Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

List of thumbnails

< >
21
21 (15)
22
22 (16)
23
23 (17)
24
24 (18)
25
25 (19)
26
26 (20)
27
27 (21)
28
28 (22)
29
29 (23)
30
30 (24)
< >
page |< < (15) of 778 > >|
2115OPTICAE LIBER I.opinio. Dicere ergo eſſe radios, eſt nihil. Et etiã omnes mathematici dicẽtes eſſe radios, nõ utuntur
in demonſtrationibus, niſi lineis imaginarijs tantùm, & uocant ipſas lineas radiales.
Et iam declara
uimus nos, quòd uiſus nihil cõprehendit ex rebus uiſis, niſi ex uerticatiõibus iſtarũ linearũ tantùm.

Opinio ergo opinantiũ, quòd lineæ radiales ſint imaginariæ, eſt opinio uera:
& opinio opinantium,
quòd aliquid exit à uiſu, eſt opinio falſa.
Iam ergo declaratũ eſt ex omnibus, quę diximus, quòd uiſus
nõ ſentit lucẽ & colorẽ, quę ſunt in ſuperficie rei uiſæ, niſi per formã extenſam à ſuperficie rei uiſę ad
uiſum per corpus diaphanũ mediũ inter uiſum & rem uiſam:
& quòd uiſus nihil cõprehendit ex for
mis, niſi ex uerticationibus linearũ rectarũ, quæ intelliguntur extenſæ inter rem uiſam & centrũ ui-
ſus tantùm, quę ſunt perpendiculares ſuper omnes ſuperficies tunicarũ uiſus.
Et hoc eſt quod uolui
mus declarare.
Iſta eſt ergo qualitas uiſionis generaliter, quòd uiſus nõ cõprehendit ex re uiſa, ſenſu
ſpoliato, niſi lucẽ & colorẽ, quę ſunt in re uiſa, tantũ.
Res aũt reſiduę, quas cõprehẽdit uiſus ex rebus
uiſis, ſicut figurã, & magnitudinẽ, & ſimilia, nõ cõprehenduntur à uiſu, ſenſu ſpoliato, ſed per rationẽ
& ſigna.
Et hoc declarabimus nos pòſt in ſecundo tractatu poſt declarationẽ completam apud ſer-
monem noſtrum de diſtinctione rerum uiſibilium, quas comprehendit uiſus.
Et hoc, quod declara-
uimus ſcilicet qualitatem uiſionis, eſt conueniens opinioni uerificantium matheſin & naturam.
24. Viſio uidetur fieri per σ {υν}{άν}γ{δι}αμ, id eſt receptos ſimul & emiſſos radios.
ET declaratũ eſt ex hoc, quòd duæ ſectæ dicant uerũ: & quòd duæ opiniones ſint rectæ & cõue
nιentes:
ſed non completur altera earũ, niſi per alterã, neq; poteſt eſſe uiſio, niſi per illud, quod
aggregatur ex duabus ſectis.
Senſus ergo nõ eſt, niſi ex forma & ex operatiõe formę in uiſum,
& ex paſsione uiſus à forma:
& uiſus eſt paratus ad patiendũ ex iſta forma ſecundũ ſitum proprium,
ſcilicet ſitum uerticationũ perpendiculariũ ſuper ſuam ſuperficiem.
Natura aũt uiſus non congruit
iſti proprietati, niſi quia nõ diſtinguuntur uiſibilia, neq;
ordinantur partes cuiuslibet eorũ apud ui-
ſum, niſi quãdo ſenſus eius fuerit ex uerticationibus iſtis tãtùm.
Lineæ ergo radiales ſunt lineæ ima
ginabiles, & figuratur per eas qualitas ſitus, ſuper quã patitur uiſus ex forma.
Et iam declaratum eſt
[19 n] quòd quando uiſus oppoſitus fuerit rei uiſæ, figurabitur inter rem uiſam & centrũ uiſus pyra
mis, cuius uertex erit centrũ uiſus, & baſis eius ſuperficies rei uiſæ, & erit inter quodlibet punctũ ſu
perficiei rei uiſæ, & inter centrũ uiſus linea recta, intellecta perpendiculariter ſuper ſuperficies tuni
carũ uiſus:
& ſic pyramis cõtinebit omnes iſtas lineas, & ſuperficies glacialis ſecabit iſtã pyramidẽ:
quoniã centrũ uiſus, quod eſt uertex pyramidis, eſt à poſteriori ſuperficiei glacialis.
Et cũ aer, qui eſt
