Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

List of thumbnails

< >
71
71 (47)
72
72 (48)
73
73 (49)
74
74 (50)
75
75 (51)
76
76 (52)
77
77 (53)
78
78 (54)
79
79 (55)
80
80 (56)
< >
page |< < (55) of 300 > >|
7955Liber Sextus. ciliſſima fiſiula: in hac igitur ampulla nihil ſit præter @@rem, in parte tamen inferiori A C. ſit
47[Figure 47] aqua colore aliquo ſatis perſpicuo tincta, quæ ex ſuppoſito vaſe D.
ſurſum aſcendat, ac deſcen-
dat.
Iam ſi prædictæ ampullæ capiti B. manum aut digitum admoueris, illico videbis aquam
A C.
deſcendere: cauſa eſt calor manus, quo aer incluſus citiſſime rareſcit, ſitque maior, ac pro-
inde dilatatur per ſiſtulam E C.
ſicque aquam deorſum pellit. quod ſi ampullę aliquod frigid@m
admoueris, aer incluſus ſtatim condenſabitur, ac ſeſe contrahet, ac propcerea ne vacuum exi-
ſtat, aqua A C.
aeris receſſum ſupplens, ſurſum aſcendet. auxilio huius inſtrumenti, quod cgo
Thermoſcopium libenter appellarem, multa ad aeris naturam ſpectantia, in dagari poſſunt.
au-
diui Doctorem quendam Medicum@ Patauij degentem, qui Santorius cognominatur huius eſie
inuentorem.
4 Ventorum agitatio nihil Aſtronomicum ſapit, ideo Philoſophicis diſquifitionibus reli-
quanda eſt.
De Aeris figura. Cap. III.
IAm dictum ſuperius eſt in quo ſphæra, & orbis diſcrepent; quod nunc in memoriam reuocan-
dum eſt.
Aio igitur aerem orbis figuræ præditum eſſe: cum enim circa terrenum globum ef-
fuſus ſit, eumque vndique ambiat, neceſſario concauam ſuperſiciem habebit, eamque ſphæricam
iuxta ſphæricitatem terreni globi, circa quem configuratur.
pariter eum habere ſuperficiem ſu-
premam, &
conuexam, quæ ſphærica ſit, inde collig@ poteſt, quia aer cum ſit fl@@dus, ac leuis, &
proinde ſurſum ad omnes partes æqualiter aſcendat, neceſſario in ſphæricam figuram deſinit,
quia à centro Mundiæqualiter vndique aſcendens recedit:
ſicuti enim è contrario aqua quia
fluida eſt, &
grauis deſcendendo ſphæricitatem acquirit, ita etiam aerem, quia fluidus, & leuis
eſt, par eſt ſphæricitatem aſcendendo conſequi.
De Aeris illuminatione. Cap. IIII.
AEr purus, ideſt, abſque vlla exhalatione, aut vapore eſt omnino diaphanus, & tranſparens,
quare lumen Solis nullo modo ſiſtit, ſed illud præterire permittit:
vnde ſequitur eum nullo
modo, quamuis toto lumine profundatur, fieri conſpicuum, ſeu videri poſſe.
Aer vero impurus qui terræ proximior eſt, ob terreſtres halitus, qui ei perpetuo admiſcentur,
impurior ac craſſior euadit, vnde aptè Atmoſphæra, ideſt, halituum ſphæra nominatur;
hæc in-
quam Atmoſphæra, cum imperfectè tranſpareat, abundetque prædictis halitibus, quæ opacita-
tem aliquam illi inferunt, fit vt lumen Solis per ipſam diffuſum, partim tranſmittat, partim de-
tineat ac reſiectat, eoque illuſtretur, ac proinde reddatur conſpicuus, lucemque Solis, quæ diem
efficit, vniuerſæ terræ communicet.
imo crepuiculum, quod d ei initiũ eſt, nihil aliud eſt quam
huiuſmodi halitus in extremo, orientalique horizonte illuminati, vt ſequenti cap.
patebit. quæ ex opticorũ
doctrina deſumpta ſunt.
De Aeris quantitate. Cap. V.
ALhazenus vir Arabs acutiſſime ex crepuſcu
48[Figure 48] lorum contemplatione aeris, ſeu potius At-
moſphæræ altitudinem rimatus eſt.
crepuſcu-
lum autem eſt lux illa crepera, ſeu dubia, quę an-
te Solis ortum, &
poſt Solis occaſum, videtur: il-
lud matutinum, iſtud veſpertinum appellatur.
Cauſa autem crepuſculi hæc eſt; circa terram
eleuantur variæ euaporationes, quæ ſola in aere
ſpectantur, aer enim purus, vt ante dictum eſt,
videri nequit.
quapropter prima illa lux ſubal-
bida, quam initio crepuſculi videmus, quamque
Albam vulgo, &
paulò poſt Aurorã nuncupant,
nihil eſt aliud, quam halitus illi qui ſunt in no-
ſtri horizontis phyſici, &
orientalis ex tremita-
te, quos primum radij Solis attingunt, &
illumi-
nant, ac proinde à nobis videri poſſunt.
quæ vt
planius percipiantur, ſit ſequens figura, in qua
circulus F E G.
ſit terra, circulus vero M X N.
tranſeat per ſummas vaporum altitudines, ho-
rizõ phyſicus Q F R.
aſtronomicus O H P. ocu-
lus igitur erit in F.
medio horizõtis phyſici. cir-
culus autem maior O S P A.
ſit verticalis circu-
lus tranſiens per verticem S.
& Solem D. radius
Solis incipiens illuſtrare extremos noſtri

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index