Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

List of thumbnails

< >
51
51 (37)
52
52 (38)
53
53 (39)
54
54 (40)
55
55 (41)
56
56 (42)
57
57 (43)
58
58 (44)
59
59 (45)
60
60 (46)
< >
page |< < (49) of 795 > >|
6349DE MAGNETE.tam ſuperior, quam inferior, demtis lateribus, erat parva: fiebat ta-
men attractio ad eandem diſtantiam a Magnete, quam in Exper.
XX. in quo ſuperficies ferri A B C D, Magneti eidem oppoſita, tam
ſuperior quam inferior, erat quidem duodecies, imo multo
amplior;
in diſtantiis tameu propioribus, idem ferrum Experimen-
ti XIX.
multo fortius attrahebatur, quam in Exp. XX. uti ex
comparatis tabulis videri poteſt:
in quibus obſervamus, ſuperficiem
minorem ferri attractam fuiſſe majoribus viribus, quam fuit ferri
ſuperficies major:
Non tamen deduci inde poteſt, quo ſuperficies
ferri minor obvertitur Magneti, eo fieri majorem attractionem, nam
alia attuli experimenta cum pede ferreo circini inſtituta, quæ ex-
hibuerunt attractionem ferri acuti ad Magnetem eſſe minorem,
quam ejuſdem ferri obtuſioris:
quamobrem dabitur ſuperficies deter-
minatæ magnitudinis, determinatæ ferreæ maſſæ, quæ à Magnete
maxime attrahetur, &
aliæ ſuperficies, hâc majores vel minores, mi-
nus attrahentur.
Plura corollaria ex his experimentis deducere po-
tuiſſem, verum præſtare ea opinabar, quæ evidentiſſima ſunt, &

multis comprobantur obſervationibus, quam quæ ex hac aut illâ
tantum ſluerent,
Scholion. Primus, quantum novi, omnium Hauksbejus inqui-
quiſivit proportionem virium Magneticarum in variis diſtantiis
Magnetis a ferro:
methodus ejus, prorſus diverſa a noſtrâ,
quamvis omnium ſuffragia non latura ſit, tamen cognoſci meretur,
ob effectus in ea obſervatos:
proſtat autem deſcripta in Philoſ.
Tranſactions N° 335. p. 506. vel in Compendii vol. 4. part. , 2. pag.
295.
Sumſit Vir artificio ſiſſimus Quadrantem, cujus radius 4. ped.
quem poſuit ſupra ſolum, in centro ponebatur acus rotatilis;
quæ ſibi commiſſa, ſtabat in Quadrante ad grad.
o. tum Magnetem
imponebat aſſeri ita, ut polus ejus jaceret in eodem plano cum Qua-
drante &
acu, & moveri poſſet juxta limbum Quadrantis a gradu
in gradum, &
a diſtantia una in aliam. Magnes erat figuræ irregu-
laris, &
circiter 6. Librarum. fecit vero Experimenta cum duabus
acubus, quarum una fuit 3.
poll. longa, altera 6. poll. ſed ſemper
invenit breviorem eſſe meliorem.
In tabulis autem continentibus hæc Experimenta obſervandum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index