Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16 (2)
17
17 (3)
18
18 (4)
19
19 (5)
20
20 (6)
< >
page |< < (5) of 795 > >|
195PRÆFATIO. ri ac demonſtrari phænomena, quæ Magnetes & Ferrum quotidie con-
ſpicienda præbent?
Quod ſi enim ſenſus conſulant, neque Viſu, neque
Tactu, neque reſiſtentia, neque pondere Fluidum obſervatur magneti-
cum;
adeoque cum id advocatur ad effectus explicandos, non niſi ex
mera hypotheſi aſſumitur, nequaquam demonſtratur;
quonam igitur
fundamento ſevero rerum indagatori ejusmodi dari Fluidum perſuaderi
poterit?
Quod ſi deinde maximos in arte viros conſulamus, qui noſtra
ætate quamplurimum operæ in explicandis Geometrice effectibus mag-
neticis poſuerunt, fluido tamen ad id uſi, hos vehementer ſuum torſiſſe
animum inani opera &
fruſtraneo labore, deprehendimus, atque adver-
ſus Hydroſtraticas leges inceſſiſſe, neque tamen adhuc ſibi ipſis ſa-
tisfeciſſe;
teſtimonium Præſtantiſſimi Whiſtoni pro omnibus ſufficiat,
qui non dubitavit profiteri palam, ſe nullo modo Mechanice explica-
re poſſe phænomena magnetica, neque meditando invenire ſe po-
tuiſſe ejusmodi motum Fluidi ſubtilis, quod vim Attractricem in
proportione illa, quæ inter Magnetes a ſe ſejunctos obtinet, operaretur:
arbitror autem nec dari Fluidum magneticum, niſi in animo illud
fingentis, multo minus ex eo demonſtrari poſſe phænomena, quæ in-
ferius afferam:
Agit Magnes in Magnetem, aut in Ferrum, vi attra-
ctrice, quæ quomodo comparata ſit in iis corporibus, non intelligi-
tur, uti nec ejus cauſa, unde hic ſi ullibi, recte convenit dictum
Ciceronis, facilius quid non ſit, quam quid ſit, de hujusmodi rebus
poſſe confirmari.
Mirabitur procul dubio Lector, me aliquid conſcripſiſſe de eo
corpore, cujus nonnullos quidem effectus intelligo, ſed quorum
cauſam me ignorare confiteor, de quibus proinde non multum diſſe-
rere, &
pauciora adhucdum demonſtrare potero, de quibus idcirco non
niſi valde ſterilis doctrina erit;
& in qua tractanda vix Philoſophi functus
ero officio, cum nullam hypotheſin condidi, ex qua effectus explicem;
Hic intelligat volo, me eam profiteri Philoſophandi methodum, quæ
rejectis omnibus Hypotheſibus, nihil ponit in Phyſica firmum ratumque,
niſi quod abſolute demonſtratur:
neque cum illis me conſentire, qui regu-
lam ſtabiliverunt.
Præſtantius eſſe opinari de rebus difficillimis, quam
clara tantum velle ſcire &
demonſtrare, aut ignor antiam fateri: Quid enim
differt Opinio aut Hypotheſis a fabula?
utraque chimæra ludibundi
eſt ingenii;
tamdiu placet vigetque, donec nova jocoſior exoritur;

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index