Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

List of thumbnails

< >
31
31 (17)
32
32 (18)
33
33 (19)
34
34 (20)
35
35 (21)
36
36 (22)
37
37 (23)
38
38 (24)
39
39 (25)
40
40 (26)
< >
page |< < (24) of 795 > >|
3824DISSERTATIO perimentis I, II, V. in diſtantiis æqualium linearum eſſe admodum
diverſas
, in Experimento quinto eſſe majores quam in tertio, &
in
tertio
majores quam in primo, mirandum tamen eſt in immediato
contactu
Magnetum vires eſſe easdem, nam ſunt æquales 340 gra-
nis
:
idque eo plus eſt mirandum, cum Magnetes ſuspenſi ex Libra,
qui
tribus memoratis Experimentis inſervierunt, ſunt inæquales quo-
ad
volumina, &
gravitates, formasque habent diverſas: cumque vires
horum
Magnetum etiam ſint valde diverſæ inter ſe, nam præſtan-
tiſſimus
eſt Magnes rotundus primi Experimenti, licet ſit parvus;
Sunt vires Magnetis Experimenti quinti mediocriter bonæ; ſed vires
illius
adhibiti in tertio Experimento ſunt valde debiles.
Accedit in-
ſuper
, quod in primo Experimento duo globi ſe contingebant, in
tertio
&
quinto globus contingebat planam ſuperficiem: contactus
in
his tribus caſubus eſt quidem in uno puncto, verum ultra conta-
ctus
punctum ſuperſicies ſphæricæ illico magis a ſe recedendo diſtant,
quam
ſuperficies ſphærica &
plana: Cum mecum hæc omnia atten-
tius
volvebam, incepi dubitare, an quidem Magnetum actio penderet
ab
effluviis quibusdam Magneticis, vel Fluido quodam externo,
quocunque
ſub nomine veniat;
cui examini poſtea plus operæ impen-
di
:
Si enim pendeat Actio Magnetum duorum in ſe ab effluviis mu-
tuis
, tum eo erit Actio major, quo effluvia ſunt copioſiora, &
hæc
copia
majori effluent ex Magnetibus generoſioribus, quam ex lan-
guidis
;
quamobrem multo plura exiviſſent eſfluvia ex iis, quibus
uſus
fui in Experimento primo &
quinto, quia hi præſtabant altero
in
Experimento tertio adhibito:
in immediato contactu tamen omni-
um
vires æquales ſunt notatæ.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index