Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

List of thumbnails

< >
321
321 (307)
322
322 (308)
323
323 (309)
324
324 (310)
325
325 (311)
326
326 (312)
327
327 (313)
328
328 (314)
329
329 (315)
330
330 (316)
< >
page |< < (312) of 795 > >|
326312DISSERTATIO lum ad E jam ingreſſa fuiſſet crus C D, & effluxiſſet ex ora A: hoc
provenire videtur, quia Aqua nimis adhæret parietibus anguſtorum tu-
borum, quam ut avelli ab iis moverique poſſit per gravitatis exi-
guum in uno crure exceſſum.
EXPERIMENTUM V.
Tubum inflexi in formam A B C D E K Fig. 1. Tab. XII. ita ut
curvatura ſuperior D eſſet altior quam extremitas A, &
inferior
curvatura C depreſſior quam K:
erat tubus ejuſdem longitudinis &
formæ ac depingitur, paulum tamen anguſtior:
Hujus immiſſa fuit
extremitas K, Aquæ, quæ ultro adſcendit ad D, atque curvaturâ ſu-
perata deſcendit ad C, qua pertranatâ adſcendit tantum uſque ad B,
non ad orificium ſummum A, manebatque diſtantia A B 1 {1/2} lineæ
vacua:
repetitumque aliquoties hoc Experimentum dedit effectum
eundem, imo ſive portio A B ſicca ſive Aqua humectata fuerit.
Deinde evacuato, atque inverſo Tubo, extremum ejus A immer-
ſum fuit aquæ, quæ adſcendit, implevitque tandem tubum D K
exceptâ parte ultimâ 1 {1/2} lineæ.
Tubum deinde iterum impletum po-
ſitumque ut in Fig.
1. Tab. XII. ex Aqua exemi, viſurus an efflue-
ret ex orificio K, an deſcenderet in crure B C, ſed manſit Aqua
in Tubo, effluxitque nihil.
Ecce ſimplex Experimentum: non ta-
men extemplo liquet, quare Aqua adſcenderit in Tubum, vacuam
relinquendo partem ſeſqui lineæ:
non hoc contingit, quia ſi Tu-
bus rectus fuiſſet, â K, infimo orificio, uſque ad B Aqua adſcen-
diſſet, nam revera tum modo ad altitudinem perpendicularem 20
linearum, hoc eſt in crure D G C, â K uſque ad G perveniſſet:

per B ducta horozontali B H, non adſcendit, nec adſcendiſſet
Aqua modo uſque ad H, quia K H eſt tantum {9/10} pollicis, &

Aqua, ſimulac attigerit orificium K, rapta fuit ſurſum uſque ad D
&
tranfluxit delabendo in C, inde adſcendendo ad B: ſuſpicabar
in principio Aquam modo adſcenſuram ex K in H, quiâ poſito tu-
bo ita impleto Aquâ, ac hic exhibetur, gravitas columnæ B C eſt
æqualis gravitati GC, adeoque hæ ſibi æquilibrant, ut &

gravitas DG æqualis DH, quæ etiam ſibi æquilibrare cenſeri
poſſunt, unde remanet tantum HK æqualis cauſæ

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index