Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

List of thumbnails

< >
21
21 (5)
22
22 (6)
23
23 (7)
24
24 (8)
25
25 (9)
26
26 (10)
27
27 (11)
28
28 (12)
29
29 (13)
30
30 (14)
< >
page |< < (12) of 300 > >|
2812Liber Primus. zonte ſenſibili impreſſum. per hanc vero lineam, non ſolum circuli Meridiani, ſed totius mundi ſituatio-
nem in quauis habitatione facilè erit cognoſcere;
quæ cognitio iucunda æquè, atq; ad multa vtilis eſt. por-
rò cum plures huiuſce lineæ inueſtigandæ modi ſint.
Primo proponam rationem Aſtronomicam quæ cæteris certior, & exactior eſt. In plano igitur horizon-
tali, ſeu ad Libellam conſtituto, deſcribantur vt in figura ſequenti vides plures circuli, ex eodem centro E.
ex quo poſtea erigatur ſtylus perdendicularis; quod tunc fiet, quando eius vertex F. æquidiſtabit ab vna ex
illis periferijs, tunc autem æquidiſtabit, quando poſito altero circini pede in tribus locis circumferentiæ
illius, alter pes ſeruato eodem interuallo apicem ſtyli accurate tetigerit.
quamuis etiam auxilio Amuſſis idẽ
effici poſſit.
his paratis; hora quapiam antemeridiana obſeruetur extremitas vmbræ donec præcisè circum-
15[Figure 15] ferentiam alienam attingat, qualis eſſet vmbra E G.
quæpræci-
sè exteriorem circulum pungit:
Rurſus pomeridiano tempore,
vmbræ apex obſeruetur, donec iterum ad eũdem circulum exa-
ctè pertineat, cuiuſmodi eſt vmbra E H.
quod ſi vmbra longior
fit, quam vt intra circulos recipiatur, ſlylus erit decurtãdus.
plu-
res verò circuli deſcribuntur, vt tutior ac certior obſeruatio ſuc-
cedat;
Hiſce igitur duobus punctis diligenter in eodem circu-
lo notatis, diuidatnr arcus G H.
bifariam in D. ducta enim linea
B E D.
ipſa erit meridiana linea quæſita; hoc eſt, erit communis
ſectio meridiani circuli cum ſenſibili horizonte, ſupra quam
perpẽdiculariter meridianus illius loci erigitur, ac per verticem
eius tranſit.
Et parte vero vbi B. in quolibet horizonte ad Bo-
reales mundi partes ſito, eſt pars mundi Auſtralis, &
pũctus me-
ridiei;
ex parte verò oppoſita vbi D. eſt plaga Borealis, & pun-
ctus Septentrionis.
Hac igitur ratione Aſtronomicè meridiani
circuli poſitionem reperire ſolent.
Cuius hæc ratio eſt; quia duę
vmbræ E G.
E G. ſunt æquales: Ergo etiam Sol tempore vm-
brarum harum, erat æque altus ſupra horizontem, ergo tempo-
re matutino dum vmbra E G.
efficiebat, erat æque eleuatus, ac tẽpore vmbræ E H. pomeridiano; ſed quan-
do Sol eſt hiſce duobus momentis æquè altus, tunc etiam æquè diſtat à meridiano circulo, &
conſequenter
a puncto B.
lineæ meridianæ Auſtrali; quoniã Sol æquabiliter aſcendit vſque ad merid em, & poſtea æqua-
biliter tantundem deſcendit, vt in Sphæra materiali videre poteris in Tropicis, &
Aequatore, dum Sol aut
Tropicos, aut Aequatorem percurrit:
videbis enim partes horum circulorum a meridiano æquidiſtantes,
eſſe ab horizonte æquè eleuatas.
cum igitur Sol id temporis æquidiſtet a meridiano, neceſlario etiam vm-
brarum vertices G H.
altitudinibus Solis è regione reſpondentes, æquè diſtabunt à puncto Boreali D. lineæ
meridianæ;
quare diuiſo arcu G H. bifariam in D. punctum D. æquidiſtabit ab H. & G. Rurſus quia pun-
ctum E.
eſt horizontis phyſici centrum, tranſibit neceſſario per ipſum meridianus, ac proinde linea meri-
diana;
ducta igitur linea D E B. ipſa erit meridiana quæſita in plano horizontali. Ex qua meridiani poſito
rectè cognoſcetur.
In planis porrò non horizontalibus, ſed rectis ad horizontem, ſeu verticalibus, vti ſunt parietrs domorũ,
linea meridiana eſt linea perpendicularis ad horizontem deſcendens, quia meridianus circulus, omnes hu-
iuſmodi muros ſecat in linea, quæ eſt horizonti perpendicularis:
quę ſectio eſt veſtigium eius in talibus mu-
ris;
vt autem eam reperias, oblato parieti confige ſtylum, poſtea diligenter nota momentum illud quo vm-
bra ſtyli E F.
lineæ meridianæ E D. in horizontali plano, ad vnguem congruet: atq; eodem momento no-
ta apicem vmbra ſtyli muro confixi;
ac deſcendentem per notam ibi factam perpendiculo, duc lineam per-
pendicularem, hæc enim erit inibi meridiana linea.
Alium modum docet Gemma Friſius cap. 3. de vſu globi Aſtronomici, pulcherrimum quidem, & Aſtro-
nomicum (breuitatis cauſa eum prætermitto) quo eadem opera non ſolum Meridianum, ſed Aequatorem,
&
poli altitudinem ingeniosè, & rectè inueſtigat. Sed per Sphæram materialem in plano horizontali ſic
lineam Meridianam reperies.
obſerua duas Solis altitudines æquales, vnam antemeridianam, alteram po-
meridianam, vt ſupra cum de horizonte docuimus;
& in vtraque nota vmbram meridiani in plano hori-
zontali propoſito cadentem, quæ erit recta:
illud diligenter curandum eſt, vt Sphæra in vtraque obſerua-
tione maneat in vno eodemq;
loco, ſed tantummodo ibidem perſiſtens gyretur. Iam duæ deſigaatæ vm-
bræ, ſi producantur verſus Sphæram ſe mutuo ſecabunt;
In puncto igitur ſectionis facto centro, deſcribe
arcum inter vtramque vmbram, vel ad partem Borealem, vel ad Auſtralem;
hunc arcum bifariam ſeca, nam
per punctum diuiſion s, &
centram, ducta recta linea, ipſa erit meridiana.
Alij præterea extant modi huius iucundę inquiſitionis, qui quamuis Aſtronomici non ſint neq; adeo exa-
cti, ſunt tamen digniſſimi qui ſciantur.
Primus ſit is qui per alicuius arboris inciſionem perſicitur; uius ref
gratia eligatur arbor quæpiam in agri planicie longé à parietibus, vbi arbor illa vndiq;
a Sole liberè ſemper
ſuerit colluſtrata, &
calefacta; eius etiam truncus ſit rectus, & teres: truncus igitur hic medius ſecetur, ita vt
ſectio ſit horizonti paralella, inferiorq;
pars trunci erecta in ſuo naturali ſtatu remaneat: iam ſectio, quæ in
ſummitate eius erit, benè complanetur, &
ecce apparebunt tibi in eius plano plures circuli, & quidem ec-
@entrici, ideſt, circa idem centrũ non conſiſtentes, ſed ex vna parte ad inuicem propinquiores, ex altera ve-
ro laxiores erunt;
pars igitur illa, quæ denfiores habet circulos ad Septentrionalem mundi plagam vergit;

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index