Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae
page |< < (17) of 795 > >|
3117DE MAGNETE.
Elicimus ex hiſce Experimentis ſequentia Corollaria.
(1) Magnetes duos ſe attrahere diverſis viribus in variis diſtantiis a
ſe invicem, &
quidem eo fortius ſe appetere, quo ſibi propiores ſunt;
unde in mutuo contactu fortiſſime in ſe agunt, nam vires quibus
ſe contingentes attrahebant, erant æquales ponderi 340 granorum, &

in diſtantia 12 pollicum modo æquabant 23 grana.
Corol. 2. Et apparet ex inſpectis Experimentis vires attrahentes
nondum eſſe in tam alta ratione, quæ eſt inverſa diſtantiarum, ſed in
minori:
Cum enim ad diſtantiam {1/2} lineæ ſit vis attrahens 186 gra-
norum, ad diſtantiam duplo majorem, ſive 1 lineæ, invenitur hæc vis
140 granorum, quod ſi in ratione inverſa diſtantiarum hæc vis fuiſſet,
pondera hæc darentur
11
Diſtant. # pond. ex calculo. # pondera vera
{1/2} # 186 # 186
1 # 93 # 140
2 # 46 {1/2} # 79
4 # 23 {1/4} # 50 {1/2}
8 # 11 {5/8} # 33.
Si alias ſumamus obſervatas diſtantias, iterum invenimus attractio-
nes majores, quam calculus memoratus indicaret.
22
Diſtant. # pond. ex calculo. # pondera vera
{1/3} # 240 # 240
1 # 80 # 140
3 # 26 {1/3} # 62
9 # 8 {7/9} # 29
27 # 3 fere # 9.
Corol. 3. Quod ſi attendamus ad proportionem virium attrahen-
tium, eam nequaquam deprehendimus eſſe aliquam conſtantem, nam
pondus ad {1/2} lineam diſtantiæ fuit 186 granorum, qui numerus eſt ad 140
grana, uti 1 {23/70} ad 1.
quæ proportio ſemper in aliis Sequentibus obti-
neret numeris, poſita quadam ratione conſtanti:
verum 140 ſunt ad
79:
: 1 {61/79}. ad 1. Sunt 79 ad 50 {1/2}: : 1 {57/101} ad 1. tum 50 {1/2} ad 33: : 1 {35/66} ad 1.
In quibus omnibus profecto obtinet alia proportio. Quoniam in-
numeræ dari poſſunt proportiones, multum laboris impendi, ut ali-
quam eruerem ex datis numeris, ſive ſimplicem, ſive compoſitam

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index