Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

List of thumbnails

< >
111
111 (105)
112
112 (106)
113
113 (107)
114
114 (108)
115
115 (109)
116
116 (110)
117
117 (111)
118
118 (112)
119
119 (113)
120
120 (114)
< >
page |< < (113) of 778 > >|
119113OPTICAE LIBER IIII. hanc perpendicularẽ: & ſi penetraret motus ultra punctum, in quod cadit, ut liberũ inueniret tranſi
tum:
caderet quidem hæclinea inter perpendicularem, tranſeuntem per politum, & lineam ſuperfi-
ciei orthogonalem ſuper perpendicularem, & obſeruaret menſuram ſitus, reſpectu perpendicularis
tranſeuntis, & reſpectu lineæ alterius, quæ orthogonalis eſt ſuper perpen dicularem illam.
Compa-
cta eſt enim menſura ſitus huius motus ex ſitu ad perpendicularem & ſitu ad orthogonalem.
Re-
pulſio uerò per perpendicularem incedens, cum no poſsit repellere motum ſecundum menſuram,
quam habet ad perpen dicularem tranſeuntem per politum:
quia nec modicum intrat: repellit ergo
ſecundum menſuram ſitus ad perpendicularem, quam habet ad orthogonalem.
Et quando motus
regreſsio eadem fuerit menſura ſitus ad orthogonalem, quæ fuit prius ad eandem ex alia parte:
erit
ſimiliter ei eadem menſura ſitus ad perpendicularem tranſeuntem, quę fuit prius.
Sed ponderoſum
corpus in regreſſu, cum finitur repulſionis motus, ex natura ſua deſcendit, & ad centrũ tendit.
Lux
autem eandem habens reflectendi naturam, cum ei naturale non ſit aſcendere aut deſcendere, mo-
uetur in reflexione ſecundum lineam incœptam uſq;
ad obſtaculum, quod ſiſtere faciat motum. Et
hæc eſt cauſſa reflexionis.
19. Colorem luci permiſtum reflecti, reflexionis organo ostenditur. 3 p 5.
PAtet etiam ex ſuperioribus, quòd colores ſimul mouentur cum lucibus: unde erit reflexio co-
loris, ſicut & lucis.
Et ſi probationẽ eius uidere uolueris ſecundum modum in parte ſecunda
aſsignatũ, poteris:
Verùm per inſtrumentũ ad hanc denotandam reflexionẽ factum, nõ plenè
uidebis propter debilitatẽ coloris.
Debilitatur enim color per elongationẽ: per reflexionẽ: per fora
men, per quod intrat.
Quòd aũt foramen debilitet, planũ per hoc: Quia lux apparet maior poſt fora
men magnũ, quàm poſt paruũ.
Pari modo cũ foramina ſtricta ſunt: color poſt reflexionẽ aut nullus
apparebit, aut ualde modicus.
Tamen ſi in prædicto inſtrumento uidere uolueris: facias ſpeculũ ar-
genteum:
in ferreo enim ſpeculo color apparet debilior: quoniã in reflexione miſcetur cum luce re-
flexa, mixta exluce deſcendente & luce ſpeculi ferrei modica, & color ferreus colori reflexo mixtus
debilitat ipſum.
Verùm in domo unici foraminis tantùm, habeatur inſtrumentũ prædictum, cui do
mui paries opponatur albus;
& inſtrumentũ foramini domus aptetur: cuius foraminis latitudo ſit,
ut duo inſtrumenti foramina occupare poſsit, per quorũ alterũ inſpiciatur paries albus, domui op-
poſitus, & parti comprehenſæ parietis apponatur corpus coloris fortis, & per aliud inſtrumenti fo-
ramen uideatur pars parietis.
Cum ergo lux intrauerit per foramina inſtrumẽti: uidebitur color re-
flecti per foramen illud reſpiciẽs, quod oppoſitum eſt colorato corpori, per aliud minimè:
& ita ac-
cidet quocunq;
oppoſito corpori foramine. Et quæ dicta ſunt in reflexione lucis, conſiderari po-
terunt in reflexione coloris.
Occupauit autem latitudo foraminis parietis duo inſtrumenti fora-
mina ei adhibita, ut maior deſcendat in ſpeculum lux, & melius appareat color reflexus.
Et quoniã
color debilitatur per foramen directus, & ſimiliter reflexus, cum in corpus ceciderit uiſui oppoſitũ,
percipietur ſecundus:
unde ſi poſt reflexionem cadat in corpus album foramini colorationis adhi-
bitum:
forſan propter debilitatem non comprehendet eum uiſus: adhibito autem ſecundo uiſu fo-
ramini colorationis, forſan comprehendetur:
quoniam primus, non ſecundus uidebitur.
QVOÒD COMPREHENSIO FORMARVM È CORPORIBVS
politis fiat reflexione. Cap. 1111.
20. Falſa eſt utra opinio: & radios à uiſu ad ſpeculum miſſos, inde́ ad uiſibile reflexos, ima
ginem percipere: & imaginẽ in ſpeculo iam antè impreſſam inde ad uiſum manare. 23. 24 p 5.
SVper modum cõprehenſionis formæ in politis corporibus diſſentiunt plurimi. Vnde quidam
eorum radios à uiſu exire ad ſpeculũ, & à ſpeculo redire, & formã rei in reditu comprehendere
exiſtimant:
alij affirmant formã corporis ſpeculo ei oppoſito imprimi: & proin de in eo uideri,
ſicut in corporibus fit cõprehenſio formarũ naturalium eius.
Verùm quòd aliter ſit, palàm per hoc.
Quoniã ſi quis ſe uiderit in aliqua ſpeculi parte, motus in partẽ aliam, non uidebit ſe in parte prima,
ſed in ſecunda:
quod non accideret, ſi in parte prima infixa eſſet eius forma: pari modo ſi ad tertiam
mutetur partem, mutabitur locus apparentiæ formæ, nec apparebit in prima uel in ſecunda parte.

