Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16 (2)
17
17 (3)
18
18 (4)
19
19 (5)
20
20 (6)
< >
page |< < (2) of 795 > >|
162PRÆFATIO. bus partes, plurimasque eſſe motuum cauſas ſtatuentibus, in quibus
immediatus contactus locum non habet:
Gravitatem enim oblerva-
mus in corporibus illud eſſe attributum univerſale, quo ea, quæ inter ſe
diſtant, libereque poſita ſunt, ad ſe invicem feruntur ſua ſponte, &

quidem ad centrum maxime corporeum, quamvis nullum corpus, ab
ullo mortalium huc usque cognitum, hæc ad ſe mutuo pellat, aut
extrinſecus percutiendo dirigat.
Cauſam hujus motus vocamus quidem
Gravitatem, ſed hæc tantum vox eſt, qua prolata &
applicata de-
ſcendentibus verſus ſe corporibus nihil plus intelligitur de ipſa cauſa
hujus motus, quam ſi quis nunquam vocem Gravitatis audiviſſet:
Quicunque enim hanc eſſe Legem Naturæ ſtatuit a Deo omnibus in-
fuſam corporibus, non clarius intelligit, quomodo id principium,
vel attributum, in corporum interna ſubſtantia ſit poſitum, quomo-
do ibi comparatum ſit, quam ignorantiſſimus ex plebe.
Sed præter
ea aliud in nonnullis corporibus obſervatur attributum, quod Elas-
ticitas vocatur;
hæc cauſa motus aliorum corporum exiſtit, ea pre-
mendo vel percutiendo, adeoque attingendo corpora:
ſed ipſa ope-
ratur Elaſticitas absque motu ſibi ab aliis corporibus communicato.

Inſuper Mens humana, &
aliquid, quadantenus ipſi ſimile, quod in
Animalibus omnibus reperitur, cauſa motuum plurimorum eſt;
poſt-
quam enim, omnibus fluidis in corpore placide tantum motis, in
affectus quis rapitur, hæc omnia vehementius commoventur;
idemque
in omnibus obtinet brutis, quando paſſionibus aguntur:
nonne mo-
veo determinato motu ea membra, quæ modo ante quieſcebant?

imo genero tantundem in iis fere motus, ac deſidero, excitatosque
iterum ſopio:
quod mens hæc faciat, nullus, qui attendit, poteſt in
dubium vocare:
nec ad excitandum motum repugnat indoles ejus
ſpiritualis;
quomodo enim illud Ens Summum, quod totus Spiritus
eſt, potuiſſet pernices illos motus indere corporibus vaſtæ molis &

orbem terrarum centies millies, &
ultra, magnitudine ſuperantibus,
quæ per cæleſtia ſpatia vagantur?
Tandem obſervamus corpora ad
ſe invicem moveri, &
in mutuos ultro ruere amplexus, non quia ad
ſe pelluntur a corpore quocunque externo, non a vi Gravitatis, non
a Mente cogitante, ſed a cauſa alia, quam æque ignoramus, ac
eam Gravitatis;
hanc tamen inſignire nomine Attractionis nonnullis
placuit Philoſophis, non quia corpora ad ſe mutuo accederent,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index