Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

List of thumbnails

< >
21
21 (15)
22
22 (16)
23
23 (17)
24
24 (18)
25
25 (19)
26
26 (20)
27
27 (21)
28
28 (22)
29
29 (23)
30
30 (24)
< >
page |< < (24) of 778 > >|
3024ALHAZEN fixione, ſecundum illud, quod eſt in ea de ſpiſsitudine, & pertranſibit in ea ſecũdum ſuam diapha-
nitatem, & erit ex ea, forma in aere ſecundum colorem & lucem, quæ ſunt in ſua ſuperficie:
& cum
illa forma peruenerit ad uiſum, operabitur in uiſum, & ſentiet uiſus illã rem uiſam.
Et propter iſtam
cauſſam non comprehendit uiſus ex rebus uiſibilibus, niſi quãdo ipſum uiſibile fuerit denſum, aut
fuerit in eo aliquid denſitatis.
Iam ergo declaratę ſunt cauſſæ, propter quas nihil comprehendit ui-
ſus, niſi quãdo fuerint aggregatæ intentiones prædictæ.
Et hoc, quod declarauimus, eſt illud, quod
intendimus declarare in iſto tractatu.
ALHAZEN FILII
ALHAYZEN OPTICAE
LIBER SECVNDVS.
DECLARATVM eſt qualiter fiat uiſio: & eſt qualit{as} ſenſus uiſ{us} à forma
lucis & coloris, quæ ſunt in re uiſa, ordinatorum ita, ſicut ſunt in ſuperficie
rei uiſæ.
Viſ{us} autem comprehendit ex reb{us} uiſibilib{us} mult{as} intentio-
nes præter lucem & colorem.
Et etiam declaratum eſt in primo tractatu
[18 n] quòd uiſio non ſit, niſi ex uerticationib{us} linearum radialium:
& lineæ radia-
les diuerſentur in ſuis diſpoſitionib{us}:
& ſimiliter diuerſantur diſpoſitiones formarum
uenientium ſuper ipſas ad uiſum.
Et etiam comprehenſio uiſ{us} à re uiſa nõ eſt in omni-
b{us} corporib{us}, & in omnib{us} uiſibilib{us}:
ſed diuerſatur qualit{as} ſenſ{us} uiſ{us} à reb{us}
uiſibilib{us}:
& diuerſatur qualit{as} ſenſ{us} uiſ{us} ab una re uiſa ſecundum ſitum unum,
& ſecundum eandem dιſtantiam.
Et nos diuidem{us} iſtum tractatum in tria capita.
In primo declarabim{us} diuerſitatem diſpoſitionum linearũ radialium, & diſtingue-
m{us} proprietates earum.
In ſecundo declarabim{us} omnes intentiones comprehenſas à
uiſu, & qualiter comprehendat uiſ{us} quamlibet illarum.
In tertio declarabim{us} diuer-
ſitatem comprehenſionis uιſ{us} ab eis.
DE DIVERSITATE DISPOSITIONVM LINEARVM
radialium, & diſtinctione proprietatum ipſarum.
Caput primum.
1. Recta connectens centra partium uiſ{us}, eſt axis pyramidis opticæ. 18 p 3.
IAm declaratum eſt in primo tractatu [18. 20 n] quòd lineæ radiales, ex quarum uerticationibus
comprehendit uiſus uiſibilia, ſunt lineæ rectæ, quarum extremitates concurrunt apud centrum
uiſus.
Et iam declaratum eſt in forma uiſus [4 n 1] quòd membrum ſentiẽs, quod eſt membrum
glacialis, eſt compoſitum ſuper extremitatem concauitatis nerui, ſuper quem compoſitus eſt ocu-
lus totus:
& quòd iſte neruus non gyratur niſi à poſteriori centri uiſus, & à poſteriori totius oculi,
& apud foramen, quod eſt in concauo oſsis.
Et iam declaratum eſt [7. 9 n 1] quòd linea recta tran-
ſiens per omnia centra tunicarum uiſus, extenditur in medio concaui nerui, & tranſit per medium
foraminis, quod eſt in anteriori uueæ.
Et iam declaratum eſt [5. 13 n 1] quòd centrũ iſtius lineæ non
diuerſatur reſpectu totius uiſus, neq;
reſpectu ſuperficierum tunicarum uiſus, neque reſpectu par-
tium uiſus.
Linea ergo recta tranſiens per omnia centra tunicarum uiſus, ſemper extenditur rectè
ad locum gyrationis concaui nerui, ſuper quem componitur oculus, in omnibus diſpoſitionibus,
ſiue ſit uiſus in motu, ſiue in quiete.
Et quia iſta linea tranſit per centrum uiſus, & per centrum fo-
raminis, quod eſt in anteriori uueæ, & per centrũ uueæ extenditur in medio pyramidis, cuius cen-
trum eſt uiſus:
& continet ipſam circumferentia foraminis, quod eſt in anteriori uueæ: appellemus
ergo iſtam lineam axem pyramidis.
Et declaratum eſt etiam in ipſo tractatu primo [19 n] quòd py-
ramis figurata inter rem uiſam & centrum uiſus, diſtinguit ex ſuperficie glacialis partem continen
tem totam formam rei uiſæ, quæ eſt apud baſim illius pyramidis:
& erit forma ordinata in iſta parte
ſuperficiei glacialis per uerticationem linearum radialium extenſarum inter rem uiſam & uiſum,
ſecundum ordinationem partium ſuperficiei rei uiſæ.
Cum ergo uiſus comprehenderit aliquã rem
uiſam, & peruenerit eius forma in partem ſuperficiei glacialis, quam diſtinguit pyramis prædicta:

quodlibet punctum formæ prædictæ eſt ſuper lineam radialem extenſam inter illud punctum, &
punctum oppoſitum illi in ſuperficie rei uiſæ, ſuper quam uenit forma ad illud punctum in ſuperfi-
ciem glacialis rectè.
Cum ergo forma rei uiſæ fuerit in medio ſuperficiei glacialis, erit axis prædi-
ctus una linearum, ſuper quas ueniunt formæ punctorum, quæ ſunt in ſuperficie rei uiſæ:
& erit

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index