Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16 (2)
17
17 (3)
18
18 (4)
19
19 (5)
20
20 (6)
< >
page |< < (3) of 795 > >|
173PRÆFATIO. Attractione proprie dicta trahuntur, ſed quoniam nomen qualecunque
huic ſive effectui, ſive cauſæ, dandum erat;
optime enim illi, qui hac vo-
ce utuntur, intellexerunt, duo corpora ad ſe proprie tunc ſolum trahi,
quando ope intermedii corporis tertii, ſive funis, baculive jungun-
tur, atque extremitas alterutra, vel ambæ ſimul trahuntur;
qua actio-
ne corpora connexa ad ſe accedunt:
Sed ea quæ ſe attrahere dicun-
tur corpora, non ligantur ope alicujus lori baculive intermedii, verum
ſeparata vel ſoluta a ſe mutuo, ad ſe accedunt ſine auxilio, aut præſentia
aliorum corporum, fere eodem modo ac ſi in ſe invicem gravitarent;
Vox Attractionis recepta erat in Philoſophia, eamque retinere vo-
luimus in hac ſignificatione, ſi quis tamen ea offenderetur, aliam af-
ferre ipſi licitum erit eodem jure:
Nominum enim definitiones arbi-
trariæ ſunt, modo effectum intelligat eundem.
Quoniam autem in omnibus, quæ hactenus nota ſunt, corporibus,
obtinet vis quædam, qua ad ſe accedunt, vel qua ſe ſuasve partes
retinent, cum ſeſe contingunt, Attractio a nonnullis Lex Naturæ
Univerſalis habetur:
quæ omni corpuſculo infuſa ſolido, nunquam
deſtruitur, ſed in eo ſemper manet, quemadmodum Gravitas indita
a Creatore omni materiei, proportionalis eſt maſſæ, peritque aut ſi-
let nunquam.
Philoſophi, qui Legem Attractionis condiderunt, neutiquam ex
Hypotheſi eam aſſumſerunt, verum quia experimentis &
quotidianis
obſervationibus animadverterunt vim quandam dari in corporibus,
qua, ſi a ſe diſtant, verſus ſe mutuo feruntur;
& ſi ſe contingunt,
firmiter ſe retinent, cum nullius corporis foris pellentis ſuſpicio, vel
preſſio obſervatur:
hoc modo Hypotheſis ambientis & corpora pre-
mentis Fluidi qualiscunque Ætherei penitus ex Philoſophia elimina-
tur.
Inter corpora quæ Attrahere ſe dicuntur, nulla ſunt hactenus
cognita, quæ aut manifeſtius, aut fortius, aut ad majorem interca-
pedinem in ſe operantur, quam Magnes &
Ferrum, idcirco opina-
bar nunquam melius Leges Attractionis addiſci poſſe, quam ſi Ma-
gnetem accuratiſſime, &
ab omni parte, diverſisque modis examina-
rem;
rem igitur aggreſſus ſum, & quamvis nec ſumtibus nec labori
pepercerim, nequaquam voto potitus ſum:
id tamen didici, Magne-
tis partes univerſali Legi Attractionis ſubjici, has cohærere inter ſe
vi ſimili, qua omnia corpora:
verum ea vis Magnetis, quæ ad

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index