Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

List of thumbnails

< >
301
301 (287)
302
302 (288)
303
303 (289)
304
304 (290)
305
305 (291)
306
306 (292)
307
307 (293)
308
308 (294)
309
309 (295)
310
310 (296)
< >
page |< < (292) of 795 > >|
306292DISSERTATIO ex vitro ſint, nihilominus ſuperficiem aſperam habent, ut Micro-
ſcopicæ evincunt obſervationes, in has cum liquoris particulæ in-
currunt aſperitates, retardantur, nec parum;
eſt Retardatio magna
in initio cum liquoris motus velox eſt, &
poſtea inſignis quoque eſt
cum magna Aquæ columna adimplevit tubos, atque magna ſuper-
ficic ſuperficiem tuborum attingens attritum auget, ſurſum adſcen-
dente tota columna.
3° Retardatur liquoris adſcenſus ab Aëre, in
tubis hoſpitante, qui ſurſum propellitur a liquore, ejiciturque, ni
hilominus movendus eſt aër, atque reſiſtentia ſua remoratur ad-
ſcenſum.
4°. Solet autem aër tenaciter adhærere parietibus tubo-
rum, a quibus averruncandus eſt a liquore adſcendente, unde &

hoc modo liquor retardatur:
a concurſu igitur quatuor cauſarum re-
moram perpetuo majorem experitur liquor adſcendens &
motu ſem-
per retardato feretur.
Præterea colligimus ex obſervationibus, liquorem eo velocius
adſcendere in tubos, quo hi longiores fuerint;
obſervationes
omnes, ſi ſecundam exceperimus, hoc ad oculum docent:
nec mi-
rum eſt, cum enim vis, quæ ſurſum elevat liquorem, pendet a lon-
gitudine tubi, uti in Experimento XV evictum eſt, erit vis eo ma-
jor, quo tubus, eadem manente diametro.
fuerit longior: vis au-
tem magna eidem corpori majorem poterit celeritatem communi-
care quam exigua.
Scholion. Ex veloci adſcenſu Aquæ in hos Tubos vitreos clarè
intelligimus, quomodo Aquain canales graciliſſimos Plantarum adeo
velociter adſcendat, attracta in radices, elevata in caulem, delata
in folia, flores, fructuſque, ut in vite 152 pollices abſolvat ſpatio
12 horarum, ſunt enim canales plantarum multo ſubtiliores tubis
vitreis a nobis examinatis hactenus, uti Microſcopia docent:
hinc
planta, cujus pondus modo eſt trium librarum tantundem Aquæ ex
Terra per radicem attrahit, velocique motu ſurſum determinat, ut
die æſtivo perſpiret 30 Uncias, ſpatio 12 horarum;
atque 17 plus
quam homo ſanus, ratione maſſæ utriuſque corporis habita.
Hinc
patet, quare planta flacceſcens ariditate, ſimulac Aquam modo lam-
bat, intra pauca horæ Minuta læte vireſcat, rigida turgidaque
oſtentans folia, floreſque;
cum Aqua rapidiſſimo deferatur motu per
canales radicum capillares, acta vi attractrice:
Et quia plantæ

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index