Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

List of thumbnails

< >
251
251 (237)
252
252 (238)
253
253 (239)
254
254 (240)
255
255 (241)
256
256 (242)
257
257 (243)
258
258 (244)
259
259 (245)
260
260 (246)
< >
page |< < (240) of 795 > >|
254240DISSERTATIO polus ſe contigerit, vis directione oppoſita exiens & ſibi æquilibra-
ta, ſe neceſſario deſtruit, ita ut Ferrum aliud attrahi nequeat,
quantum enim attraheretur ab uno fili polo, tantum repelleretur
ab altero, hinc actione nulla ab utroque ſimul movetur:
quia au-
tem uterque polus ſe attrahit, vim retinere deberet;
imo eam reti-
net &
immutatam, ſi filum ita tantummodo inflexum fuerit, ut
ſponte ſe reſtituat in priorem rectum ſitum;
ſed amittit partem vir-
tutis cum ita inflectatur, ut ſitus partium mutetur, aſperaque red-
datur ſuperſicies, quemadmodum ſupra in Exper.
CXIII. demon-
ſtratum fuit:
aſt ſubtilem Derhami obſervationem nondum intelli-
gimus, quid enim dies aut veſpera afferre poteſt viribus magneti-
cis, ita ut hoc tempore maneant ſuperſtites, altero evaneſcant?
non
Lux aliquid hic contribuit, tum enim potius diurnis horis maneret
vis in filis inflexis, quam veſpertinis:
non calor aut frigus rarefa-
ctione aut condenſatione eſt cauſa, quippe dies hyemales ſunt fri-
gidiores noctibus æſtivis, quare hyeme ſemper ſuperſtes vis obſer-
varetur, ſi a frigore penderet:
nunc modo admirandam proprieta-
tem virtutis Magneticæ adnotare licet.
EXPERIMENTUM CXV.
Fili ferrei, Magneticâ vi imprægnati, altera extremitas in for-
cipe teneatur firme, prehenſa altera extremitate intorqueatur totum
filum, ita ut axis ſemper maneat idem, ſive immobilis &
proinde
omnium partium internus ſitus mutetur, variis abſolutis intorſioni-
bus obſervatur vis directrix fili multum debilitata, &
aliquando in-
verſa, ita ut extremitas, quæ attrahebatur antea â polo Magnetis
Boreo, nunc ab eo repellatur:
Cum variis filis hoc Experimentum
inſtitutum diverſa phænomena exhibet, cum enim filum nulla con-
ſequentia puncta habuerit ante intorſionem, eâ peractâ viſum
fuit accepiſſe Puncta Conſequentia varia, nunc ab axis cuſpide
Borea attracta, nunc repulſa, motâ nimirum Acu ſecundum to-
tam fili longitudinem, quemadmodum Doctiſſimus Derhamus etiam
obſervavit.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index