inter uiſum & rem uiſam, fuerit continuus, erit forma extenſa ab illa re uiſa ſecundũ uerticationẽ il-
lius pyramidis in aere, quã diſtinguit ipſa pyramis, & in tunicis uiſus diaphanis uſq;
ad partẽ ſuperfi
ciei glacialis, quę diſtinguitur per iſtã pyramidẽ:
& iſta pyramis cõtinebit omnes uerticationes, quę
ſunt inter uiſum & rem uiſam, ex quib cõprehendit uiſus formã rei uiſę:
& erit forma ordinata, ſicut
eſt ordinata in ſuperficie rei uiſæ, & in parte iſta ſuperficiei glacialis:
& ιam declaratũ eſt, [16 n] quòd
ſenſus nõ eſt, niſi per glacialẽ.
Senſus ergo uiſus ex luce & colore, quę ſunt in ſuperficie rei uiſæ, non
eſt niſi ex parte glacialis, quam diſtinguit pyramis figurata inter illam rem uiſam & centrum uiſus.
25. Viſio perſicitur, cŭ forma uiſibilis cryſtallino humore recepta, in neruũ opticum
peruenerit. 20 p 3.
ET iam declaratũ eſt, [4 n] quòd in iſto humore eſt aliquãtula diaphanitas, & aliquantula ſpiſsi
tudo:
& propter hoc aſsimιlatur glaciei. Quia ergo in eo eſt aliquantulũ diaphanitatis, recipit
formas:
& hæ pertranſeũt in eo, cũ eo, quod eſt ex eo de diaphanitate: & quia in eo eſt aliquan-
tulum ſpiſsitudinis, prohibet form as à trãſitu in eo, cũ eo, quod eſt ex eo de ſpiſsitudine:
& figuntur
formæ in eius ſuperficie & corpore, ſed debiliter.
Et ſimiliter eſt quodlibet corpus diaphanũ, in quo
eſt aliquid ſpiſsitudinis, quando ſuper ipſum oritur lux, pertranſibit in eo ſecundũ quod eſt in eo de
diaphanitate, & figetur lux in ſuperficie eius ſecundũ id, quod eſt in eo de ſpiſsitudine.
Et etiã glacia
lis eſt præparatus ad recipiendũ ιſtas formas, & ad ſentiendũipſas.
Formæ ergo pertŕanſeunt in eo
propter uirtutẽ ſenſibilem recipientem.
Et cum forma peruenerit in ſuperficiem glacialis, operatur
in ea, & glacialis patitur ex ea:
quoniã ex proprietate lucis eſt, ut operetur in uiſum, & ex proprieta-
te uiſus, ut patiatur à luce.
Et iſta operatio, quam operatur lux in glaciali, pertranſit corpus glacialis
ſecundum rectitudinem linearũ radialium tantùm:
quoniam glacialis eſt præparatus ad recipiendũ
formas lucis ex uerticationibus linearum radialiũ.
Et cum lux pertranſit in corpus glacialis, color
pertranſit cum ea:
color enim eſt permixtus luci, & glacialis recipit iſtam operationẽ, & iſtum per-
tranſitum:
& ex iſta operatione & paſsione erit ſenſus glacialis ex formis rerum uiſibiliũ, quæ ſunt
in ſuperficie ſua, & pertranſeunt per totum ſuum corpus:
& ex ordinatione partium formæ in ſua ſu
perſicie & ſuo toto corpore, erit ſen ſus eius ex ordinatione partium operantis.
26. Viſio eſt ex eorum numero, quæ dolorem faciunt. 16 p 3.
ET iſta operatio, quã operatur lux in glacialem, eſt ex genere doloris, cum quidam dolores ſint
paſsibiles, & nõ læ ditur membrũ propter eos:
& tales dolores nõ manifeſtantur ſenſui, neq; iu
dicat dolens, quòd ſit dolor.
Et ſignificatio ſuper hoc eſt, quòd lux inducit dolorẽ: quιa luces
fortes offendũt uiſum, & lædunt manifeſtè, ſicut lux ſolis, quando aſpiciẽs aſpexerit corpus ipſius,
& ſicut lux ſolis reflexa à corporibus terſis ad uiſum, quoniã iſtæ luces inducũt dolores manifeſtos
in uiſũ.
Et operatio omnis lucis in uiſum eſt ex eode genere, & nõ diuerſificatur, niſi ſecundũ magis

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index