeu virtutem luminarium ad æſtum B.
excitandum reflectere; reliquas vero circa F. & E. parum
ſui luminis ad terram remittere:
reliquas vero quæ ſunt in reliqua cæli parte, nihil ſui luminis ad terras, ſed
totum ſurſus verſus luminaria obuertere.
quando igitur luminaria ſunt ſimul tunc eorum radij ex ſyderibus
circa G H I.
ſimul coniuncti, ac proinde fortiores ad partem terræ B. auerſam remittuntur ab ipſis, ſicque ibi
æſtum excitant.
ſimiliter in parte A. lumine directo & fortiori, quia vnita virtus for@ior æſtum, & ebullitio-
nem maris ma@ores, quam alias efficiunt.
porrò in partibus terræ C D. non excitantur fluxus, imò ibi reflu-
xus aguntur, quia ad partes illas nullum ferè lumen, nec reflexum ſtellis, nec directum ex luminaribus, attin-
git:
quod ſi qui radij illuc perueniant, ij non directi, ſeu perpendiculares, qui efficaces ſunt; ſed valde obliqui,
atq, tangentes tantummodo, qui nullius roboris ſunt, perueniunt.
Quando autem luminaria ſunt oppoſita, vt in plenilunio, v. g. ſi Luna ſit in H. tunc pariter maiore vi ma-
ria percelluntur, maioreſq;
fl@xus ac refluxus ſequuntur, quia virtutes eorum in hoc etiam aſpectu vniuntur;
tunc enim Luna directè, Sol vero lumine reflexo, feriunt ad B. æſ@tum vero A. Luna lumine reflexo, Sol vero
directo excitant;
ſicq; maiores hi omnes effectus redduntur. exiſtentibus autem luminaribus in alio aſpectu,
vt in quadrato, vt ſi Luna eſſet in F.
exigui fiunt fluxus, & reſluxus, quia eorum vires non ſunt vnitæ, ſed ſepa-
ratæ, quæ maria in diuerſas partes diſtrahunt.
Iſthæc omnia confirmantur ex fiuxu, ac refiuxu cuiuſdam laci apud Sinas, vt qui narrat P. Nicolaus Tri-
gautius è noſtra Soc.
lib. 3. cap. 9. de Chriſtiana exped. ad Sinas, in nouilunijs, ac plenilunijs tantum, fiuxum,
ac refluxum more maris patitur:
cuius viciffim ratio redditur, quia videlicet tũc temporis Luna fortius agit,
ac propterea laci illius diſpoſitiones quamuis adeò exiguæ ſint, vt alias non recipiant virtutem Lunæ, eam
tamen in plenilunijs, ac nouilunijs, cum vehementio@ eſt perſentiſcere coguntur, quibus addenda ſunt, quæ
apud P.
noſtrum Godignum de rebus Abaſſinorum pag. 69. leguntur: expertus ſum hoc fretum (loqu@tur de
Erythræo mari) ab ortu Lunæ vſque ad plenitudinem 14.
continuos dies fuere, & dies totidem ad eiuſdem.
Lunæ decrementum continenter refiuere:
vt@onge mihi falli videantui male feriati quidam Philoſophiæ
profeſſores, qui æſtus marini cauſam, aliò quam ad Lunæ motum referunt.
tandem notandum eſt fluxum an-
tipodum ad B.
eſſe altero minorem, quia efficitur à lumine reflexo Lunæ, quæ primas in hoc negotio tenet;
lumen autem reflexum, vt docent perſpectini, debilius eſt directo vnde & debilior effectus ſequi oportet. por
rò non in omni mari hæc accidunt ob eorum aliquem defectum, v.
g. quia carent quibuſdam flatibus, aut ſpi-
ritibus, qui facilè a lumine Lunę excitantur, &
æſtuant, quod Ariſtotiles videtur ſentire; ſiue alia de cauſa no-
bis occulta.
Atque hæc eſt non ſolum mea de hac re ſententia circa fluxum illum ad B. ſed etiam ſubciliſſimi
Scoti in primo ſententiarum, atq;
Rogerij Bachon soptici probatiſſimi, cap. 5. de Speculis Mathematicis.
Qua tandem virtute id Luna ef@@ciat, luminene, an calore, an influentia quappiam incompertum m@hi eſt,
munuſq;
Philoſophi eſt id inueſtigare.
Aliorum tamen commentitias opinationes, ſiue Angelo cuidam, ſiue virtuti totam terram peruadenti,
@unc æſtum aſcribentium, non eſt meum refellere, neque puto neceſſarium.
in hoc igitur effectu, hæc eſt ſe-
ries cauſarum, fluxus a tumore, tumor ab æſtu, æſtus a flatibus, flatus a vi Lunæ exciti, vis illa a Luna.
vide
Ariſt.
lib. 4. de generatione anim. in fine.
De figura Maris. Cap. III.
SVperficies Maris ſuperior, ac conuexa, ſphærica eſt: quamuis non per ſe ſolam, totam ſphæram cõpleat,
ſed ſimul cum terræ ſuperficie terreſtrem ſphæram integret:
quod quidem probatur primo omnibus illis
rationibus, quibus etiam terræ rotunditas aſſeritur.
& præterea peculiaribus, quarum. Prima, ſit experientia
viſus, in quauis enim parte fuerimus, nũquam videmus Mare ſupra terræ ſuperficiem aſſurgere, ſed eandem
vbique ſemper faciem exhibere.
Secunda, ſi Mare eſſet terra altius, vt nonnulli opinantur, naues tard@us à
litore in altum nauigarent, velociuſque ab alto ad litora deſcenderet;
quod tamen experimento quotid@ano
repugnat.
Tertia, præterea cùm eſſemus in medio Mari, terram, totas turres, montes totos, conſpiceremus,
quod tamen non experimur;
imo contrarium accidit, nam accedentibus ad terram apparent prius montium
ac turrium ſummitates, deinde paulatim mediæ eorũ partes emergunt, &
ſenſim eo plures, quo magis ijs ap-
propinquamus:
cuius nulla alia occurrit cauſa, quam Maris rotunditas, ac proinde tumor, qu@pr@mo inter
ocuios nautarum, &
terras aſſurgens interponitur, & poſtea paulatim à Naui ſuperatnr, ac de medio @ollitur,
@icque montes, ac turres per partes ſucceffiuè de eguntur, &
tandem totæ apparent. Quarta, in omnibus
Maribus paſſim Inſulæ emergunt, quæ fidem faciunt Mare non eſſe terra altius, ac proinde in eundem

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index