Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

List of thumbnails

< >
91
91 (85)
92
92 (86)
93
93 (87)
94
94 (88)
95
95 (89)
96
96 (90)
97
97 (91)
98
98 (92)
99
99 (93)
100
100 (94)
< >
page |< < (91) of 778 > >|
9791OPTICAE LIBER III. cidit autem error ex intemperamento ſitus: quoniam ipſo ad tẽperantiam reducto, non errabit iu-
dicium ex ſcientia ſumptum.
Pari modo in magna corporis declinatione non uerificantur particu-
læ minutæ.
Vnde accidit in hoc ſitu error figuræ, coloris, magnitudinis. Forſan enim quadratum ui-
detur circulare:
& ita error in quantitate & colore. Egreſsio lucis à temperamẽto errorẽ inducit ſci
entiæ.
Debilitas enim lucis nimia errorem infert formę. Vnde accidit error in crepuſculis, in anima
libus, ueſtib.
arboribus, ſcilicet triplex, uel in indiuiduo, uel in ſpecie, uel in utroq; : quod non acci-
deret in temperata luce.
Amplius ſi fuerit egreſsio lucis à temperamento proportionato uiſo, oppo
ſito uiſui:
accidet error prædictus, licet non ſit intemperata in ſe lux: ſicut euenit in quadam aue ara
bicè aluerach dicta:
non enim uideri poteſt, niſi de nocte: egreditur enim lux à temperamẽto, reſpe
ctu illius:
percipitur aũt de nocte, ſicut ignis: de die uerò cũ nõ plenè diſcernatur, forſan papilio (cui
eſt ſimilis) putabitur.
Etaccidit error in definitione rei ex intemperata luce. Quantitas extra tem-
perantiam ſita errare facit ſcientiam.
Vn de aliquan do formica præ ſui paruitate æſtimatur muſca
tritico innata:
& aliquando eadẽ de cauſſa ſinapis granũ reputatur naſturtium. Soliditas à tẽpera
mento egreſſa errorẽ efficit, ut cũ cryſtallo cõtinuatur corpus rubeum, alia cryſtalli facie uiſui oppo
ſita:
æſtimabit uidens colorẽ cryſtalli, eſſe rubedinẽ: unde error eſt ſcientiæ, quia in coloris defini-
tione.
Raritas aeris nimis diminuta, erroris eſt cauſſa: unde in eius ſpiſsitudine fit error in rei defini
tione.
Similiter ſi oculo & corpori uiſo interponatur corpus, cuius raritas extra temperantiam eſt,
reſpectu aeris tẽperatæ raritatis, ſicut eſt uitrum:
æſtimabitur color corporis oppoſiti mixtus ex co
lore proprio & colore uitri.
Et ita eſt error in coloris definitiõe. Pari modo ſi anreponatur oculo pã
nus multũ rarus, & poſt illũ uideatur corpus:
apparebit color corporis mixtus. Sed oritur quæſtio,
quomodo poſt pãni oppoſitionẽ appareat coloris corporis mixtura, cũ partiales corporis colores
accedãt ad oculũ non niſi per pãni foramina:
& ex pãno nõ accedat ad oculũ color, niſi ex filis eius,
per quę non tranſeunt colores corporis.
Et huius rei ueritas eſt Quod licet partiales corporis colo
res ſigillatim ueniant, & in ſual loca cadãt, nec commiſceantur filorum coloribus, ſed filorum colo-
res ſint ab eis ſeparati intra uiſum & extra, nec ſit ibi aliqua confuſio:
tñ quia ualde propinqua ſunt
puncta, in quæ incidunt color corporis ſuperficialis & color fili (cum non ſit diſtantia ſenſibilis in-
ter ea) uidentur quaſi punctum:
unde colores ibi apparent unus ex eis mixtus. Si uerò magna fue-
rint panni foramina, diſcernetur & panni & coloris corporis ueritas ſine mixtura.
Et quantò com-
preſsior fuerit foraminum ſtrictura, tantò uerior apparebit mixtura.
Vnde uiſo corpore poſt pan-
num lanæ, uidebitur mixtura colorum plurimùm conſonans colori filorum.
Foramina enim panni
lanei in ſe ſunt ſtricta, & quoniam pilis teguntur, efficiuntur ſtrictiora.
Similiter cum aliquis iocula-
tor facit imagines ligneas moueri, umbræ earum inſpicienti per pannum, (ſicut ſolet fieri) lineum
ſubtilem, apparebunt aues, aut animalia form is imaginum conſona.
Nec accidit error iſte in defini-
tionis aſsignatione, niſi ex raritatis aeris diminutione.
Temporis diſtantia extra temperamentum
erroris ſcientiæ eſt cauſſa.
Si quis enim per foramen inſpiciat corpus tranſiens ueloci motu, non
plenè acquirit formam corporis.
Vnde accidit error in indiuiduo, in ſpecie, in utroque, ut in equis,
hominibus & arboribus.
Similiter etiã accidit ſine foramine, ut ſi quis ſubitò aliquid uideat, quod
ſtatim à uiſu recedat, errabit in comprehenſione illius formæ:
unde forſan erit error in ſpecie, in
indiuiduo, uel in utroque.
Et erit error iſte ex ſolo tempore. Viſus ſolus errorem facit: ſi lux ſolis
fortiter deſcendat ſuper colorem uiridem fortem, uel intenſam rubedinem, adhibito uiſu lædetur:

