Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

List of thumbnails

< >
21
21 (5)
22
22 (6)
23
23 (7)
24
24 (8)
25
25 (9)
26
26 (10)
27
27 (11)
28
28 (12)
29
29 (13)
30
30 (14)
< >
page |< < (7) of 300 > >|
237
SPHÆRÆ MATERIALIS.
ET MVNDANÆ
SIMVL EXPLICATIO.
LIBER PRIMVS.
12[Figure 12]
Suppoſitiones. Cap. I.
1 PRæterilla, quæ extrinſecus accepta tam ex Geometria, quam ex Arithmetica, vt
initio apparatus dictum eſt, ſupponit Aſtronomia;
adhuc alia intrinſeca, & ſibi
propria principia, ac veluti fundamenta ſupponit, quæ quidem duplicis ſunt
generis, alia enim appellant Aſtronomi Phęnomena, ſeu Apparentias, eò quod
omnibus etiam vulgò appareant, ac manifeſta ſint, vti ſunt;
Stellas, Lunam, &
Solem oriri, ac occidere.
omnia ſydera moueri ab Oriente in Occidentem: So-
lem hyeme humilius incedere, æſtate vero altius:
non ſemper Solem ex eodem
Horizontis loco aſcendere, &
alia id genus complura ſupponimus ceu cunctis
notiſſima.
Alterum genus principiorum ex ſe habet Aſtronomia aliũde non petitorum, quæ
πηρύσεις, ideſt obſeruationes appellantur:
ſunt autem cognitiones quædam ab experimentis comparatæ,
quæ non omnibus, vti apparentiæ, innoteſcunt, ſed ijs tantummodo, qui diligenti opera, atq;
inſtrumentis
ad id artificiosè elaboratis, in ſtellarum ſcientiam nauiter incumbunt;
huius generis ſunt, Solis, ac Lunæ
diametros viſibiles, aliquando maiores, aliquando minores videri;
Solem in parte Zodiaci Boreali am-
plius octo diebus immorari, quam in Auſtriali:
huiuſmodi etiam ſunt, Planetas aliquando eſſe retrogrados,
aliquando ſtationarios, veloces, tardos, directos, &
alia.
2 Cum de Sphæra acturi ſimus, tria de ea præmittere debemus, quorum primum eſt ipſius Etymologia.
Sphęra igitur, græca vox eſt, quæ latine redditur pila, aut globus. ſecundum eſt ipſius deſinitio, quã Theo-
doſius Tripolita in ſuis ſphœricis Elementis aſſert in hunc modum:
Sphęra eſt corpus ſolidum, rotundum,
vnica ſuperficie contentum, in cuius medio punctum eſt, à quo omnes lineæ ductæ ad circunferentiam, vel
ad ambientem ſuperficiem ſunt æquales:
quod punctum dicitur centrum Sphœræ Diameter vero Sphęræ
eſt linea recta tranſiens per centrum eius, atque vtrinq;
ad vltimam ſuperficiem deſinens. Axis autem eſt
vna ex diametris circa quam Sphera reuoluitur, &
denominaturab ἀξἐω græco, quod reuoluere ſignificat.
extrema vero axis puncta poli dicuntur à πολεω, ideſt verto.
Orbis porrò differt à Sphęra, quod hæc ad centrum vſque ſit ſolida, & vnica exteriori ſuperficie ſit con-
tenta, quæ conuexa dicitur;
ille vero non eſt ſolidus, ſed intus vacuus, vnde & duabus ſuperficiebus termi-
natur, extrinſeca, quæ conuexa eſt, &
interna, quæ concaua: tales imaginamur eſſe Cælos.
Cæterum quamuis Sphęra Armillaris non ſit ſolida, nec propriè ſit Sphęra, aut Orbis, quia tamen eius
circuli Sphęram Mundi vtcumque repræſentant, ideo Sphęra dicitur.
Eius definitionem initio propoſ. 7.
apparatus attullimus.
3 Loco prænotandum eſt. poſitionem, ſeu potius conſtitutionem Sphęræ triplicem eſſe, quemadmo-
dum etiam ipſius mundanæ Sphęræ vnde oritur Sphęra recta, obliqua, &
pararella: quando enim ita con-
ſtituitur vt vterque polus ſit in horizonte dicitur Sphęra recta, quod in tali ſitu Æquator, ac circuli ei para-
lelli, tropici, ac polares recta aſcendant ſupra Horizontem, ideſt angulos rectos cum eo efficiant:
Quando
vero vnus polorum ſupra Horizontem citra verticem, alter vero infra Horizontem exiſtit, dicitur Sphę-
ra obliqua, quoniam Æquator ac ei paralelli circuli oblique ſiue ad angulos obliquos Horizontem ſecant:
Quando tandem alter polorum Zenith, ſeu verticem, alter vero Nadir, ſiue imum Cæli occupat, paralella
dici debet Sphęra, ex eo quod Æquator, atq;
ipſi paralelli circuli conſtituantur ad Horizontem, imo in hac
poſitione Æquator ad vnguem ipſi Horizonti congruit.
Verum de varijs mundanæ Sphęræ conſtitutioni-
bus, atq;
habitationibus, quæ ab illis oriuntur, ſeorſim in fine operis agendum erit.
Cauſa huius mutationis Sphęræ, eſt rotunditas (vt enim poſtea probabimus terra rotunda eſt) ex rotundi-
tate enim terræ prouenit, vt varia loca, varios habeant horizontes, quorũ aliqui tranſeant per mundi polos,
hincque oritur Sphęra recta:
alij polum alterum ſupra ſe eleuatum, alterumvero depreſſum quadrantenus
habeant, atq;
hæc eſt obliqua Sphœra; vnus tandem ſolus. Horizon habeat alterum polorum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index