Amplius:
uiſo corpore aliquo, & uidente ab eo ſitu remoto: poterit accidere, ut non uideat corpus
illud in ſpeculo illo, licet uideat totam ſpeculi ſuperficiem:
quod quidem non eſſet, ſi imprimeretur
forma in ſpeculo, cum uideatur ſpeculum, & non mutet locum, & corpus ſimiliter ſit immotum, &
forma eius inficiat ſpeculum, ſicut & prius.
Et ut planè appareat, non accidere hoc ex comprehen-
ſione formæ:
obturetur medietas foraminum inſtrumenti, & in aliquo obturatorum ſit ſcriptura
aliqua, ſi inſpiciatur ſpeculum regulæ per foramen ſcripturã reſpiciens:
comprehendetr in ſpecu-
lo ſcriptura:
per quodcũq; aliud minimè: quod ſi ſcripturæ forma ſpeculo eſſet impreſſa, per quod-
cunq;
foramẽ inſtrumẽti poſſet percipi. Simili modo in ſpeculis columnaribus perforamen, reſpi-
ciens tantùm foramẽ obturatũ, in quo eſt ſcriptura, cõprehendetur ſcripturę ſitus.
Verùm in ſpecu-
lis pyramidalibus & ſphæricis ſitus & magnitudo ſcripturæ mutabitur.
Amplius: ſpeculo columna
ri extracto, regula ſuper baſes ſuas directè ſita apparebit facies hominis in eo directa.
Si uerò eriga-
tur regula, aut multum inclinetur, uidebitur diſtorta.
Palàm ergo, quòd non accidit comprehen-
ſio ex forma fixa in ſpeculo, cum non comprehendatur res uiſa in ſpeculis, niſi fuerit uiſus in ſitu re-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index