& cum aliquid deinde inſpexerit:
aliud ei, quàm ſit in ueritate, apparebit, aut alterius coloris, pro-
pter præſentiam læſionis.
Et modo ſimili accidunt errores plurimi. Pari modo in oculorum ægri-
tudine aliquando equus apparet aſinus.
Et accidit error triplex prædictus & in pluribus. Et planũ
eſt, errorẽ eſſe in ſcientia, exſola immoderatione uiſus.
Plani ergo ſunt errores, qui in uiſu ſcienti
accidunt ſecundum ſingulas erroris uiſus cauſſas.
DE QVALITATIBVS DECEPTIONVM VISVS, QVAE AC-
cidunt in ſyllogiſmo & ratione. Cap. VII.
22. Erratur ſyllogiſmo propter ſingulorum uiſionem perficientium aſymmetriam.
PLurima eorum, quorum in uiſu fit comprehenſio, acquiruntur ex ſyllogiſmo, ſicut patuit ex
præcedente libro:
& præceſsit explanatio eorum, quorum per ſyllogiſmum fit comprehen-
ſio:
& quòd exeis occurrat ſenſui compoſitio in ſingulis formis. Cum ergo acciderit error in
aliquo illorum:
erit error in comprehenſione facta per ſyllogiſmum. Bipertita eſt autem partitio
erroris in ſyllogiſmo:
aut enim erit in propoſitionibus: aut in earum congregatione. In propoſitio-
nibus triplex:
aut enim falſa loco ueræ ſumitur: aut particularis loco uniuerſalis: aut in compara-
tione propoſitionum erratur.
Verbi gratia. Sifuerint in re uiſa partes, quæ appareant, & partes,
quæ lateant, quæ tamen comprehenſibiles ſint uiſui:
Sim illam figatur uiſus intentio, cum uiden-
tem partes illæ præcedant:
ex eis tantùm, quæ in re uiſa acquirit, concludit. Cum etiam con-
cluſiones aliquas, quas rei illi accidentes conſiderat:
æſtimat eas accidere ei expartibus eius ap-
parentibus:
quoniam non mſi eas computat. Cum uero intuitus diligentiam in re uiſa figit, par-
tes prius latentes percipit, & errorem cognoſcit.
Enumerabo igitur errores eorum, quæ compre-
bendit uiſus per ſyllogiſmum, quæ numero ſunt uiginti duo, ut ſic pateant errores in ſyllogiſmo.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index