Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

List of thumbnails

< >
31
31 (25)
32
32 (26)
33
33 (27)
34
34 (28)
35
35 (29)
36
36 (30)
37
37 (31)
38
38 (32)
39
39 (33)
40
40 (34)
< >
page |< < (30) of 778 > >|
3630ALHAZEN hoc manifeſtatur magis, quando ſpatium, ſuper quod ſunt illa uiſibilia, fuerit longum, quoniã tun
erit inter comprehenſionem medij, & comprehenſionem extremitatum magna diuerſitas.
Deinde
ſi hęc ſpecies motus mouerit uiſum in aſpiciente, & fuerit oppoſitus alij rei uiſæ, præter illam rem
uiſam, quæ antè erat oppoſita:
comprehendet iſtam ſecundam rem uiſam comprehenſione mani-
feſta, primam autem comprehendet comprehenſione debili:
& ſi fuerit oppoſitus extremitati, &
intueatur ipſam:
comprehendet ipſam comprehenſione manifeſtiore, quàm in comprehenſione
primæ diſpoſitionis ſecundum eius remotionem ab eo, & ſimul comprehendet medium compre-
henſione debili, quamuis ſit propinquius:
& erit inter comprehenſionem medij, dum aſpiciens op-
ponitur extremitati, & inter comprehenſionem medij, dum opponitur medio, diuerſitas ſenſibilis.

Manifeſtabitur ergo ex hac experimẽtatione, quòd uiſio per medium uiſus, & per axem, quem de-
finiuimus, eſt manifeſtior uiſione per extremitates, & per lineas continentes axem.
Declaratum
eſt ergo, quòd uiſio erit per axem pyramidis radialis manifeſtior, quàm uiſio per omnes lineas ra-
diales, & quòd uiſio per propinquiores axi, eſt manifeſtior, quàm per remotiores.
10. Viſibile percipitur aut ſolo uiſu: aut uiſu & ſyllogiſmo: aut uiſu & anticipata notione. In
hypothe. 3 lib. inpræfa. 4 lib. 59. 60 p 3.
SEnſus autẽ uiſus nihil comprehendit de rebus uiſibilibus niſi in corpore: in corpore uerò res
multæ congregantur, & accidunt ei multæ res, & uiſus comprehendit de corporibus multas
res, quæ ſunt in eis, & quæ accidunt illis.
Et color eſt unum eorum, quæ accidunt corporibus,
& ſimiliter lux, & ſenſus uiſus comprehendit utrunque iſtorum in corporibus:
& comprehendit
etiam alias res præter iſtas duas, ſicut figuram, & ſitum, & magnitudinem, & motum, & alia, quæ
nos diſtinguemus pòſt:
& comprehendit etiam ſimilitudinem colorum, & diuerſitatem eorum, &
ſimilitudinem lucis, & diuerſitatem eius:
& ſimiliter etiam comprehendit conſimilitudinem figu-
rarum, & ſituum, & motuum.
Et comprehenſio omnium iſtorum nõ eſt ſecundum unum modum,
neq;
comprehenſio cuiuslibet iſtorum eſt ſolo ſenſu. Quoniam uiſus quando comprehendit duo
indiuidua in eodem tempore, & fuerint conſimilia in forma, comprehendet indiuidua, & compre-
hendet ſimilia.
Sed ſimilitudo duarum formarum in duobus indiuiduis non ſunt ipſæ formæ am-
bæ, necuna illarum. Et cum uiſus comprehendit indiuidua ex formis peruenientibus ad ipſum ex
duobus indiuiduis, ipſe comprehendit conſimilitudinem duorum indiuiduorum ex ſimilitudine
duarum formarum peruenientium à forma ad uiſum:
& conſimilitudo duarum formarum nõ ſunt
ipſæ formæ, neque tertia forma propria conſimilitudini:
ſed conſimilitudo duarum formarum eſt
conuenientia illarum in aliquo.
Non ergo comprehendetur duarum formarum ſimilitudo, niſi ex
comparatione unius ad alteram, & ex comprehenſione iſtius, in quo ſunt conſimiles.
Et quia uiſus
comprehendit ſimilitudinem, & non eſt in eo tertia forma, ex qua comprehendit ſimilitudinem:

