Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

List of thumbnails

< >
71
71 (47)
72
72 (48)
73
73 (49)
74
74 (50)
75
75 (51)
76
76 (52)
77
77 (53)
78
78 (54)
79
79 (55)
80
80 (56)
< >
page |< < (49) of 300 > >|
7349Liber Quintus. aere vero proxime grauior. terra enim infra aerem & aquan deſcendit, ac ſubſidet. aer vero proxime gra-
uior.
terra enim infra aerem & aquam deſcendit, ac ſubſidet. aer vero infra aquam detruſus, ſi poſſit recta
ſtatim ſumma petit, vt patet in bullis aeris, quæ ab imo aquæ celerrimè aſcendunt.
id facile eſt experiri hoc
pacto;
cyathum inuerſum, ideſt, ore deorſum in aquam immitte, ſic enim aer incluſus ſub aquam detrude-
tur;
deinde pedem cyathi in partem aliquam deflecte, ſic enim aer demerſus incipiet exilire, ac ſumma cele-
ritate rectà petere.
Ita tamen aqua ſecundum locum occupat, vt ſuprema maris ſuperficies ſupra terræ ſuperficiem ſupremã
non eleuetur, ſed vtraq;
ſuperficies vnius globi ſuperficiem componat; vt partim ſupra, partim etiam infra
probabitur.
Qua vero ratione mare ſupra terræ faciem ſit in varias veluti ſtationes diſtributum, vnde varia
marium nomina, Oceanum, Mediterraneum, Caſpium, &
c. emerſerint, Geographi munus eſt explicare.
Illud notatu d@gnum eſt; Maria omnia alicubi coniuncta eſſe, ac ſimul communicare; præter mare Caſpium,
quod intra Aſiæ mediteranea ſitum eſt, ac proinde verè Mediterraneum eſt.
De motu Aquæ Mariſue. Cap. II.
PRimo, & ex natura Aquæ ineſt ipſi mótus rectus deorſum, ideſt, deſcenſus; quæ ſi libera ſit directè, ſeu ad
perpendiculum deſcendit ad mundi medium, ſeu centrum;
vt apparet in guttis pluentibus, quæ niſi aeris
agitatione imped@antur perpendiculariter delabuntur.
quod ſi nequeant recta deſcende-
40[Figure 40] re;
ad loca tamen decliuiora defluere.
2 Etiam aſcenſus aquæ ſecundum partes ineſt, quantum enim ex vna parte deſcendit,
tantum ex altera aſcendit, ſi tamen per tubum clauſa fluat.
fit tubus A B C. in quem ex par-
te A.
infundatur aqua, vſque ad D E. etiam cx altera parte aſcendet vſque ad lineam E F.
quæ in eodem eſt æquilibrio cum D E. & quamuis pars A B. ſit multo latior, & capacior,
quam altera, quæ gracilior eſſe poteſt;
tamen tota aqua in A B. non propellet modicã aquam
B C.
ſupra æquilibrium D E F.
3 Similiter non minus vult deſcendere, quam aſcendet: ſit in vaſe aqua vſque ab A B.
fitque tubus inflexus ſiue ſipho D E N C F. ex parte D. in aqua demerſus, ex altera F. de-
ſcendat A B C.
nam ſi per exſuctionem, aut alio modo aqua extraha@ur vſque ad F. continuò ex F. effluet, do-
nec A B.
ſuperficies aquæ deſcenderit ad æquilibrium ipſius F. in quo ſitu non amplius fluet, ideſt, ſi os F. ſit
41[Figure 41] exactè in æquilibrio aquæ A B.
nullus ſequetur fluxus, ſed aqua in pleno ſiphone
manebit.
Quod ſi os F. ſit ſupra aquæ æquilibrium, vt ſi fuerit in N. non ſolum non
fluet, ſed intus iterum in vas refluet.
Et quamuis pars tubi E N. exterior ſit multo latior, & capacior, quam altera D E.
non propterea tamen pondus aquæ maioris trahet aquam minorem, quæ eſt in D E.
vt experientia quotidiana patefacit.
4 Mare Oceanum præſertim ſub torrida Zona, motu diurno, ideſt, ab oriente in
occidentẽ quamuis tardè promouetur;
vt P. Acoſta noſtræ Soc. ab experientijs nau-
tarum edoctus, tradidit;
& nos ſupra de motu Sphæræ Elementaris retulimus, at 10.
Baptiſta Porta putat eſſe motum aeris, ob ventos ab ortu in occaſum flantes.
Maris fluxus, ac refluxus.
MAria tam Mediterranea, quam Oceanum, motu fluxus ac refluxus cientur: quo motu ſex ferè horis Ma-
re niſi quid obeſt, fluit ad littora, totidemq;
a littoribus in altum recipitur. qui motus quoniam à Luna
pendet, ſequiturque Lunares periodos, atq;
aſpectus Lunæad Solem, idcirco Aſtronomicus, atque ſub iure
Aſtronomico cenſeri debet.
De eo igitur iure noſtro hocloco agimus. quoniam vero hac de re fusè egimus
in locis mathematicis apud Ariſt.
ad cap. 3. lib. de Mũdo ad Alex. ideo ſummatim inde nonnulla decerpemus,
quæ præſenti inſtituto ſatisfaciant.
Quoniam igitur fluxus, ac refluxus maris prouenit ab æſtu maris, dicen-
dum prius, quid ſit maris æſtus;
is igitur eſt quædam maris ebullitio, ob quam, vt ſolet in ebullientibus aquis
mare intumeſcit.
fiunt autem in toto mundo, duobus tamen in locis diametraliter oppoſitis, duos æſtus, &
proinde duo tumores, quales in ſequenti figura præuidere eſt.
quorum vnus directe Lunæ ſubeſt, alter vero
in auerſa terræ parte;
ex his tumoribus fit vt aquæ maris, quæ natura ſua decliuiora petunt, quafi exundantes
ad litora difluant;
qui maris curſus dicitur, vulgo fluxus. decreſcente deinde maris æſtu ac tumore ex receſſu
Lunæ, aquæ iterum decliuiora repetentes, | ad maris medium refluunt, qui curſus maris refluxus meritò nun-
cupatur.
cum autem in integro die ſint horæ 24. ſemperq; fint duo tumores oppoſiti, ſequitur etiam ſemper
eſſe duos fluxus, &
in alijs duobus locis oppoſitis diſtantibus per quadrantẽ à tumoribus, eſſe duas maris ſub-
ſidẽtias, &
proinde duos refluxus; quare totus maris, gyrus erit diſtributus in quatuor partes, ſcilicet in duos
fluxus, duoſq;
refluxus; qui perpetuo circa terrenum globum cum Luna, ſeu Lunam ſubſequentes, circunſe-
runtur, vt Ariſt.
in 3. cap. ad Alex. teſtatur; & experientia quotidiana comprobat. hinc fit vt 6. ferè horis
reſpectu eiuſdem horizontis aduentante Luna duret fluxus;
ſex alijs refluxus, alijs 6. iterum fluxus ob tumo-
rem Lunæ antipodum, &
poſtremo 6. alijs refluxus: tota tamen hæc fluxuum, & refluxuum periodus non ab-
ſoluitur niſi ſpatio ferè 25.
horarum; cuius cauſa eſt motus Lunæ proprius, quo ad orientem contra motum
diurnum pergens, fit quotidie magis tanto orientalior, quantum ferè ſufficit, vt hora vna quotidie

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index