uiſus ergo non comprehendit ſimilitudinem duarum formarum, niſi ex comparatione unius ad al-
teram.
Et cum ita ſit, comprehenſio ergo ſenſus uiſus à conſimilitudine formarum, & diuerſitate il-
larum, non eſt per ſolum ſenſum, ſed per comparationem formarum inter ſe.
Et etiam quando ui-
ſus comprehendit duos colores unius generis, & fuerit unus illorum fortior altero, ſicut uiridem
myrti & uiridem leuiſtici:
comprehendet, quòd ſunt uirides, & comprehendet etiam quòd alter il-
lorum eſt fortioris uiriditatis, & diſtinguet inter duas uiriditates, & comprehendet conſimilitudi-
nem illorum in uiriditate, & diuerſitatem illorum in fortitudine & debilitate:
ſed diſtinctio inter
duas uiriditates non eſt ipſe ſenſus uiriditatis, quoniam ſenſus uiriditatis eſt ex uiridificatione ui-
ſus ab utraq;
uiriditate: & comprehẽdet, quòd ſunt unius generis. Comprehenſio ergo uiſus, quòd
altera uiriditas eſt fortior altera, & quòd duæ ſunt unius generis, eſt diſtinctio colorationis, quę eſt
in uiſu, non ipſe ſenſus coloris.
Et ſimiliter, quãdo duo colores ſimiles in fortitudine ſuerint unius
generis, uiſus comprehendit duos colores, & comprehendit quòd unius generis ſunt, & quòd ſunt
conſimiles in fortitudine.
Et ſimiliter eſt diſpoſitio lucis apud uiſum, quoniam uiſus comprehen-
dit lucem, & diſtinguit inter lucem fortem & debilem.
Comprehenſio ergo uiſus quò ad conſimi-
litudinem colorum, & diuerſitatem eorum, & conſimilitudinem lucis & diuerſitatem eius, & con-
ſimilitudinem lineationum formarum rerum uiſibilium, & figuræ, & ſitus earum, & diuerſitates
earum, non eſt, niſi ex comparatione illarum inter ſe, non ſolo ſenſu.
Et etiam ſenſus uiſus com-
prehendit diaphanitatem corporum diaphanorum, & diaphanitatem corporum, quæ ſunt in fine
diaphanitatis:
ſed non comprehendit diaphanitatem talem alia ratione, niſi per comparationem:
quoniam lapides diaphani, quorum diaphanitas eſt modica, nõ comprehenduntur à uiſu eſſe dia-
phani, niſi poſtquam fuerint oppoſiti luci, & comprehendatur lux à poſteriori eorum:
& com-
prehendentur, quòd ſunt diaphani.
Et ſimiliter diaphanitas cuiuslibet corporis diaphani, non
comprehenditur à uiſu, niſi poſtquam comprehenſum fuerit corpus aut lux, quæ eſt à poſterio-
ri eius, & comprehendatur inſuper per diſtinctionem, quòd illud, quod appareat à poſteriori, eſt
diuerſum à corpore diaphano:
comprehenſio autem eius, quòd illud, quod eſt à poſteriori cor-
poris diaphani, eſt diuerſum ab illo corpore, non eſt comprehenſio ſolo ſenſu, ſed eſt compre-
henſio per rationem.
Et cum diaphanitas non comprehendatur niſi per ſignationem, ergo non
comprehendetur, niſi diſtinctione & ratione.
Et etiam ſcriptura non comprehenditur, niſi ex
diſtinctione formarum literarum, & compoſitione illarum, & comparatione illarum ex ſibi ſimi-
libus, quæ ſunt notæ ſcriptori antè.
Et ſimiliter multæ res uiſibiles, quando conſiderabitur quali-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index